Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 135

Articulus 1

IIª-IIae, q. 135 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod parvificentia non sit vitium. Virtus enim, sicut est moderativa magnorum, ita etiam est moderativa parvorum, unde et liberales et magnifici aliqua parva faciunt. Sed magnificentia est virtus. Ergo similiter parvificentia magis est virtus quam vitium.

IIª-IIae, q. 135 a. 1 arg. 2
Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod diligentia ratiocinii est parvifica. Sed diligentia ratiocinii videtur esse laudabilis, quia bonum hominis est secundum rationem esse, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo parvificentia non est vitium.

IIª-IIae, q. 135 a. 1 arg. 3
Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod parvificus consumit pecuniam tristatus. Sed hoc pertinet ad avaritiam, sive ad illiberalitatem. Ergo parvificentia non est vitium ab aliis distinctum.

IIª-IIae, q. 135 a. 1 s. c.
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., ponit parvificentiam speciale vitium magnificentiae oppositum.

IIª-IIae, q. 135 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, moralia speciem a fine sortiuntur. Unde et a fine ut pluries nominantur. Ex hoc ergo dicitur aliquis parvificus quod intendit ad aliquid parvum faciendum. Parvum autem et magnum, secundum philosophum, in praedicamentis, relative dicuntur. Unde cum dicitur quod parvificus intendit aliquid parvum faciendum, facere parvum intelligendum est in comparatione ad genus operis quod facit. In quo quidem parvum et magnum potest attendi dupliciter, uno modo, ex parte operis fiendi; alio modo, ex parte sumptus. Magnificus igitur principaliter intendit magnitudinem operis, secundario intendit magnitudinem sumptus, quam non vitat, ut faciat magnum opus, unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod magnificus ab aequali sumptu opus facit magis magnificum. Parvificus autem e converso principaliter quidem intendit parvitatem sumptus, unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod intendit qualiter minimum consumat, ex consequenti autem intendit parvitatem operis, quam scilicet non recusat, dummodo parvum sumptum faciat. Unde philosophus dicit, ibidem, quod parvificus, maxima consumens in parvo, quod scilicet non vult expendere, bonum perdit, scilicet magnifici operis. Sic ergo patet quod parvificus deficit a proportione quae debet esse secundum rationem inter sumptum et opus. Defectus autem ab eo quod est secundum rationem, causat rationem vitii. Unde manifestum est quod parvificentia vitium est.

IIª-IIae, q. 135 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod virtus moderatur parva secundum regulam rationis, a qua deficit parvificus, ut dictum est. Non enim dicitur parvificus qui parva moderatur, sed qui in moderando magna vel parva deficit a regula rationis. Et ideo habet vitii rationem.

IIª-IIae, q. 135 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit philosophus, in II Rhet., timor facit consiliativos. Et ideo parvificus diligenter ratiociniis intendit, quia inordinate timet bonorum suorum consumptionem, etiam in minimis. Unde hoc non est laudabile, sed vitiosum et vituperabile, quia non dirigit affectum suum secundum rationem, sed potius rationis usum applicat ad inordinationem sui affectus.

IIª-IIae, q. 135 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod sicut magnificus convenit cum liberali in hoc quod prompte et delectabiliter pecunias emittit, ita etiam parvificus convenit cum illiberali sive avaro in hoc quod cum tristitia et tarditate expensas facit. Differt autem in hoc quod illiberalitas attenditur circa communes sumptus, parvificentia autem circa magnos sumptus, quos difficilius est facere. Et ideo minus vitium est parvificentia quam illiberalitas. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod quamvis parvificentia et oppositum vitium sint malitiae, non tamen opprobria inferunt, quia neque sunt nociva proximo, neque sunt valde turpes.

 

Erster Artikel.
Die Knauserei ist ein Fehler.

a) Die Knauserei ist eine Tugend. Denn:

I. Wie das Große so bedarf auch das Kleine einer Regelung. Wie also die Prachtliebe, die auf Großartiges sich richtet, eine Tugend ist; so auch die Knauserei, die auf Kleines geht.

II. „Die peinliche Sorgfalt in den Rechnungen ist knauserisch.“ (4 Ethic. 2.) Eine solche Sorgfalt aber ist lobenswert.

III. „Der Knauser giebt mit Betrübnis sein Geld aus“ (I. c.). Das wäre aber dann dasselbe wie der Geiz. Also ist die Knauserei kein von den anderen unterschiedener Fehler.

Auf der anderen Seite stellt Aristoteles (I. c.) die Knauserei gegenüber der Prachtliebe. [S. 796]

b) Ich antworte; vom Zwecke aus vornehmlich erhalten die moralischen Zustände ihren Gattungscharakter. Knauser nun heißt jemand, weil seine Absicht darauf geht, etwas Kleinliches zu machen. Das muß aber verstanden werden gemäß dem Verhältnisse des Kleinlichen zur „Art“ des Werkes, das er thut; wo das Kleine und Große beachtet werden kann 1. von seiten des zu vollbringenden Werkes und 2. von seiten der Ausgaben. Der prachtliebende nämlich will zuerst die Größe des Werkes und dann giebt er acht auf die Größe der Ausgaben, die er um des Werkes willen nicht vermeidet. Der Knauser aber giebt zuerst acht darauf, wie die Ausgaben recht gering werden, „damit er so wenig als möglich verwende“ (l. c.); und erst auf Grund dessen will er das beabsichtigte Werk, wenn nämlich es nicht zu viel kostet. Deshalb sagt Aristoteles: „Das Größte läßt der Knauser im Kleinlichen zu Grunde gehen;“ er verliert nämlich das Gute des großartigen Werkes, weil er nie viel ausgeben will. Und sonach bleibt der Knauser hinter dem Verhältnisse zurück, das vernunftgemäß bestehen muß zwischen dem Werke und den Ausgaben. Der Mangel aber in dem, was der Vernunft gemäß ist, verursacht den Charakter eines Fehlers oder einer Sünde. Also ist die Knauserei offenbar ein Fehler.

c) I. Der Knauser bleibt zurück hinter der Richtschnur der Vernunft. Denn nicht wird Knauser genannt jener, der geringe Ausgaben zu regeln weiß; sondern der, mag es große oder geringe Ausgaben gelten, dabei hinter der Regel der Vernunft zurückbleibt.

II. „Die Furcht macht, daß man sich sorgsam berät,“ heißt es bei Aristoteles. (2. de lnv. 5.) Der Knauser also giebt auf die Rechnungen genau acht, weil er das Geringste in dem, was er besitzt, ungeregelterweise zu verlieren fürchtet. Er lenkt demnach seine Neigung nicht nach der Vernunft, sondern umgekehrt läßt er die Vernunft dienen der Regellosigkeit seiner Neigung; und das ist Sünde.

III. Wie der prachtliebende mit dem freigebigen es gemein hat, gern und bereitwillig Geld auszugeben; so hat der Knauser es mit dem geizigen gemein, dies ungern und mit Trauer zu thun. Der Geiz aber bezieht sich auf gewöhnliche Ausgaben; die Knauserei dagegen auf große, die man mit mehr Schwierigkeiten macht. Und deshalb ist sie eine kleinere Sünde wie der Geiz: „Das Knausern ist zwar ein Fehler, aber es schadet nicht dem Nächsten und ist nicht schimpflich,“ wie der Geiz. (4 Ethic. 2.)

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. Quaestio 133
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger