Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 147

Articulus 2

IIª-IIae, q. 147 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ieiunium non sit actus abstinentiae. Quia super illud Matth. XVII, hoc genus Daemoniorum etc., dicit Hieronymus, ieiunium est non solum ab escis, sed a cunctis illecebris abstinere. Sed hoc pertinet ad omnem virtutem. Ergo ieiunium non est actus specialiter abstinentiae.

IIª-IIae, q. 147 a. 2 arg. 2
Praeterea, Gregorius dicit, in homilia Quadragesimae, quod ieiunium quadragesimale est decima totius anni. Sed dare decimas est actus religionis, ut supra habitum est. Ergo ieiunium est actus religionis, et non abstinentiae.

IIª-IIae, q. 147 a. 2 arg. 3
Praeterea, abstinentia est pars temperantiae, ut dictum est. Temperantia autem contra fortitudinem dividitur, ad quam pertinet molestias sustinere, quod maxime videtur esse in ieiunio. Ergo ieiunium non est actus abstinentiae.

IIª-IIae, q. 147 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Isidorus dicit quod ieiunium est parsimonia victus, abstinentiaque ciborum.

IIª-IIae, q. 147 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod eadem est materia habitus et actus. Unde omnis actus virtuosus qui est circa aliquam materiam, ad illam virtutem pertinet quae medium in illa materia constituit. Ieiunium autem attenditur in cibis, in quibus medium adinvenit abstinentia. Unde manifestum est quod ieiunium est abstinentiae actus.

IIª-IIae, q. 147 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ieiunium proprie dictum consistit in abstinendo a cibis. Sed metaphorice dictum consistit in abstinendo a quibuslibet nocivis, quae maxime sunt peccata. Vel potest dici quod etiam ieiunium proprie dictum est abstinentia ab omnibus illecebris, quia per quaelibet vitia adiuncta desinit esse actus virtuosus, ut dictum est.

IIª-IIae, q. 147 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet actum unius virtutis pertinere ad aliam virtutem, secundum quod ad eius finem ordinatur, ut ex supra dictis patet. Et secundum hoc, nihil prohibet ieiunium pertinere ad religionem vel ad castitatem, vel ad quamcumque aliam virtutem.

IIª-IIae, q. 147 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ad fortitudinem, secundum quod est specialis virtus, non pertinet perferre quascumque molestias, sed solum illas quae sunt circa pericula mortis. Sufferre autem molestias quae sunt ex defectu delectabilium tactus, pertinet ad temperantiam et ad partes eius. Et tales sunt molestiae ieiunii.

 

Zweiter Artikel.
Das Fasten ist ein Akt der Abstinenz.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Beda sagt zu Matth. 17. Hoc genus daemoniorum (3 Comm. 8): „Fasten soll man nicht allein mit Rücksicht auf die Speise; sondern aller Lockungen soll man sich enthalten.“ Also gehört Fasten zu allen Tugenden.

II. Gregor (16. in Evgl.) sagt: „Das vierzigtägige Fasten ist der Zehnte des ganzen Jahres.“ Den Zehnten geben aber ist ein Akt der Gottesverehrung.

III Die Abstinenz ist ein Teil der Mäßigkeit. Belästigungen ertragen aber, wie z. B. die des Fastens, gehört der Stärke an. Also ist Fasten kein Akt der Abstinenz.

Auf der anderen Seite sagt Isidor (6 Etymol. I8.): „Fasten ist Sparsamkeit in den Lebensbedürfnissen und Abstinenz von Speisen.“

b) Ich antworte, das Fasten erstrecke sich auf die Speisen. Im Gebrauche der Speisen aber speciell findet die rechte Mitte eben die Abstinenz. Also gehört das Fasten zur Abstinenz als deren specieller Akt.

c) I. In übertragener Weise spricht man vom Fasten im Sündigen. Zudem hört auch das eigentliche Fasten auf, ein Tugendakt zu sein, wenn man Lockungen anderer Sünden nachgiebt. (Art. 1 ad I.)

II. Der Akt einer Tugend kann seinen Zweck haben in einer anderen Tugend. (I., II. Kap. 18, Art. 7.) Und danach kann das Fasten der Tugend der Gottesverehrung oder Religion und anderen Tugenden dienen.

III. Sache der Stärke ist es, nicht beliebige Belästigungen, sondern Todesgefahren auszuhalten. Die Belästigungen, welche aus dem Mangel an Ergötzlichkeiten des Tastsinnes kommen, erträgt die Mäßigkeit und deren Teile. [S. 844]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. Quaestio 144
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Quaestio 152
. Quaestio 153
. Quaestio 154
. Quaestio 155
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger