Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 131

Articulus 2

IIª-IIae, q. 131 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ambitio non opponatur magnanimitati per excessum. Uni enim medio non opponitur ex una parte nisi unum extremum. Sed magnanimitati per excessum opponitur praesumptio ut dictum est. Ergo non opponitur ei ambitio per excessum.

IIª-IIae, q. 131 a. 2 arg. 2
Praeterea, magnanimitas est circa honores. Sed ambitio videtur pertinere ad dignitates, dicitur enim II Machab. IV, quod Iason ambiebat summum sacerdotium. Ergo ambitio non opponitur magnanimitati.

IIª-IIae, q. 131 a. 2 arg. 3
Praeterea, ambitio videtur ad exteriorem apparatum pertinere, dicitur enim Act. XXV, quod Agrippa et Berenice cum multa ambitione introierunt praetorium; et II Paralip. XVI, quod super corpus Asa mortui combusserunt aromata et unguenta ambitione nimia. Sed magnanimitas non est circa exteriorem apparatum. Ergo ambitio non opponitur magnanimitati.

IIª-IIae, q. 131 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., quod sicut quisque magnitudine animi excellit, ita maxime vult princeps omnium solus esse. Sed hoc pertinet ad ambitionem. Ergo ambitio pertinet ad excessum magnanimitatis.

IIª-IIae, q. 131 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ambitio importat inordinatum appetitum honoris. Magnanimitas autem est circa honores, et utitur eis secundum quod oportet. Unde manifestum est quod ambitio opponitur magnanimitati sicut inordinatum ordinato.

IIª-IIae, q. 131 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod magnanimitas ad duo respicit. Ad unum quidem sicut ad finem intentum, quod est aliquod magnum opus, quod magnanimus attentat secundum suam facultatem. Et quantum ad hoc opponitur magnanimitati per excessum praesumptio, quae attentat aliquod magnum opus supra suam facultatem. Ad aliud autem respicit magnanimitas sicut ad materiam qua debite utitur, scilicet ad honorem. Et quantum ad hoc opponitur magnanimitati per excessum ambitio. Non est autem inconveniens secundum diversa esse plures excessus unius medii.

IIª-IIae, q. 131 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod illis qui sunt in dignitate constituti, propter quandam excellentiam status, debetur honor. Et secundum hoc inordinatus appetitus dignitatum pertinet ad ambitionem. Si quis enim inordinate appeteret dignitatem non ratione honoris, sed propter debitum dignitatis usum suam facultatem excedentem, non esset ambitiosus, sed magis praesumptuosus.

IIª-IIae, q. 131 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ipsa solemnitas exterioris cultus ad quendam honorem pertinet, unde et talibus consuevit honor exhiberi. Quod significatur Iac. II, si introierit in conventum vestrum vir anulum habens aureum, in veste candida, et dixeritis ei, tu sede hic bene, et cetera. Unde ambitio non est circa exteriorem cultum nisi secundum quod pertinet ad honorem.

 

Zweiter Artikel.
Der Ehrgeiz steht der Hochherzigkeit wegen des Übermaßes gegenüber.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Bereits die Vermessenheit ist ein „zuviel“ mit Rücksicht auf die Hochherzigkeit. Also steht nicht aus dem gleichen Grunde eine zweite Tugend, der Ehrgeiz, im Gegensatze zur Hochherzigkeit.

II. Die Hochherzigkeit beschäftigt sich mit den Ehren; der Ehrgeiz mit Würden und hohen Stellungen, wie es 2. Makk. heißt: „Jason verlangte aus Ehrgeiz nach dem Hohenpriestertum.“ Also ist da kein Gegensatz.

III. Der Ehrgeiz scheint zu der äußeren Schaustellung zu gehören, wie es Act. 25. heißt: „Agrippa und Berenice zogen mit großem Ehrgeize in die Stadt ein;“ und 2 Paral. 16.: „Über dem Körper des Asa verbrannten sie viele Salben und Rauchwerk mit großem Ehrgeize.“ Also ist da kein Gegensatz zur Hochherzigkeit.

Auf der anderen Seite sagt Cicero (1. de offic): „Im selben Maße wie jemand durch Geistesgröße hervorragt, will er im höchsten Grade allein der erste unter den anderen sein.“ Das gehört aber zum Ehrgeize. Also bedeutet der Ehrgeiz ein Übermaß der Hochherzigkeit.

b) Ich antworte, der Ehrgeiz schließe ein das ungeregelte Begehren nach Ehre. Die Hochherzigkeit aber lehrt, die Ehren zu gebrauchen wie es sich gebührt. Also ist der Ehrgeiz im Gegensatze zur Hochherzigkeit wie das Ungeregelte zum Geregelten.

c) I. Die Hochherzigkeit berücksichtigt 1. etwas als ihren Zweck, nämlich das Hervorragende gemäß der vorhandenen Kraft des Vermögens; und [S. 782] danach steht ihr gegenüber die Vermessenheit, welche auf etwas Hervorragendes sich richtet, aber über die bestehende Kraft hinaus; — 2. berücksichtigt sie etwas als ihren Gegenstand, mit dem sie sich beschäftigt, nämlich die Ehre; und danach steht ihr entgegen der Ehrgeiz, gemäß dem man über Gebühr nach Ehre verlangt.

II. Den mit irgend einer Würde bekleideten kommt gemäß ihrem hervorragenden Stande Ehre zu; und danach gehört die ungeregelte Begier nach Würden und Ämtern zum Ehrgeize. Wer nämlich ungeregelterweise eine Würde erstrebte, nicht um der Ehre willen; sondern um sie recht zu gebrauchen, während die Würde mit ihren Anforderungen seine Kräfte übersteigt; — der wäre nicht ehrgeizig, sondern vermessen.

III. Die Feierlichkeit des äußeren Kultes gegenüber einer Person gehört auch zu einer gewissen Ehre. Deshalb heißt es Jakob. 2.: „Wenn in euere Versammlung tritt ein Mann mit goldenem Ringe und glänzendem Kleide; und ihr sagt ihm: „Setze dich hier.“… Also auch betreffs der äußeren Schaustellung und des äußeren Glanzes besteht kein Ehrgeiz außer in Beziehung auf die damit verbundene Ehre.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 132
. Quaestio 133
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Quaestio 137
. Quaestio 138
. Quaestio 139
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger