Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 147

Articulus 3

IIª-IIae, q. 147 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ieiunium non sit in praecepto. Praecepta enim non dantur de operibus supererogationum, quae cadunt sub consilio. Sed ieiunium est opus supererogationis, alioquin, ubique et semper aequaliter esse observandum. Ergo ieiunium non cadit sub praecepto.

IIª-IIae, q. 147 a. 3 arg. 2
Praeterea, quicumque transgreditur praeceptum peccat mortaliter. Si ergo ieiunium esset in praecepto, omnes non ieiunantes mortaliter peccarent. Per quod videretur magnus laqueus hominibus esse iniectus.

IIª-IIae, q. 147 a. 3 arg. 3
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod ab ipsa Dei sapientia, homine assumpto, a quo in libertatem vocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem Christiani populi, hoc est sub uno Deo liberae multitudinis, continerent. Sed non minus videtur libertas populi Christiani impediri per multitudinem observantiarum quam per multitudinem sacramentorum, dicit enim Augustinus, in libro ad inquisitiones Ianuarii, quod quidam ipsam religionem nostram, quam manifestissimis et paucissimis celebrationum sacramentis Dei misericordia voluit esse liberam, servilibus premunt oneribus. Ergo videtur quod non debuit per Ecclesiam ieiunium sub praecepto institui.

IIª-IIae, q. 147 a. 3 s. c.
Sed contra est quod Hieronymus, ad Lucinum, dicit, de ieiuniis loquens, unaquaeque provincia abundet in suo sensu, et praecepta maiorum leges apostolicas arbitretur. Ergo ieiunium est in praecepto.

IIª-IIae, q. 147 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod sicut ad saeculares principes pertinet praecepta legalia, iuris naturalis determinativa, tradere de his quae pertinent ad utilitatem communem in temporalibus rebus; ita etiam ad praelatos ecclesiasticos pertinet ea statutis praecipere quae ad utilitatem communem fidelium pertinent in spiritualibus bonis. Dictum est autem quod ieiunium utile est et ad deletionem et cohibitionem culpae, et ad elevationem mentis in spiritualia. Unusquisque autem ex naturali ratione tenetur tantum ieiuniis uti quantum sibi necessarium est ad praedicta. Et ideo ieiunium in communi cadit sub praecepto legis naturae. Sed determinatio temporis et modi ieiunandi secundum convenientiam et utilitatem populi Christiani, cadit sub praecepto iuris positivi quod est a praelatis Ecclesiae institutum. Et hoc est ieiunium Ecclesiae, aliud, naturae.

IIª-IIae, q. 147 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ieiunium, secundum se consideratum, non nominat aliquid eligibile, sed quiddam poenale. Redditur autem eligibile secundum quod est utile ad finem aliquem. Et ideo, absolute consideratum, non est de necessitate praecepti, sed est de necessitate praecepti unicuique tali remedio indigenti. Et quia multitudo hominum ut plurimum indiget tali remedio, tum quia in multis omnes offendimus, ut dicitur Iac. III; tum etiam quia caro concupiscit adversus spiritum, ut dicitur Galat. V, conveniens fuit ut Ecclesia aliqua ieiunia statueret communiter ab omnibus observanda, non quasi praecepto subiiciens id quod simpliciter ad supererogationem pertinet, sed quasi in speciali determinans id quod est necessarium in communi.

IIª-IIae, q. 147 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod praecepta quae per modum communis statuti proponuntur, non eodem modo obligant omnes, sed secundum quod requiritur ad finem quem legislator intendit. Cuius auctoritatem si aliquis transgrediendo statutum contemnat; vel hoc modo transgrediatur quod impediatur finis quem intendit, peccat mortaliter talis transgressor. Si autem ex aliqua rationabili causa quis statutum non servet, praecipue in casu in quo etiam, si legislator adesset, non decerneret esse servandum, talis transgressio non constituit peccatum mortale. Et inde est quod non omnes qui omnino non servant ieiunia Ecclesiae, mortaliter peccant.

IIª-IIae, q. 147 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur de his quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in Conciliis episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universalis Ecclesiae roborata sunt. Ieiunia vero quae sunt in praecepto, sunt in Conciliis episcoporum statuta, et consuetudine universalis Ecclesiae roborata. Nec sunt contra libertatem populi fidelis, sed magis sunt utilia ad impediendum servitutem peccati, quae repugnat libertati spirituali; de qua dicitur, Galat. V, vos autem, fratres, in libertatem vocati estis, tantum, ne libertatem detis in occasionem carnis.

 

Dritter Artikel.
Fasten fällt unter das Gebot.

a) Dagegen spricht Folgendes:

I. Das Fasten ist ein freiwilliges, der eigenen Person auferlegtes Werk, das nur Gegenstand des Rates sein kann. Sonst wäre es immer und überall und gleichmäßig zu beobachten.

II. Wer ein Gebot übertritt, sündigt schwer. Das wäre aber ein Fallstrick für viele Menschen, wenn jeder, der nicht fastete, schwer sündigen würde.

III. Augustin sagt (de vera relig. 17.): „Von der fleischgewordenen Weisheit Gottes selbst, durch die wir zur Freiheit berufen werden, sind wenige äußerst heilsame Sakramente eingesetzt worden, welche die Gemeinschaft des christlichen Volkes, d. i. der unter Gott frei gewordenen Menge, zusammen halten sollen.“ Nicht minder aber wie durch viele Sakramente würde durch viele Gebräuche die Freiheit des christlichen Volkes beeinträchtigt werden; weshalb derselbe Augustin (ep. 55.) sich beklagt: „Diese unsere Religion selbst, welche unter der feierlichen Anwendung offenbarer und weniger Sakramente der barmherzige Gott frei wissen wollte, drücken sie nieder mit knechtischen Werken.“ Also mußte kein Fastengebot von der Kirche gegeben werden.

Auf der anderen Seite schreibt Hieronymus ep. 28. über das Fasten: „Jede Provinz möge an ihrem Sinne und ihren Gebräuchen festhalten und soll die Vorschriften der Väter für Apostolische Gesetze halten.“ Also ist Fasten eine Vorschrift.

b) Ich antworte, wie den weltlichen Fürsten es zugehört die Gebote des Naturrechtes zum Zwecke der Ordnung im bürgerlichen zeitlichen Gemeinwesen näher zu bestimmen; so gehöre es den Kirchenoberen zu, mit Vorschriften das festzusetzen, was zum gemeinsamen Nutzen der Gläubigen um geistiger Güter willen zu beobachten ist.

Nun ist oben gesagt worden, wie das Fasten nützlich ist, um die Sünde zu verhindern, um zu büßen, und den Geist zu göttlichen Dingen zu erheben; somit ist danach jeder kraft der natürlichen Vernunft gehalten, so viel zu fasten als zu besagten Zwecken erforderlich ist. Das Fasten also im allgemeinen fällt unter die Vorschriften des Naturrechtes. Die weitere Bestimmung der Zeit aber und der Art und Weise des Fastens, wie dies der Nutzen und das Heil des christlichen Volkes entsprechend verlangt, fällt unter die Vorschriften des positiven Rechtes, welches von den Kirchenoberen aufgestellt worden.

c) I. Das Fasten an sich besagt nur eine Strafe. Es wird Gegenstand der freien Wahl erst unter dem Gesichtspunkte eines Zweckes, dem es dient. Also schlechthin ist es nicht ein Gebot. Es ist ein Gebot, nur insoweit man desselben bedarf. Die Menge der Menschen aber bedarf für gewöhnlich eines solchen Heilmittels; denn „in vielen Dingen beleidigen wir alle Gott“ (Jakob 3.) und „das Fleisch begehrt gegen den Geist.“ (Galat. 5.) Also war es zukömmlich, daß die Kirche einige Fasten vorschrieb, welche alle Gläubigen beobachten müssen; nicht als ob sie vorschreiben wollte, was seinem Wesen nach reiner Ausfluß des freien Willens ist, [S. 845] sondern um in besondere einzelne Bestimmungen zu fassen, was für alle notwendig ist.

II. Die Vorschriften, welche der Gesetzgeber für das Gemeinwesen giebt, verpflichten nicht alle Glieder des letzteren in ganz der nämlichen Weise; sondern gemäß dem Zwecke, welchen der Gesetzgeber beabsichtigt. Wer also in seiner Übertretung das betreffende Gesetz verachten will oder wer den Zweck vereitelt, welcher den Gesetzgeber geleitet hat; der sündigt schwer. Wer aber die bezügliche Vorschrift nicht beobachtet auf Grund einer vernünftigen Ursache, zumal in einem Falle, in welchem der Gesetzgeber, wenn er anwesend wäre, erklären würde, die Vorschrift sei nicht zu beobachten; der sündigt nicht schwer. Also begehen nicht alle, welche das Fastengebot der Kirche nicht beobachten, eine Todsünde.

III. Augustin spricht hier von solchen Gebräuchen, welche weder durch die heilige Schrift noch durch allgemeine Konzilien noch durch allgemeine Gewohnheit in der Kirche geheiligt und vorgeschrieben sind. Die Fastenvorschriften aber kommen von Konzilien und von der allgemeinen Gewohnheit der Kirche. Sie sind auch nicht gegen die Freiheit des christlichen Volkes; sondern fördern die geistige Freiheit, indem sie die Knechtschaft der Sünde hindern, nach Gal. 5.: „Ihr, Brüder, seid zur Freiheit gerufen; machet aber nur daraus keinen Anlaß, den fleischlichen Begierden nachzugehen.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. Quaestio 144
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Quaestio 152
. Quaestio 153
. Quaestio 154
. Quaestio 155
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger