Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 132

Articulus 4

IIª-IIae, q. 132 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inanis gloria non sit vitium capitale. Vitium enim quod semper ex altero oritur, non videtur esse capitale. Sed inanis gloria semper ex superbia nascitur. Ergo inanis gloria non est vitium capitale.

IIª-IIae, q. 132 a. 4 arg. 2
Praeterea, honor videtur esse aliquid principalius quam gloria, quae est eius effectus. Sed ambitio, quae est inordinatus appetitus honoris, non est vitium capitale. Ergo etiam neque appetitus inanis gloriae.

IIª-IIae, q. 132 a. 4 arg. 3
Praeterea, vitium capitale habet aliquam principalitatem. Sed inanis gloria non videtur habere aliquam principalitatem, neque quantum ad rationem peccati, quia non semper est peccatum mortale; neque etiam quantum ad rationem boni appetibilis, quia gloria humana videtur esse quiddam fragile et extra hominem existens. Ergo inanis gloria non est vitium capitale.

IIª-IIae, q. 132 a. 4 s. c.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., numerat inanem gloriam inter septem vitia capitalia.

IIª-IIae, q. 132 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod de vitiis capitalibus dupliciter aliqui loquuntur. Quidam enim ponunt superbiam unum de vitiis capitalibus. Et hi non ponunt inanem gloriam inter vitia capitalia. Gregorius autem, in XXXI Moral., superbiam ponit reginam omnium vitiorum, et inanem gloriam, quae immediate ab ipsa oritur, ponit vitium capitale. Et hoc rationabiliter. Superbia enim, ut infra dicetur, importat inordinatum appetitum excellentiae. Ex omni autem bono quod quis appetit, quandam perfectionem et excellentiam consequitur. Et ideo fines omnium vitiorum ordinantur in finem superbiae. Et propter hoc videtur quod habeat quandam generalem causalitatem super alia vitia, et non debeat computari inter specialia vitiorum principia, quae sunt vitia capitalia. Inter bona autem per quae excellentiam homo consequitur, praecipue ad hoc operari videtur gloria, inquantum importat manifestationem bonitatis alicuius, nam bonum naturaliter amatur et honoratur ab omnibus. Et ideo sicut per gloriam quae est apud Deum, consequitur homo excellentiam in rebus divinis; ita etiam per gloriam hominum consequitur homo excellentiam in rebus humanis. Et ideo, propter propinquitatem ad excellentiam, quam homines maxime desiderant, consequens est quod sit multum appetibilis, et quod ex eius inordinato appetitu multa vitia oriantur. Et ita inanis gloria est vitium capitale.

IIª-IIae, q. 132 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod aliquod vitium oriri ex superbia non repugnat ei quod est esse vitium capitale, eo quod, sicut supra dictum est, superbia est regina et mater omnium vitiorum.

IIª-IIae, q. 132 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod laus et honor comparantur ad gloriam, ut supra dictum est, sicut causae ex quibus gloria sequitur. Unde gloria comparatur ad ea sicut finis, propter hoc enim aliquis amat honorari et laudari, inquantum per hoc aliquis aestimat se in aliorum notitia fore praeclarum.

IIª-IIae, q. 132 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod inanis gloria habet principalem rationem appetibilis, ratione iam dicta, et hoc sufficit ad rationem vitii capitalis. Non autem requiritur quod vitium capitale semper sit peccatum mortale, quia etiam ex veniali peccato potest mortale oriri, inquantum scilicet veniale disponit ad mortale.

 

Vierter Artikel.
Der eitle Ruhm ist eine Hauptsünde.

a) Das scheint nicht. Denn:

I. Der eitle Ruhm kommt immer vom Hochmute; also ist er keine Hauptsünde.

II. Die Ehre scheint dem Ruhme voranzustehen, der ja nur ihre Wirkung ist. Der Ehrgeiz aber ist keine Hauptsünde; also noch weniger die eitle Ruhmsucht.

III. Eine Hauptsünde muß in irgend etwas hervorragen. Der eitle Ruhm aber ragt nicht hervor als Sünde, denn er ist nicht immer Todsünde; und auch nicht mit Bezug auf seinen Gegenstand, denn der Ruhm ist etwas Hinfälliges. [S. 787]

Auf der anderen Seite nennt Gregor (31. moral. 17.) den eitlen Ruhm eine Todsünde.

b) Ich antworte: manche setzen den Stolz als Hauptsünde an und demgemäß nicht die eitle Ruhmsucht. Gregor aber nennt den Stolz den König aller Laster und die eitle Ruhmsucht betrachtet er als Hauptsünde. Und das mit Grund: Denn der Stolz (vgl. unten Kap. 162) schließt das ungeordnete Begehren nach einem Vorrange ein. Aus jedem Gute aber, was jemand begehrt, folgt ein gewisser Vorrang. Und somit ist der Zweck des Stolzes zugleich der Zweck aller Sünden. Danach hat also der Stolz eine gewisse Kraft, alle Sünden zu verursachen und darf demgemäß nicht unter die besonderen Principien von Sünden gesetzt werden.

Unter den Gütern aber, wodurch der Mensch einen gewissen Vorrang gewinnt, steht voran der Ruhm, insoweit er die Offenbarmachung der Vorzüge jemandes besagt; denn das Gute, auf dem ja die Vorzüge beruhen, wird kraft der Natur von allen geliebt und geehrt. Wie also der Mensch kraft des Ruhmes, den er vor Gott hat, einen Vorrang erreicht in göttlichen Dingen, so erreicht er durch den Ruhm vor den Menschen einen Vorrang in menschlichen Dingen. Und sonach ist der Ruhm, weil er so nahe steht dem Vorrange, welchen die Menschen im höchsten Grade erstreben, im höchsten Grade begehrbar. Da zudem aus der ungeregelten Sehnsucht danach viele Sünden entspringen, so ist die Ruhmsucht eine Hauptsünde.

c) I. Der Stolz ist der König und der Quell aller Sünden.

II. Lob und Ehre haben den Ruhm zur Wirkung; und somit ist der Ruhm für sie wie der Zweck. Denn deshalb will jemand gelobt und geehrt werden, damit er bei vielen bekannt werde.

III. Der eitle Ruhm hat den Charakter von etwas in erster Linie Begehrenswertem; und das genügt für die Natur einer Hauptsünde. Dazu ist nicht notwendig, daß die eitle Ruhmsucht immer Todsünde sei; denn auch aus einer läßlichen Sünde kann eine Todsünde entspringen, insofern die läßliche Sünde dazu den Weg bahnt.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 133
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger