Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 147

Articulus 1

IIª-IIae, q. 147 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ieiunium non sit actus virtutis. Omnis enim virtutis actus est Deo acceptus. Sed ieiunium non semper est Deo acceptum, secundum illud Isaiae LVIII, quare ieiunavimus, et non aspexisti? Ergo ieiunium non est actus virtutis.

IIª-IIae, q. 147 a. 1 arg. 2
Praeterea, nullus actus virtutis recedit a medio virtutis. Sed ieiunium recedit a medio virtutis, quod quidem in virtute abstinentiae accipitur secundum hoc, ut subveniatur necessitati naturae, cui per ieiunium aliquid subtrahitur; alioquin non ieiunantes non haberent virtutem abstinentiae. Ergo ieiunium non est actus virtutis.

IIª-IIae, q. 147 a. 1 arg. 3
Praeterea, illud quod communiter omnibus convenit, et bonis et malis, non est actus virtutis. Sed ieiunium est huiusmodi, quilibet enim, antequam comedat, ieiunus est. Ergo ieiunium non est actus virtutis.

IIª-IIae, q. 147 a. 1 s. c.
Sed contra est quod connumeratur aliis virtutum actibus, II ad Cor. VI, ubi apostolus dicit, in ieiuniis, in scientia, in castitate, et cetera.

IIª-IIae, q. 147 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ex hoc aliquis actus est virtuosus, quod per rationem ordinatur ad aliquod bonum honestum. Hoc autem convenit ieiunio. Assumitur enim ieiunium principaliter ad tria. Primo quidem, ad concupiscentias carnis comprimendas. Unde apostolus dicit, in auctoritate inducta, in ieiuniis, in castitate, quia per ieiunia castitas conservatur. Ut enim Hieronymus dicit, sine Cerere et Baccho friget Venus, idest, per abstinentiam cibi et potus tepescit luxuria. Secundo, assumitur ad hoc quod mens liberius elevetur ad sublimia contemplanda. Unde dicitur Dan. X, quod post ieiunium trium hebdomadarum, revelationem accepit a Deo. Tertio, ad satisfaciendum pro peccatis. Unde dicitur Ioel II, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu. Et hoc est quod Augustinus dicit, in quodam sermone de Orat. et Ieiun., ieiunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subiicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores extinguit, castitatis vero lumen accendit. Unde patet quod ieiunium est actus virtutis.

IIª-IIae, q. 147 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod contingit quod aliquis actus qui ex genere suo est virtuosus, ex aliquibus circumstantiis adiunctis redditur vitiosus. Unde ibidem dicitur, ecce in diebus ieiunii vestri invenitur voluntas vestra; et paulo post subditur, ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Quod exponens Gregorius, in pastorali, dicit, voluntas ad laetitiam pertinet, pugnus ad iram. Incassum ergo per abstinentiam corpus atteritur, si inordinatis motibus dimissa mens vitiis dissipatur. Et Augustinus, in praedicto sermone, dicit quod ieiunium verbositatem non amat, divitias superfluitatem iudicat, superbiam spernit, humilitatem commendat, praestat homini seipsum intelligere, quod est infirmum et fragile.

IIª-IIae, q. 147 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod medium virtutis non accipitur secundum quantitatem, sed secundum rationem rectam, ut dicitur in II Ethic. Ratio autem iudicat quod propter aliquam specialem causam aliquis homo minus sumat de cibo quam sibi competeret secundum statum communem, sicut propter infirmitatem vitandam, aut aliqua opera corporalia expeditius agenda. Et multo magis ratio recta hoc ordinat ad spiritualia mala vitanda et bona prosequenda. Non tamen ratio recta tantum de cibo subtrahit ut natura conservari non possit, quia, ut Hieronymus dicit, non differt utrum magno vel parvo tempore te interimas; et quod de rapina holocaustum offert qui vel ciborum nimia egestate, vel manducandi vel somni penuria, immoderate corpus affligit. Similiter etiam ratio recta non tantum de cibo subtrahit ut homo reddatur impotens ad debita opera peragenda, unde dicit Hieronymus quod rationalis homo dignitatem amittit qui ieiunium caritati, vel vigilias sensus integritati praefert.

IIª-IIae, q. 147 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ieiunium naturae, quo quis dicitur ieiunus antequam comedat, consistit in pura negatione. Unde non potest poni actus virtutis, sed solum illud ieiunium quo quis, ex rationabili proposito, a cibis aliqualiter abstinet. Unde primum dicitur ieiunium ieiuni, secundum vero ieiunium ieiunantis, quasi ex proposito aliquid agentis.

 

Erster Artikel.
Das Fasten ist ein Tugendakt.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Der Tugendakt ist Gott immer angenehm, nicht aber das Fasten; nach Isai. 58.: „Warum haben wir gefastet und du hast es nicht beachtet?“

II. Das Fasten folgt nicht der rechten Mitte. Denn bei der Abstinenz wird diese dahin bestimmt, damit man den Bedürfnissen der Natur zu Hilfe komme. Durch das Fasten aber wird von diesen Bedürfnissen etwas abgezogen.

III. Fasten kommt den guten und bösen zu; also ist es kein Tugendakt.

Auf der anderen Seite zählt unter anderen Tugendakten Paulus 2. Kor. 6. das Fasten auf.

b) Ich antworte, ein Akt werde dadurch tugendhaft, daß er durch die gesunde Vernunft auf ein ehrbares Gut als zu seinem Zwecke hingelenkt werde. Das Fasten aber verfolgt einen dreifachen vernunftgemäßen Zweck: 1. Es drückt die Begierden des Fleisches nieder, wonach der Apostel l. c. sagt: „In Fasten, in Keuschheit,“ um zu sagen, daß Fasten förderlich sei der Keuschheit; und Hieronymus (2 cont. Jovin. 6.): „Ohne Ceres und Bachus bleibt die Venus kalt,“ d. h. durch das Enthalten von Speise und Trank wird matt die Wollust; — 2. es trägt dazu bei, daß der Geist sich zu göttlichen Dingen erhebe, weshalb Dan. 10. gesagt wird, nach einem Fasten von drei Wochen hätte Daniel von Gott eine Offenbarung erhalten; — 3. es dient zur Buße für die Sünden, weshalb es Joël 2. heißt: „Bekehret euch zu mir in euerem ganzen Herzen, in Fasten, in Weinen und Wehklagen.“

Augustin faßt dies (serm. 220.) zusammen: „Das Fasten reinigt die Seele, erhebt den Geist, unterwirft das Fleisch dem Geiste, macht das Herz demütig und zerknirscht, zerstreut die Nebel der Begierden, löscht aus die Flammen der Wollust, zündet an das Licht der Keuschheit.“

c) I. Ein in seiner „Art“ tugendhafter Akt kann auf Grund von hinzutretenden Umständen ein sündhafter werden; wie l. c. gefagt wird: „In euerem Fasten wird euer Wille gefunden…, ihr fastet aus Streit- und Zanksucht,“ wozu Gregor bemerkt (past. 3, 20.): „Vergebens wird das Fleisch durch Fasten gequält, wenn durch ungeregelte Leidenschaften die Seele zerrüttet wird;“ und Augustin erklärt (l. c.): „Das Fasten sucht nicht das viele Sprechen auf; es urteilt, daß Reichtum überflüssig sei; es verachtet den Hochmut, empfiehlt die Demut, verleiht dem Menschen, es zu verstehen, wie er gebrechlich und ohnmächtig sei.“

II. Die rechte Mitte muß gemäß der gesunden Vernunft erwogen werden. Die Vernunft aber urteilt, es sei zukömmlich, daß aus einem [S. 843] besonderen Grunde der Mensch weniger Speise zu sich nehme, wie ihm nach den gewöhnlichen Verhältnissen gebühre; wie z. B. wegen der Vermeidung einer Krankheit oder um körperliche Arbeiten leichter und schneller zu vollbringen. Und das empfiehlt ebenso die Vernunft, um geistige Übel zu vermeiden und geistige Güter zu erreichen. Jedoch erlaubt die gesunde Vernunft nicht, so viel Speise sich zu entziehen, daß die Natur nicht mehr aufrecht gehalten werden könnte, mit Bezug worauf Hieronymus bemerkt: „Darauf kommt es nicht an, ob du in längerer Zeit oder in kürzerer dich tötest; denn von etwas Geraubtem bringt jener Opfergaben dar, der durch allzu großes Enthalten von Speisen oder durch zu zahlreiche Nachtwachen maßlos seinen Körper peinigt.“ Ebenso erlaubt die gesunde Vernunft nicht, sich so viel an Speise zu entziehen, daß man für seine standesmäßigen Arbeiten untauglich wird, weshalb es I. c. heißt: „Der vernünftige Mensch verliert seine Würde, wenn er das Fasten vorzieht der Liebe, oder Nachtwachen seinen gesunden Sinnen.“

III. Nur jenes Fasten ist Tugendakt, wobei jemand aus einer vernünftigen Ursache sich in etwa der Speise enthält.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. Quaestio 144
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Quaestio 152
. Quaestio 153
. Quaestio 154
. Quaestio 155
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger