Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 132

Articulus 2

IIª-IIae, q. 132 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inanis gloria magnanimitati non opponatur. Pertinet enim ad inanem gloriam, ut dictum est, quod aliquis glorietur in his quae non sunt, quod pertinet ad falsitatem; vel in rebus terrenis vel caducis, quod pertinet ad cupiditatem; vel in testimonio hominum, quorum iudicium non est certum, quod pertinet ad imprudentiam. Huiusmodi autem vitia non opponuntur magnanimitati. Ergo inanis gloria non opponitur magnanimitati.

IIª-IIae, q. 132 a. 2 arg. 2
Praeterea, inanis gloria non opponitur magnanimitati per defectum, sicut pusillanimitas, quae inani gloriae repugnans videtur. Similiter etiam nec per excessum, sic enim opponitur magnanimitati praesumptio et ambitio, ut dictum est, a quibus inanis gloria differt. Ergo inanis gloria non opponitur magnanimitati.

IIª-IIae, q. 132 a. 2 arg. 3
Praeterea, Philipp. II, super illud, nihil per contentionem aut inanem gloriam, dicit Glossa, erant aliqui inter eos dissentientes, inquieti, inanis gloriae causa contendentes. Contentio autem non opponitur magnanimitati. Ergo neque inanis gloria.

IIª-IIae, q. 132 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., cavenda est gloriae cupiditas, eripit enim animi libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Ergo opponitur magnanimitati.

IIª-IIae, q. 132 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gloria est quidam effectus honoris et laudis, ex hoc enim quod aliquis laudatur, vel quaecumque reverentia ei exhibetur, redditur clarus in notitia aliorum. Et quia magnanimitas est circa honorem, ut supra dictum est, consequens est etiam ut sit circa gloriam, ut scilicet sicut moderate utitur honore, ita moderate utatur gloria. Et ideo inordinatus appetitus gloriae directe magnanimitati opponitur.

IIª-IIae, q. 132 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc ipsum magnitudini animi repugnat, quod aliquis res modicas tantum appretietur quod de eis glorietur, unde in IV Ethic. dicitur de magnanimo quod sibi sit honor parvum. Similiter etiam et alia quae propter honorem quaeruntur, puta potentatus et divitiae, parva reputantur ab eo. Similiter etiam magnitudini animi repugnat quod aliquis de his quae non sunt glorietur. Unde de magnanimo dicitur in IV Ethic., quod magis curat veritatem quam opinionem. Similiter etiam et magnitudini animi repugnat quod aliquis glorietur in testimonio laudis humanae, quasi hoc magnum aliquid aestimetur. Unde de magnanimo dicitur in IV Ethic., quod non est ei cura ut laudetur. Et sic ea quae aliis virtutibus opponuntur nihil prohibet opponi magnanimitati, secundum quod habent pro magnis quae parva sunt.

IIª-IIae, q. 132 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod inanis gloriae cupidus, secundum rei veritatem, deficit a magnanimo, quia videlicet gloriatur in his quae magnanimus parva aestimat, ut dictum est. Sed considerando aestimationem eius, opponitur magnanimo per excessum, quia videlicet gloriam quam appetit, reputat aliquid magnum, et ad eam tendit supra suam dignitatem.

IIª-IIae, q. 132 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, oppositio vitiorum non attenditur secundum effectum. Et tamen hoc ipsum magnitudini animi opponitur, quod aliquis contentionem intendat, nullus enim contendit nisi pro re quam aestimat magnam. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod magnanimus non est contentiosus, qui nihil aestimat magnum.

 

Zweiter Artikel.
Der eitle Ruhm steht im Gegensatze zur Hochherzigkeit.

a) Dies wird nicht zugelassen. Denn:

I. Zum eitlen Ruhme gehört, daß jemand sich rühme auf Grund dessen, was er nicht ist; und dies ist Falschheit; — oder auf Grund irdischer, hinfälliger Dinge; und das ist Begierde; — oder auf Grund des Zeugnisses der Menschen, deren Urteil in jedem Falle unzuverlässig ist; und das ist Unklugheit. Da besteht also kein Gegensatz zur Hochherzigkeit.

II. Der eitle Ruhm ist der Hochherzigkeit nicht entgegengesetzt auf Grund des „zuwenig“, wie der Kleinmut, welcher dem eitlen Ruhme widerstreitet; — ebenso nicht auf Grund des „zuviel“; denn so steht der Hochherzigkeit gegenüber der Ehrgeiz und die Vermessenheit. Also besteht kein Gegensatz zwischen der Hochherzigkeit und dem eitlen Ruhme.

III. Zu Phil. 2. (Nihil per contentionem) sagt Ambrosius: „Es gab unter ihnen einige widersprechende, unruhige, die da Streit machten aus eitlem Ruhme.“ Der Streit aber steht nicht im Gegensatze zur Hochherzigkeit.

Auf der anderen Seite sagt Cicero (1. de offic.): „Man muß sich vor der Ruhmgier hüten; denn sie nimmt dem Geiste die Freiheit, für welche ein hochherziger Mann streiten muß.“ Also ist der eitle Ruhm entgegen der Hochherzigkeit.

b) Ich antworte, der Ruhm sei eine gewisse Wirkung der Ehre und des Lobes; denn eben weil jemand gelobt oder geehrt wird, wird er bekannt bei anderen. Und weil nun die Hochherzigkeit sich mit den Ehren befaßt, so beschäftigt sie sich auch folgerichtig mit dem Ruhme; daß nämlich, wie jemand in maßvoller Weise der Ehre gegenüber, er sich ebenso verhält dem Ruhme gegenüber. Also steht die Regellosigkeit in der Begierde nach Ruhm unmittelbar der Hochherzigkeit gegenüber.

c) I. Dies eben widerstreitet der Hochherzigkeit, daß jemand geringe Dinge soweit hochschätzt, um sich deren zu rühmen: „Dem hochherzigen erscheint gering die Ehre;“ heißt es 4 Ethic. 3. Auch was um der Ehre willen gesucht wird, wie Macht und Reichtum, wird von ihm geringgeschätzt. Ebenso widerstreitet dies dem hochherzigen, daß sich jemand rühmt dessen, was in Wirklichkeit nicht ist: „Mehr trägt der hochherzige Sorge für die [S. 785] Wahrheit, wie für die Meinung der Leute“ (l. c.). Dasselbe gilt vom menschlichen Lobe als dem Zeugnisse guter Werke: „Der hochherzige bekümmert sich nicht darum, daß er gelobt werde“ (I. c.). Mögen also die erwähnten Dinge anderen Tugenden immerhin entgegengesetzt sein; dies hindert nicht, daß sie der Hochherzigkeit gegenüberstehen, insoweit der hochherzige Jenes für gering achtet, was der eitle für groß hält.

II. Der nach eitlem Ruhme begierige bleibt gemäß der wirklichen Sachlage unter dem hochherzigen zurück; denn er rühmt sich dessen, was dieser für gering achtet. Aber gemäß der Anschauungsweise des ruhmsüchtigen ist ein Übermaß vorhanden; denn er selber erachtet den ersehnten Ruhm für etwas Großes und strebt danach mehr als es seine Verdienste und Vorzüge mit sich bringen.

III. Die Wirkung bildet nicht den Grund für den Gegensatz der Laster. Und doch widerstreitet wieder dieses selbst der Hochherzigkeit, daß jemand Streit beabsichtigt. Denn keiner streitet, wenn ihm nicht der Gegenstand des Streites als etwas Großes erscheint. Daher heißt es I. c.: „Der hochherzige ist nicht streitsüchtig, denn nichts erscheint ihm als etwas Großes.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 133
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger