Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 132

Articulus 1

IIª-IIae, q. 132 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod appetitus gloriae non sit peccatum. Nullus enim peccat in hoc quod Deo assimilatur, quinimmo mandatur, Ephes. V, estote imitatores Dei, sicut filii carissimi. Sed in hoc quod homo quaerit gloriam, videtur Deum imitari, qui ab hominibus gloriam quaerit, unde dicitur Isaiae XLIII, omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Ergo appetitus gloriae non est peccatum.

IIª-IIae, q. 132 a. 1 arg. 2
Praeterea, illud per quod aliquis provocatur ad bonum, non videtur esse peccatum. Sed per appetitum gloriae homines provocantur ad bonum, dicit enim Tullius, in libro de Tusculan. quaest., quod omnes ad studia impelluntur gloria. In sacra etiam Scriptura promittitur gloria pro bonis operibus, secundum illud Rom. II, his qui sunt secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem. Ergo appetitus gloriae non est peccatum.

IIª-IIae, q. 132 a. 1 arg. 3
Praeterea, Tullius dicit, in sua rhetorica, quod gloria est frequens de aliquo fama cum laude, et ad idem pertinet quod Ambrosius dicit, quod gloria est clara cum laude notitia. Sed appetere laudabilem famam non est peccatum, quinimmo videtur esse laudabile, secundum illud Eccli. XLI, curam habe de bono nomine; et ad Rom. XII, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Ergo appetitus inanis gloriae non est peccatum.

IIª-IIae, q. 132 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, V de Civ. Dei, sanius videt qui et amorem laudis vitium esse cognoscit.

IIª-IIae, q. 132 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod gloria claritatem quandam significat, unde glorificari idem est quod clarificari, ut Augustinus dicit, super Ioan. Claritas autem et decorem quendam habet, et manifestationem. Et ideo nomen gloriae proprie importat manifestationem alicuius de hoc quod apud homines decorum videtur, sive illud sit bonum aliquod corporale, sive spirituale. Quia vero illud quod simpliciter clarum est, a multis conspici potest et a remotis, ideo proprie per nomen gloriae designatur quod bonum alicuius deveniat in multorum notitiam et approbationem, secundum quem modum dicitur in Tito Livio, gloriari ad unum non est. Largius tamen accepto nomine gloriae, non solum consistit in multitudinis cognitione, sed etiam paucorum vel unius, aut sui solius, dum scilicet aliquis proprium bonum considerat ut dignum laude. Quod autem aliquis bonum suum cognoscat et approbet, non est peccatum, dicitur enim I ad Cor. II, nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Similiter etiam non est peccatum quod aliquis velit bona sua ab aliis approbari, dicitur enim Matth. V, luceat lux vestra coram hominibus. Et ideo appetitus gloriae de se non nominat aliquid vitiosum. Sed appetitus inanis vel vanae gloriae vitium importat, nam quidlibet vanum appetere vitiosum est, secundum illud Psalmi, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Potest autem gloria dici vana, uno modo, ex parte rei de qua quis gloriam quaerit, puta cum quis quaerit gloriam de eo quod non est, vel de eo quod non est gloria dignum, sicut de aliqua re fragili et caduca. Alio modo, ex parte eius a quo quis gloriam quaerit, puta hominis, cuius iudicium non est certum. Tertio modo, ex parte ipsius qui gloriam appetit, qui videlicet appetitum gloriae suae non refert in debitum finem, puta ad honorem Dei vel proximi salutem.

IIª-IIae, q. 132 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, super illud Ioan. XIII, vos vocatis me, magister et domine, et bene dicitis, periculosum est sibi placere cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit. Nobis namque expedit Deum nosse, non illi, nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Unde patet quod Deus suam gloriam non quaerit propter se, sed propter nos. Et similiter etiam homo laudabiliter potest ad aliorum utilitatem gloriam suam appetere, secundum illud Matth. V, videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est.

IIª-IIae, q. 132 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod gloria quae habetur a Deo, non est gloria vana, sed vera. Et talis gloria bonis operibus in praemium repromittitur. De qua dicitur, II ad Cor. X, qui gloriatur, in domino glorietur, non enim qui seipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat. Provocantur etiam aliqui ad virtutum opera ex appetitu gloriae humanae, sicut etiam ex appetitu aliorum terrenorum bonorum, non tamen est vere virtuosus qui propter humanam gloriam opera virtutis operatur, ut Augustinus probat, in V de Civ. Dei.

IIª-IIae, q. 132 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ad perfectionem hominis pertinet quod ipse cognoscat, sed quod ipse ab aliis cognoscatur non pertinet ad eius perfectionem, et ideo non est per se appetendum. Potest tamen appeti inquantum est utile ad aliquid, vel ad hoc quod Deus ab hominibus glorificetur; vel ad hoc quod homines proficiant ex bono quod in alio cognoscunt; vel ex hoc quod ipse homo ex bonis quae in se cognoscit per testimonium laudis alienae studeat in eis perseverare et ad meliora proficere. Et secundum hoc laudabile est quod curam habeat aliquis de bono nomine, et quod provideat bona coram hominibus, non tamen quod in hominum laude inaniter delectetur.

 

Erster Artikel.
Die Ruhmsucht ist eine Sünde.

a) Dagegen spricht Folgendes:

I. Darin daß der Mensch nach Ruhm strebt, ahmt er Gott nach, der von den Menschen Ruhm verlangt, nach Isai. 43.: „Bringe meine Söhne von der Ferne her und meine Töchter von den Enden der Erde und jeden der meinen Namen anruft; zu meinem Ruhme habe ich ihn geschaffen.“ Gott aber nachahmen sollen wir nach Ephes. 5.: „Seid Nachahmer Gottes, wie überaus teure Söhne.“ Also ist Ruhmsucht keine Sünde.

II. Durch die Ruhmsucht wird der Mensch zum Guten angeeifert. Denn Cicero (1. Tuscul.) sagt: „Alle werden zu ihren Arbeiten entzündet durch den Ruhm.“ In der heiligen Schrift ebenfalls wird der Ruhm als Lohn versprochen für gute Werke (Röm. 2.): „Denen, die gemäß der Geduld im guten Werke beharren, Ruhm und Ehre.“ Also ist in der Ruhmsucht keine Sünde.

III. Cicero (2. de Inv.) sagt: „Der Ruhm ist weitverbreiteter Ruf der da mit Lob verbunden ist.“ Ebenso Augustin (3. cont. Maxim. 15.) „Der Ruhm ist weitverbreitete mit Lob verbundene Kenntnis.“ Einen guten Ruf aber zu erstreben, ist keine Sünde, sondern lobenswert, Ekkli. 41.: „Sorge für einen guten Namen;“ und nach Röm. 12.: „Wir [S. 783] tragen Vorforge für das Gute nicht nur vor Gott, sondern auch vor allen Menschen.“ Also ist Ruhmsucht keine Sünde.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (5. de civ. Dei 13.): Heilsamer noch sieht jener, der da erkennt, auch die Liebe zum Lobe sei Sünde.“

b) Ich antworte, der Ruhm besage eine gewisse Herrlichkeit, weshalb nach Augustin (traot. 82. in Joan.) „Ruhmreich-werden dasselbe ist wie Verherrlicht-werden.“ Herrlichkeit aber und Glanz schließen eine gewisse Offenbarmachung ein. Und deshalb besagt der Ausdruck „Ruhm“ im eigentlichen Sinne eine Offenbarmachung von etwas, was bei den Menschen als glänzend oder geziemend gilt; sei dies etwas Körperliches oder etwas Geistiges. Weil aber das, was schlechthin glanzvoll ist, von vielen und auch von fernstehenden erblickt werden kann; deshalb bezeichnet im eigentlichen Sinne der Ausdruck „Ruhm“, daß das in jemandem bestehende Gute zur Kenntnis und zur Billigung vieler kommt, wie Sallust (Catilina) sagt: „Ruhm genießen bei einem einzigen geht nicht gut an.“

Wird nun der Ausdruck „Ruhm“ im weiteren Sinne genommen, so besteht der Ruhm nicht nur in der Kenntnis vieler, sondern auch in der Kenntnis weniger oder eines einzigen oder auch des betreffenden selber allein; insofern nämlich jemand das in ihm befindliche Gute als lobwürdig betrachtet. Daß aber jemand das in ihm befindliche Gute kennt und billigt, ist nicht tadelnswert; nach 1. Kor. 2.: „Wir aber haben nicht den Geist dieser Welt empfangen, sondern einen Geist, der aus Gott ist, damit wir wissen, welche Gaben uns geworden sind.“ Auch ist es keine Sünde, daß jemand seine guten Werke anerkannt wissen will, nach Matth. 5.: „Lasset euer Licht leuchten vor den Menschen.“ Das Verlangen also nach Ruhm ist an sich nichts Fehlerhaftes; aber das Begehren nach eitlem oder leerem Ruhme ist eine Sünde, wie alles Eitle sündhaft ist, nach Ps. 4.: „Was liebt ihr die Eitelkeit und suchet nach Lüge.“

Eitel nun wird der Ruhm genannt in dreifacher Weise: 1. von seiten der Sache her; wie wenn jemand Ruhm sucht auf Grund einer Sache, die keinen Ruhm verdient, wie dies bei hinfälligen, vergänglichen Dingen der Fall ist; — 2. von seiten desjenigen her, von dem jemand Ruhm sucht; nämlich von einem Menschen, dessen Urteil ja kein zuverlässiges ist; — 3. von seiten dessen her, der Ruhm sucht; wenn er nämlich was er thut nicht zum gehörigen Zwecke, zu Gottes Ehre oder zu des Nächsten Heile, hinlenkt.

c) 1. Augustin bemerkt zu Joh. 13. (Vos vocatis me): „Gefahrvoll ist es, sich selber zu gefallen; denn man muß sich da hüten, nicht hochmütig zu werden. Der aber über Alles ist, der kann sich loben soviel Er will; Er erhebt sich nicht über sich selbst. Uns nämlich nützt es, Gott zu kennen, nicht Gott ist dies von Nutzen; und niemand kann Ihn erkennen, wenn Er sich nicht selber vorstellt, der ja Alles kennt.“ Gott also sucht seinen Ruhm nicht um Seinetwillen, sondern zu unserem Nutzen. Und so kann auch der Mensch lobwerterweise seinen Ruhm erstreben um des Nutzens der anderen willen, nach Matth. 5.: „Sie sollen sehen euere guten Werke und preisen eueren Vater, der im Himmel ist.“

II. Der Ruhm, der von Gott kommt, ist kein leerer, eitler; sondern der wahre; — und solcher Ruhm wird als Lohn versprochen. Von ihm heißt es 2. Kor. 10.: „Wer sich rühmt, der rühme sich im Herrn; denn nicht wer sich selbst empfiehlt ist erprobt, sondern wen Gott empfiehlt.“ Auch durch die Aussicht auf weltlichen Ruhm werden manche zu Tugendwerken [S. 784] angeeifert, wie ja auch durch das Verlangen nach zeitlichen Gütern. Wer jedoch wegen weltlichen Ruhmes thätig ist, der ist nicht wahrhaft tugendhaft, wie Augustin beweist. (5. de civ. Dei 12.)

III. Daß der Mensch sich selbst kennt, gehört zur Vollkommenheit; daß er aber von anderen gekannt wird, das gehört nicht zur Vollkommenheit; und sonach muß man nicht an und für sich danach streben. Es kann jedoch danach gestrebt werden, insoweit es zu etwas nützlich ist; nämlich daß Gott von den Menschen verherrlicht werde; oder daß die Mitmenschen Fortschritte machen im Guten, wenn sie das Gute im anderen erblicken; oder daß der betreffende Mensch kraft des Zeugnisses des Lobes, das er erhalten, nun um so mehr im Guten verharrt und zu Besserem fortschreitet. Und danach kann er lobenswerterweise Sorge tragen für einen guten Namen und daß er für Gutes vorsorge vor Gott und den Menschen; nicht aber damit er am Lobe der Menschen sich eitel ergötze.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 133
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger