Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis

Quaestio 143

Prooemium

IIª-IIae, q. 143 pr.
Deinde considerandum est de partibus temperantiae. Et primo, de ipsis partibus in generali; secundo, de singulis earum in speciali.

IIª-IIae, q. 143 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Tullius, in sua rhetorica, inconvenienter assignet partes temperantiae, quas dicit esse continentiam, clementiam, modestiam. Continentia enim contra virtutem dividitur, in VII Ethic. Sed temperantia continetur sub virtute. Ergo continentia non est pars temperantiae.

IIª-IIae, q. 143 arg. 2
Praeterea, clementia videtur esse mitigativa odii vel irae. Temperantia autem non est circa huiusmodi, sed circa delectationes tactus, ut dictum est. Ergo clementia non est pars temperantiae.

IIª-IIae, q. 143 arg. 3
Praeterea, modestia consistit in exterioribus actibus, unde et apostolus dicit, Philipp. IV, modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Sed actus exteriores sunt materia iustitiae, ut supra habitum est. Ergo modestia magis est pars iustitiae quam temperantiae.

IIª-IIae, q. 143 arg. 4
Praeterea, Macrobius, super somnium Scipionis, ponit multo plures temperantiae partes, dicit enim quod temperantiam sequitur modestia, verecundia, abstinentia, castitas, honestas, moderatio, parcitas, sobrietas, pudicitia. Andronicus etiam dicit quod familiares temperantiae sunt austeritas, continentia, humilitas, simplicitas, ornatus, bona ordinatio, per se sufficientia. Videtur igitur insufficienter Tullius enumerasse temperantiae partes.

IIª-IIae, q. 143 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, alicuius virtutis cardinalis triplices partes esse possunt, scilicet integrales, subiectivae et potentiales. Et dicuntur partes integrales alicuius virtutis conditiones quas necesse est concurrere ad virtutem. Et secundum hoc, sunt duae partes integrales temperantiae, scilicet verecundia, per quam aliquis refugit turpitudinem temperantiae contrariam; et honestas, per quam scilicet aliquis amat pulchritudinem temperantiae. Nam sicut ex dictis patet, praecipue temperantia inter virtutes vindicat sibi quendam decorem, et vitia intemperantiae maxime turpitudinem habent. Partes autem subiectivae alicuius virtutis dicuntur species eius. Oportet autem diversificare species virtutum secundum diversitatem materiae vel obiecti. Est autem temperantia circa delectationes tactus, quae dividuntur in duo genera. Nam quaedam ordinantur ad nutrimentum. Et in his, quantum ad cibum, est abstinentia; quantum autem ad potum, proprie sobrietas. Quaedam vero ordinantur ad vim generativam. Et in his, quantum ad delectationem principalem ipsius coitus, est castitas; quantum autem ad delectationes circumstantes, puta quae sunt in osculis, tactibus et amplexibus, attenditur pudicitia. Partes autem potentiales alicuius virtutis principalis dicuntur virtutes secundariae, quae modum quem principalis virtus observat circa aliquam principalem materiam, eundem observant in quibusdam aliis materiis, in quibus non est ita difficile. Pertinet autem ad temperantiam moderari delectationes tactus, quas difficillimum est moderari. Unde quaecumque virtus moderationem quandam operatur in aliqua materia et refrenationem appetitus in aliquid tendentis, poni potest pars temperantiae sicut virtus ei adiuncta. Quod quidem contingit tripliciter, uno modo, in interioribus motibus animi; alio modo, in exterioribus motibus et actibus corporis; tertio modo, in exterioribus rebus. Praeter motum autem concupiscentiae, quem moderatur et refrenat temperantia, tres motus inveniuntur in anima tendentes in aliquid. Primus quidem est motus voluntatis commotae ex impetu passionis, et hunc motum refrenat continentia, ex qua fit ut, licet homo immoderatas concupiscentias patiatur, voluntas tamen non vincitur. Alius autem motus interior in aliquid tendens est motus spei, et audaciae, quae ipsam consequitur, et hunc motum moderatur sive refrenat humilitas. Tertius autem motus est irae tendentis in vindictam, quem refrenat mansuetudo sive clementia. Circa motus autem et actus corporales moderationem et refrenationem facit modestia. Quam Andronicus in tria dividit. Ad quorum primum pertinet discernere quid sit faciendum et quid dimittendum, et quid quo ordine sit agendum, et in hoc firmum persistere, et quantum ad hoc ponit bonam ordinationem. Aliud autem est quod homo in eo quod agit decentiam observet, et quantum ad hoc ponit ornatum. Tertium autem est in colloquiis amicorum, vel quibuscumque aliis, et quantum ad hoc ponitur austeritas. Circa exteriora vero duplex moderatio est adhibenda. Primo quidem, ut superflua non requirantur, et quantum ad hoc ponitur a Macrobio parcitas, et ab Andronico per se sufficientia. Secundo vero, ut homo non nimis exquisita requirat, et quantum ad hoc ponit Macrobius moderationem, Andronicus vero simplicitatem.

IIª-IIae, q. 143 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod continentia differt quidem a virtute sicut imperfectum a perfecto, ut infra dicetur, et hoc modo condividitur virtuti. Convenit tamen cum temperantia et in materia, quia est circa delectationes tactus; et in modo, quia in quadam refrenatione consistit. Et ideo convenienter ponitur pars temperantiae.

IIª-IIae, q. 143 ad 2
Ad secundum dicendum quod clementia, sive mansuetudo, non ponitur pars temperantiae propter convenientiam materiae, sed quia convenit cum ea in modo refrenandi et moderandi, ut dictum est.

IIª-IIae, q. 143 ad 3
Ad tertium dicendum quod circa actus exteriores iustitia attendit id quod est debitum alteri. Hoc autem modestia non attendit, sed solum moderationem quandam. Et ideo non ponitur pars iustitiae, sed temperantiae.

IIª-IIae, q. 143 ad 4
Ad quartum dicendum quod Tullius sub modestia comprehendit omnia illa quae pertinent ad moderationem corporalium motuum et exteriorum rerum; et etiam moderationem spei, quam diximus ad humilitatem pertinere.

 

Hundertdreiundvierzigstes Kapitel.

Über die Teile der Mäßigkeit im allgemeinen.

Über die Teile der Mäßigkeit im allgemeinen.a) Cicero (2. de Inv.) bezeichnet schlecht als Teile der Mäßigkeit: die Enthaltsamkeit, die Milde, die Bescheidenheit. Denn:

I. Die Enthaltsamkeit wird 4 Ethic. ult. neben der Tugend genannt und von ihr unterschieden. Die Mäßigkeit aber ist eine Tugend. Also ist die Enthaltsamkeit kein Teil der Mäßigkeit.

II. Die Milde mindert den Zorn, womit die Mäßigkeit nichts zu schaffen hat.

III. Die Bescheidenheit besteht in äußeren Thätigkeiten, nach Phil. 4.: „Euere Bescheidenheit sei bekannt allen Menschen.“ Die äußeren Thätigkeiten aber sind Gegenstand der Gerechtigkeit.

IV. Macrobius zählt als Tugenden, welche der Mäßigkeit folgen, auf (1. de som. Scip. 8.): „die Bescheidenheit, die Schamhaftigkeit, den Unterschied der Speisen, die Keuschheit, die Ehrbarkeit, das Maßhalten, die Sparsamkeit, die Nüchternheit, die Verschämtheit.“ Andronicus: „die Enthaltsamkeit, die Demut, die Einfalt, den Schmuck, die gute Leitung, die Genügsamkeit, die Zurückhaltung oder Strenge (austeritas).

b) Ich antworte, integrale Teile einer Kardinaltugend seien jene, welche wie Elemente den Tugendakt zusammensetzen; und das sind für die Tugend der Mäßigkeit: a) die Verschämtheit, welche vor dem der Unmäßigkeit anhaftenden Schimpflichen flieht und b) die Ehrbarkeit oder Wohlanständigkeit, kraft deren einer die Schönheit der Mäßigkeit liebt. Denn eben die Mäßigkeit schließt einen gewissen Glanz in sich ein, wie die Laster der Unmäßigkeit Schande.

Die subjektiven Teile einer Tugend sind deren Gattungen, welche [S. 829] unterschieden werden gemäß der Verschiedenheit im Gegenstande. Die Ergötzlichkeiten nun als Gegenstand der Mäßigkeit zerfallen in zwei Arten: 1. in solche, welche auf die Nahrung sich beziehen und zwar ist da mit Rücksicht auf die Speise a) die Abstinenz oder „der Unterschied in der Speise“; mit Rücksicht auf den Trunk b) die Nüchternheit; — 2. in solche, welche auf die Fortpflanzung sich beziehen; und da ist mit Rücksicht auf den Hauptakt des geschlechtlichen Zusammenlebens a) die Keuschheit, und mit Rücksicht auf Nebenergötzlichkeiten, wie Küsse, Berührungen, Umarmungen b) die Schamhaftigkeit.

Potentiale Teile einer Tugend endlich sind die Nebentugenden, wo die Kraft (potentia) der Haupttugend durchscheint; nämlich in einigen anderen Gegenstanden, die nicht so viel Schwierigkeit bieten wie der Hauptgegenstand. Da nun der Mäßigkeit es zugehört, die Ergötzlichkeiten des Tastsinnes zu regeln, was am meisten Schwierigkeit bietet; so wird jede Tugend als eine Nebentugend der Mäßigkeit betrachtet, welche in irgend welchem Bereiche ein Maßhalten bewirkt und das Begehren nach etwas zügelt.

Da sind nun 1. die innerlichen Seelenbewegungen und zwar kommen da drei solcher Bewegungen in Betracht: a) die Bewegung des Willens, den die Leidenschaft erregt und da findet sich die Enthaltsamkeit, kraft deren es geschieht, daß der Mensch wohl ungeregelte Begierlichkeiten erleidet, aber sein Wille nicht gebeugt wird; b) die Bewegung der Hoffnung auf etwas und der ihr folgenden Kühnheit; und diese Bewegung wird gezügelt von der Demut; c) die Bewegung des Zornes zur Rache hin; und da findet sich die Milde oder Sanftmut.

Es bestehen 2. die körperlichen Thätigkeiten und Bewegungen, welche die Bescheidenheit zügelt, die wieder ihrerseits Andronicus in drei Teile scheidet; dies sind a) die gute Leitung, welche unterscheidet, was zu thun und was zu lassen sei, welcher Ordnung gemäß man handeln müsse und wie man dabei fest bleiben soll; — b) der Schmuck, wonach der Mensch in dem, was er thut, den äußeren Anstand beobachtet; — c) die Zurückhaltung oder Strenge, kraft dessen jemand Maß hält in seinen Reden mit Freunden oder anderen.

Es bestehen 3. die Bewegungen, soweit sie auf die außen befindlichen Dinge gehen: a) daß man nichts Überflüssiges suche; danach setzt Macrobius die Sparsamkeit, Andronicus die Genügsamkeit; — b) daß man nichts zu Kostbares verlange; und danach hat Macrobius das Maßhalten, Andronicus die Einfalt.

c) I. Die Enthaltsamkeit verhält sich zur Tugend, wie das Unvollkommene zum Vollkommenen. Sie kommt jedoch mit der Mäßigkeit überein sowohl im Gegenstande, denn sie regelt den Tastsinn; als auch in der Seinsweise, denn sie zügelt. Und danach ist sie ein Teil der Mäßigkeit.

II. Nicht auf Grund des Gegenstandes, sondern weil sie zügelt und Maß hält, wird die Milde oder Sanftmut als Teil der Mäßigkeit betrachtet.

III. Die Bescheidenheit regelt nur das äußere Verhalten; sie beachtet nicht den Charakter des Geschuldeten.

IV. Cicero begreift in der Bescheidenheit alles Jenes ein, was zur Regelung der körperlichen Bewegungen und der äußeren Dinge gehört, und ebenso die Regelung der Hoffnung, die wir der Demut zuteilten. [S. 830]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. . Prooemium
. Quaestio 144
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger