Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 132

Articulus 3

IIª-IIae, q. 132 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inanis gloria sit peccatum mortale. Nihil enim excludit mercedem aeternam nisi peccatum mortale. Sed inanis gloria excludit mercedem aeternam, dicitur enim Matth. VI, attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 132 a. 3 arg. 2
Praeterea, quicumque subripit sibi quod est Dei proprium, mortaliter peccat. Sed per appetitum inanis gloriae aliquis sibi attribuit quod est proprium Dei, dicitur enim Isaiae XLII, gloriam meam alteri non dabo; et I ad Tim. I, soli Deo honor et gloria. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 132 a. 3 arg. 3
Praeterea, illud peccatum quod est maxime periculosum et nocivum, videtur esse mortale. Sed peccatum inanis gloriae est huiusmodi, quia super illud I ad Thess. II, Deo qui probat corda nostra, dicit Glossa Augustini, quas vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit nisi qui ei bellum indixerit, quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari cum offertur. Chrysostomus etiam dicit, Matth. VI, quod inanis gloria occulte ingreditur, et omnia quae intus sunt insensibiliter aufert. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 132 a. 3 s. c.
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., quod cum cetera vitia locum habeant in servis Diaboli, inanis gloria locum habet etiam in servis Christi. In quibus tamen nullum est peccatum mortale. Ergo inanis gloria non est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 132 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ex hoc aliquod peccatum est mortale quod caritati contrariatur. Peccatum autem inanis gloriae, secundum se consideratum, non videtur contrariari caritati quantum ad dilectionem proximi. Quantum autem ad dilectionem Dei, potest contrariari caritati dupliciter. Uno modo, ratione materiae de qua quis gloriatur. Puta cum quis gloriatur de aliquo falso quod contrariatur divinae reverentiae, secundum illud Ezech. XXVIII, elevatum est cor tuum, et dixisti, Deus ego sum; et I ad Cor. IV, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quare gloriaris quasi non acceperis? Vel etiam cum quis bonum temporale de quo gloriatur, praefert Deo, quod prohibetur Ierem. IX, non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Aut etiam cum quis praefert testimonium hominum testimonio Dei, sicut contra quosdam dicitur Ioan. XII, qui dilexerunt magis gloriam hominum quam Dei. Alio modo, ex parte ipsius gloriantis, qui intentionem suam refert ad gloriam tanquam ad ultimum finem, ad quem scilicet ordinet etiam virtutis opera, et pro quo consequendo non praetermittat facere etiam ea quae sunt contra Deum. Et sic est peccatum mortale. Unde Augustinus dicit, in V de Civ. Dei, quod hoc vitium, scilicet amor humanae laudis, tam inimicum est piae fidei, si maior in corde sit cupiditas gloriae quam Dei timor vel amor, ut dominus diceret (Ioan. V), quomodo potestis credere, gloriam ab invicem expectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes? Si autem amor humanae gloriae, quamvis sit inanis, non tamen repugnet caritati, neque quantum ad id de quo est gloria, neque quantum ad intentionem gloriam quaerentis, non est peccatum mortale, sed veniale.

IIª-IIae, q. 132 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod nullus peccando meretur vitam aeternam. Unde opus virtuosum amittit vim merendi vitam aeternam si propter inanem gloriam fiat, etiam si illa inanis gloria non sit peccatum mortale. Sed quando aliquis simpliciter amittit aeternam mercedem propter inanem gloriam, et non solum quantum ad unum actum, tunc inanis gloria est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 132 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod non omnis qui est inanis gloriae cupidus, appetit sibi illam excellentiam quae competit soli Deo. Alia enim est gloria quae debetur soli Deo, et alia quae debetur homini virtuoso vel diviti.

IIª-IIae, q. 132 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod inanis gloria dicitur esse periculosum peccatum non tam propter gravitatem sui, quam etiam propter hoc quod est dispositio ad gravia peccata, inquantum scilicet per inanem gloriam redditur homo praesumptuosus et nimis de se ipso confidens. Et sic etiam paulatim disponit ad hoc quod homo privetur interioribus bonis.

 

Dritter Artikel.
Der eitle Ruhm ist an sich keine Todsünde.

a) Das Gegenteil scheint wahr. Denn:

I. Nur die Todsünde schließt vom Himmel aus. Matth. 6. aber heißt es: „Gebet acht, daß ihr euere Gerechtigkeit nicht vor den Menschen thut, damit ihr von ihnen gesehen werdet; sonst werdet ihr keinen Lohn haben bei euerem Vater, der im Himmel ist.“

II. Durch die eitle Ruhmsucht maßt sich jemand an, was Gottes ist, nach Isai. 42.: „Meinen Ruhm werde ich keinem anderen geben;“ und 1. Tim. 1.: „Gott allein der Ruhm.“ Das ist aber schwere Sünde.

III. Die eitle Ruhmgier ist eine höchst gefährliche Sünde. Denn zu 1. Thess. 2. sagt Augustin (ep. 22.): „Wie viele verschiedenartige Kräfte um zu schaden die eitle Ruhmgier besitzt, empfindet nur jener, der ihr steten Krieg angesagt hat. Denn es mag noch leicht sein, das Lob nicht zu wünschen, was verweigert wird; aber schwer ist es, daran sich nicht zu erfreuen, wenn es dargeboten wird.“ Ebenso Chrysostomus zu Matth. 6. (hom. 19.): „Der eitle Ruhm tritt heimlich ein und unmerkbar nimmt er Alles fort, was an Gutem drinnen sich findet.“ Also ist der eitle Ruhm eine Todsünde.

Auf der anderen Seite sagt Chrysostomus (ap. imp. hom. 13.): „Während die anderen Sünden sich finden in den Knechten des Teufels, ist der eitle Ruhm auch in den Dienern Christi,“ denen nämlich keine Todsünde innewohnt.

b) Ich antworte, Todsünde sei eine Sünde auf Grund ihres Gegensatzes zur heiligen Liebe. Mit Rücksicht auf die Nächstenliebe nun scheint der eitle Ruhm nicht der heiligen Liebe gegenüberzustehen. Mit Rücksicht auf die Liebe zu Gott aber kann dies in zweifacher Weise der Fall sein:

1. Auf Grund des Gegenstandes, dessen man sich rühmt; wenn jemand etwas Falsches sich zum Ruhme anrechnet, was der Ehre Gottes widerstreitet; wie Ezech. 28. gesagt wird: „Dein Herz hat sich erhoben; und gesagt hast du: Ich bin Gott“ und 1. Kor. 4.: „Was hast du, [S. 786] was du nicht empfangen hättest; hast du es aber empfangen, was rühmst du dich, als ob du es nicht empfangen hättest?“ — oder wenn man etwas Zeitliches Gott vorzieht, was Jerem. 9. verboten wird: „Es rühme sich der weise nicht in seiner Weisheit und der starke nicht in seiner Kraft und der reiche nicht in seinem Reichtume; dessen aber rühme sich der, welcher sich rühmt, daß er mich weiß und kennt;“ — oder wenn man das Zeugnis der Menschen dem Gottes vorzieht, nach Joh. 12.: „Die da liebten mehr den Ruhm vor den Menschen wie den vor Gott.“

2. Auf Grund desjenigen, der sich rühmt und der im Ruhme seinen letzten Endzweck sieht, zu welchem hin er alles Andere, was er thut, bezieht und um dessentwillen er selbst davon nicht abläßt, zu thun, was gegen Gott ist. Deshalb sagt Augustin (5. de civ. Dei 14.): „Diese Sünde,“ nämlich die Sucht nach Menschenlob, „ist, wenn im Herzen größer ist die Ruhmgier wie die Gottesfurcht und Gottesliebe, dem wahren Glauben so feindlich, daß der Herr (Joh. 5.) sagte: Wie könnt ihr glauben, die ihr doch Ruhm von euch gegenseitig erwartet und den Ruhm, der von Gott allein kommt, nicht suchet.“ Also ist in diesen beiden Fällen die eitle Ruhmsucht Todsünde. Treten diese beiden Fälle aber nicht ein; d. h. ist sie nicht gegen die Liebe Gottes weder auf Grund des Gegenstandes, um dessentwillen man sich rühmt, noch auf Grund der Absicht des ruhmsüchtigen; so ist da läßliche Sünde.

c) I. Keiner verdient durch irgend welche Sünde das ewige Leben. Das tugendhafte Werk also verliert die Kraft, das ewige Leben zu verdienen, wenn es aus eitlem Ruhme geschieht; mag auch dieser eitle Ruhm keine Todsünde sein. Verliert aber jemand das ewige Leben überhaupt wegen des eitlen Ruhmes und nicht bloß das Verdienst eines einzelnen Aktes, so ist der eitle Ruhm schwere Sünde.

II. Nicht jeglicher eitle will jenes Hervorragende, was Gott allein zukommt. Ein anderer Ruhm gebührt Gott allein und ein anderer dem tugendhaften oder reichen Menschen.

III. Nicht allein weil sie manchmal schwere Sünde ist, sondern auch weil sie zu anderen Sünden den Weg bahnt, ist die eitle Ruhmsucht gefahrvoll. Denn durch dieselbe wird der Mensch vermessen, gewinnt zu große Zuversicht zu sich selbst; und wird so dazu vorbereitet, daß er seine inneren Güter verliert.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 133
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger