Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 133

Articulus 2

IIª-IIae, q. 133 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pusillanimitas non opponatur magnanimitati. Dicit enim philosophus, in IV Ethic., quod pusillanimus ignorat seipsum, appeteret enim bona quibus dignus est, si se cognosceret. Sed ignorantia sui videtur opponi prudentiae. Ergo pusillanimitas opponitur prudentiae.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 arg. 2
Praeterea, Matth. XXV, servum qui propter pusillanimitatem pecunia uti recusavit, vocat dominus malum et pigrum. Philosophus etiam dicit, in IV Ethic., quod pusillanimi videntur pigri. Sed pigritia opponitur sollicitudini, quae est actus prudentiae, ut supra habitum est. Ergo pusillanimitas non opponitur magnanimitati.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 arg. 3
Praeterea, pusillanimitas videtur ex inordinato timore procedere, unde dicitur Isaiae XXXV, dicite, pusillanimes, confortamini et nolite timere. Videtur etiam procedere ex inordinata ira, secundum illud Coloss. III, patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Sed inordinatio timoris opponitur fortitudini, inordinatio autem irae mansuetudini. Ergo pusillanimitas non opponitur magnanimitati.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 arg. 4
Praeterea, vitium quod opponitur alicui virtuti, tanto gravius est quanto magis est virtuti dissimile. Sed pusillanimitas magis est dissimilis magnanimitati quam praesumptio. Ergo, si pusillanimitas opponeretur magnanimitati, sequeretur quod esset gravius peccatum quam praesumptio. Quod est contra id quod dicitur Eccli. XXXVII, o praesumptio nequissima, unde creata es? Non ergo pusillanimitas magnanimitati opponitur.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 s. c.
Sed contra est quod pusillanimitas et magnanimitas differunt secundum magnitudinem et parvitatem animi, ut ex ipsis nominibus apparet. Sed magnum et parvum sunt opposita. Ergo pusillanimitas opponitur magnanimitati.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod pusillanimitas potest tripliciter considerari. Uno modo, secundum seipsam. Et sic manifestum est quod secundum propriam rationem opponitur magnanimitati, a qua differt secundum differentiam magnitudinis et parvitatis circa idem, nam sicut magnanimus ex animi magnitudine tendit ad magna, ita pusillanimus ex animi parvitate se retrahit a magnis. Alio modo potest considerari ex parte suae causae, quae ex parte intellectus, est ignorantia propriae conditionis; ex parte autem appetitus, est timor deficiendi in his quae falso aestimat excedere suam facultatem. Tertio modo potest considerari quantum ad effectum, qui est retrahere se a magnis quibus est dignus. Sed sicut supra dictum est, oppositio vitii ad virtutem attenditur magis secundum propriam speciem quam secundum causam vel effectum. Et ideo pusillanimitas directe magnanimitati opponitur.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de pusillanimitate ex parte causae quam habet in intellectu. Et tamen non proprie potest dici quod opponatur prudentiae etiam secundum causam suam, quia talis ignorantia non procedit ex insipientia, sed magis ex pigritia considerandi suam facultatem, ut dicitur in IV Ethic., vel exequendi quod suae subiacet potestati.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de pusillanimitate ex parte effectus.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit ex parte causae. Nec tamen timor causans pusillanimitatem semper est timor periculorum mortis. Unde etiam ex hac parte non oportet quod opponatur fortitudini. Ira autem, secundum rationem proprii motus, quo quis extollitur in vindictam, non causat pusillanimitatem, quae deiicit animum, sed magis tollit eam. Inducit autem ad pusillanimitatem ratione causarum irae, quae sunt iniuriae illatae, ex quibus deiicitur animus patientis.

IIª-IIae, q. 133 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod pusillanimitas est gravius peccatum, secundum propriam speciem, quam praesumptio, quia per ipsam recedit homo a bonis, quod est pessimum, ut dicitur in IV Ethic. Sed praesumptio dicitur esse nequissima ratione superbiae, ex qua procedit.

 

Zweiter Artikel.
Der Kleinmut steht im Gegensatze zur Hochherzigkeit.

a) Das scheint nicht. Denn:

I. 4 Ethic. 3. heißt es: „Der kleinmütige kennt sich selbst nicht; er würde nämlich, wenn er sich selbst kannte, das Gute erstreben, dessen er würdig ist.“ Die Unkenntnis seiner selbst aber steht im Gegensatze zur Klugheit.

II. „Faul“ nennt der Herr bei Matth. 25. den Knecht, der das Geld vergraben hatte. Auch l. c. heißt es: „Der kleinmütige sei faul.“ Also steht der Kleinmut im Gegensatze zur Besorgnis, einem Akte der Klugheit. (Kap. 47, Art. 9.)

III. Isai. 35. heißt es: „Sprechet zu den kleinmütigen: seid stark und fürchtet nicht.“ Also geht der Kleinmut aus Furcht hervor. Koloss. 3. sagt Paulus: „Väter, reizet euere Kinder nicht zum Zorne, damit sie nicht kleinmütig werden;“ wonach der Zorn die Quelle des Kleinmutes ist. Also steht letzterer im Gegensatze zur Sanftmut oder zur Stärke, und nicht zur Hochherzigkeit.

IV. Die Sünde, welche einer Tugend entgegengesetzt ist, scheint um so größer zu sein als sie der betreffenden Tugend unähnlicher ist. Der Kleinmut aber ist unähnlicher der Hochherzigkeit wie die Vermessenheit. Stände sie also zu dieser im Gegensatze, so wäre sie eine schwerere Sünde wie die Vermessenheit; was gegen Ekkli. 37. ist: „O ruchloseste Vermessenheit; von woher bist du geschaffen worden.“

Auf der anderen Seite sind die Hoch- oder Großherzigkeit und der Kleinmut unterschieden durch das „Große“ und „Kleine“, das „Hohe“ und „Geringe“ mit Bezug auf die Seele. Groß und klein aber stehen im Gegensatze zu einander. Also.

b) Ich antworte, der Kleinmut könne in dreifacher Weise betrachtet werden: 1. an und für sich, in seinem Wesenscharakter; und so ist er offenbar im Gegensatze zur Hochherzigkeit, denn wie der hochherzige aus Seelengröße auf Großes sich richtet, so zieht sich der kleinmütige vom Großen zurück; — 2. von seiten seiner Ursache, die da ist in der Vernunft: Unkenntnis der eigenen Beschaffenheit; im Willen: Furcht, zu schwach zu sein in dem, was nach seiner falschen Meinung seine Kraft übersteigt; — 3. mit Rücksicht auf die Wirkung, die da ist das Zurückziehen von Großem, wofür er das Vermögen hat. Jedoch wird der Gegensatz eines Lasters mehr erwogen nach dem eigensten inneren Wesen, als nach Ursache und Wirkung.

c) I. Auch in Anbetracht seiner Ursache, der Unkenntnis seiner selbst, kann nicht gesagt werden, daß der kleinmütige zum klugen im Gegensatze stehe. Denn solche Unkenntnis kommt mehr von der Trägheit im Erwägen der eigenen Fähigkeiten wie von der Thorheit. [S. 791]

II. Hier wird auf die Wirkung das entscheidende Gewicht gelegt.

III. Hier geht man von der Ursache aus. Aber auch so ist die Ursache des Kleinmutes nicht immer die Furcht gerade vor Todesgefahr; also steht auch danach der Kleinmut nicht der Stärke gegenüber. Der Zorn aber erzeugt an und für sich in seinem Wesenscharakter betrachtet nicht den Kleinmut, da er sich zur Rache erhebt; sondern vielmehr nimmt er denselben nach dieser Seite hin fort. Nur in der Weise führt der Zorn zum Kleinmute, daß die Ursachen des Zornes, nämlich die Beleidigungen, welche zugefügt worden, den Geist niederdrücken.

IV. Der Kleinmut gemäß seinem Wesenscharakter ist eine schwerere Sünde wie die Vermessenheit; denn er weicht vom Guten zurück, was überaus schlecht ist. (4 Ethic. 3.) Die Vermessenheit wird als „ruchloseste“ bezeichnet auf Grund des Stolzes, von dem sie ausgeht.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. Quaestio 133
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger