Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 141

Articulus 2

IIª-IIae, q. 141 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod temperantia non sit specialis virtus. Dicit enim Augustinus, in libro de moribus Eccle., quod ad temperantiam pertinet Deo sese integrum incorruptumque servare. Sed hoc convenit omni virtuti. Ergo temperantia est virtus generalis.

IIª-IIae, q. 141 a. 2 arg. 2
Praeterea, Ambrosius dicit, in I de Offic., quod in temperantia maxime tranquillitas animi spectatur et quaeritur. Sed hoc pertinet ad omnem virtutem. Ergo temperantia est generalis virtus.

IIª-IIae, q. 141 a. 2 arg. 3
Praeterea, Tullius dicit, in I de Offic., quod decorum ab honesto nequit separari, et quod iusta omnia decora sunt. Sed decorum proprie consideratur in temperantia, ut ibidem dicitur. Ergo temperantia non est specialis virtus.

IIª-IIae, q. 141 a. 2 s. c.
Sed contra est quod philosophus, in II et III Ethic., ponit eam specialem virtutem.

IIª-IIae, q. 141 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, secundum consuetudinem humanae locutionis, aliqua nomina communia restringuntur ad ea quae sunt praecipua inter illa quae sub tali communitate continentur, sicut nomen urbis accipitur antonomastice pro Roma. Sic igitur nomen temperantiae dupliciter accipi potest. Uno modo, secundum communitatem suae significationis. Et sic temperantia non est virtus specialis, sed generalis, quia nomen temperantiae significat quandam temperiem, idest moderationem, quam ratio ponit in humanis operationibus et passionibus; quod est commune in omni virtute morali. Differt tamen ratione temperantia a fortitudine etiam secundum quod utraque sumitur ut virtus communis. Nam temperantia retrahit ab his quae contra rationem appetitum alliciunt, fortitudo autem impellit ad ea sustinenda vel aggredienda propter quae homo refugit bonum rationis. Si vero consideretur antonomastice temperantia, secundum quod refrenat appetitum ab his quae maxime alliciunt hominem, sic est specialis virtus, utpote habens specialem materiam, sicut et fortitudo.

IIª-IIae, q. 141 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod appetitus hominis maxime corrumpitur per ea quibus allicitur homo ad recedendum a regula rationis et legis divinae. Et ideo, sicut ipsum temperantiae nomen dupliciter potest sumi, uno modo communiter, alio modo excellenter; ita et integritas, quam temperantiae Augustinus attribuit.

IIª-IIae, q. 141 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ea circa quae est temperantia maxime possunt animum inquietare, propter hoc quod sunt homini essentialia, ut infra dicetur. Et ideo tranquillitas animi per quandam excellentiam attribuitur temperantiae, quamvis communiter conveniat omnibus virtutibus.

IIª-IIae, q. 141 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod quamvis pulchritudo conveniat cuilibet virtuti, excellenter tamen attribuitur temperantiae, duplici ratione. Primo quidem, secundum communem rationem temperantiae, ad quam pertinet quaedam moderata et conveniens proportio, in qua consistit ratio pulchritudinis, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Alio modo, quia ea a quibus refrenat temperantia sunt infima in homine, convenientia sibi secundum naturam bestialem, ut infra dicetur, et ideo ex eis maxime natus est homo deturpari. Et per consequens pulchritudo maxime attribuitur temperantiae, quae praecipue turpitudinem hominis tollit. Et ex eadem etiam ratione honestum maxime attribuitur temperantiae. Dicit enim Isidorus, in libro Etymol., honestus dicitur quod nihil habeat turpitudinis, nam honestas dicitur quasi honoris status, qui maxime consideratur in temperantia, quae repellit vitia maxime opprobriosa, ut infra dicetur.

 

Zweiter Artikel.
Die Mäßigkeit ist eine eigene besondere Tugend.

a) Dem ist Folgendes zuwider:

I. Augustin schreibt (de morib. Eccl. 15.): „Sache der Mäßigkeit ist es, sich vollständig und unverderbt Gott darzubieten.“ Aber das kommt jeder Tugend zu.

II. Nach Ambrosius (1. de offic. 43.) „kommt bei der Mäßigkeit im höchsten Grade die Ruhe der Seele in Betracht;“ was wiederum auf jede Tugend sich bezieht.

III. Cicero (1. de offic.) sagt: „Das Anständige kann vom Ehrbaren nicht geschieden werden; denn Alles was gerecht ist, das ist anständig.“ Das Anständige aber wird vornehmlich von der Mäßigkeit betrachtet. Also ist die Mäßigkeit eine Eigenheit jeder Tugend.

Auf der anderen Seite bezeichnet Aristoteles die Mäßigkeit als eine eigene Tugend.

b) Ich antworte, nach menschlichem Brauche werden gewisse weit umfassende oder allgemeine Ausdrücke auf das beschränkt, was in solcher umfassenden Allgemeinheit eine bevorzugte Stelle hat; wie z. B. der Name „urbs“ ohne weiteren Zusatz für Rom gilt. Wird also der Name „Mäßigkeit“ in seiner Allgemeinheit betrachtet, so bezeichnet er ein gewisses Maßhalten, welches in den menschlichen Leidenschaften und Thätigkeiten von der Vernunft [S. 816] her ausgeht; und so ist die „Mäßigkeit“ gemeinsam einer jeden Tugend. In dieser Bezeichnungsweise besagt „Mäßigkeit“ ein Zurückziehen von dem, was gegen die Vernunft anlockt; „Stärke“ aber drückt aus ein Angreifen oder ein Aushalten dessen, weswegen der Mensch von dem der Vernunft entsprechenden Guten ablassen soll.

Wird aber der Ausdruck „Mäßigkeit“ in beschränkter Weise genommen, so bezeichnet er eine besondere Tugend, kraft deren nämlich der Mensch, das Begehren nach dem zügelt, was im höchsten Grade den Menschen anlockt. Dies ist also der besondere Gegenstand der Mäßigkeit.

c) I. Das Begehren des Menschen wird am meisten verderbt durch das, wodurch der Mensch angelockt wird, um von der Regel der Vernunft abzuweichen. Und wie der Name „Mäßigkeit“ gemäß seiner allgemeinem Bezeichnung genommen werden kann und gemäß seiner beschränkten Bezeichnung, so kann dies auch mit dem Ausdrucke Unverderbtheit, Unversehrtheit geschehen.

II. Worauf die Mäßigkeit sich richtet, das lockt deshalb den Menschen im höchsten Grade an, weil es zur Natur des Menschen gehört. Und deshalb wird die Seelenruhe in besonderer Weise der Mäßigkeit zugeschrieben; obgleich sie gemeinhin allen Tugenden gebührt.

III. Das Anständige, Schöne kommt wohl jeder Tugend zu, in besonderer Weise aber der Mäßigkeit: 1. nach der allgemeinen Bezeichnung der Mäßigkeit, wonach sie ein Maßhalten ist; im Maße aber oder im richtig abgemessenen Verhältnisse besteht der Wesenscharakter der Schönheit (4. de div. nom.), nach Dionysius; — 2. mit Rücksicht auf dasjenige, dem die Mäßigkeit die Zügel anlegt; denn es ist dies das Niedrigste im Menschen, von woher der Mensch im höchsten Grade beschmutzt werden kann, so daß der Mäßigkeit die Schönheit oder das Wohlanständige zugeschrieben wird, weil sie diesen Schmutz entfernt. Ebenso verhält es sich mit dem Ehrbaren; denn „ehrbar wird gesagt gewissermaßen wie im Zustande der Ehre befindlich, wo nichts Schmutziges, nichts Schimpfliches sich findet,“ nach Isidor. (10 Etymol. H.) Die Mäßigkeit aber entfernt die schmutzigsten Laster.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 133
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. Quaestio 144
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger