Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis

Quaestio 128

Prooemium

IIª-IIae, q. 128 pr.
Deinde considerandum est de partibus fortitudinis. Et primo considerandum est quae sint fortitudinis partes; secundo, de singulis partibus est agendum.

IIª-IIae, q. 128 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter partes fortitudinis enumerentur. Tullius enim, in sua rhetorica, ponit fortitudinis quatuor partes, scilicet magnificentiam, fiduciam, patientiam et perseverantiam. Et videtur quod inconvenienter. Magnificentia enim videtur ad liberalitatem pertinere, quia utraque est circa pecunias, et necesse est magnificum liberalem esse, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Sed liberalitas est pars iustitiae, ut supra habitum est. Ergo magnificentia non debet poni pars fortitudinis.

IIª-IIae, q. 128 arg. 2
Praeterea, fiducia nihil aliud esse videtur quam spes. Sed spes non videtur ad fortitudinem pertinere, sed ponitur per se virtus. Ergo fiducia non debet poni pars fortitudinis.

IIª-IIae, q. 128 arg. 3
Praeterea, fortitudo facit hominem bene se habere circa pericula. Sed magnificentia et fiducia non important in sui ratione aliquam habitudinem ad pericula. Ergo non ponuntur convenienter partes fortitudinis.

IIª-IIae, q. 128 arg. 4
Praeterea, patientia, secundum Tullium, importat difficilium perpessionem, quod etiam ipse attribuit fortitudini. Ergo patientia est idem fortitudini, et non est pars eius.

IIª-IIae, q. 128 arg. 5
Praeterea, illud quod requiritur in qualibet virtute, non debet poni pars alicuius specialis virtutis. Sed perseverantia requiritur in qualibet virtute, dicitur enim Matth. XXIV, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ergo perseverantia non debet poni pars fortitudinis.

IIª-IIae, q. 128 arg. 6
Praeterea, Macrobius ponit septem partes fortitudinis, scilicet magnanimitatem, fiduciam, securitatem, magnificentiam, constantiam, tolerantiam, firmitatem. Andronicus etiam ponit septem virtutes annexas fortitudini, quae sunt eupsychia, lema, magnanimitas, virilitas, perseverantia, magnificentia, andragathia. Ergo videtur quod insufficienter Tullius partes fortitudinis enumeraverat.

IIª-IIae, q. 128 arg. 7
Praeterea, Aristoteles, in III Ethic., ponit quinque modos fortitudinis. Quorum prima est politica, quae fortiter operatur propter timorem exhonorationis vel poenae; secunda militaris, quae fortiter operatur propter artem et experientiam rei bellicae; tertia est fortitudo quae fortiter operatur ex passione, praecipue irae; quarta est fortitudo quae fortiter operatur propter consuetudinem victoriae; quinta autem est quae fortiter operatur propter ignorantiam periculorum. Has autem fortitudines nulla praedictarum divisionum continet. Ergo praedictae enumerationes partium fortitudinis videntur esse inconvenientes.

IIª-IIae, q. 128 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, alicuius virtutis possunt esse triplices partes, scilicet subiectivae, integrales et potentiales. Fortitudini autem, secundum quod est specialis virtus, non possunt assignari partes subiectivae, eo quod non dividitur in multas virtutes specie differentes, quia est circa materiam valde specialem. Assignantur autem ei partes quasi integrales, et potentiales, integrales quidem secundum ea quae oportet concurrere ad actum fortitudinis; potentiales autem secundum quod ea quae fortitudo observat circa difficillima, scilicet circa pericula mortis, aliquae aliae virtutes observant circa quasdam alias materias minus difficiles; quae quidem virtutes adiunguntur fortitudini sicut secundariae principali. Est autem, sicut supra dictum est, duplex fortitudinis actus, scilicet aggredi, et sustinere. Ad actum autem aggrediendi duo requiruntur. Quorum primum pertinet ad animi praeparationem, ut scilicet aliquis promptum animum habeat ad aggrediendum. Et quantum ad hoc ponit Tullius fiduciam. Unde dicit quod fiducia est per quam magnis et honestis rebus multum ipse animus in se fiduciae cum spe collocavit. Secundum autem pertinet ad operis executionem, ne scilicet aliquis deficiat in executione illorum quae fiducialiter inchoavit. Et quantum ad hoc ponit Tullius magnificentiam. Unde dicit quod magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio, idest executio, ut scilicet amplo proposito administratio non desit. Haec ergo duo, si coarctentur ad propriam materiam fortitudinis, scilicet ad pericula mortis, erunt quasi partes integrales ipsius, sine quibus fortitudo esse non potest. Si autem referantur ad aliquas alias materias in quibus est minus difficultatis, erunt virtutes distinctae a fortitudine secundum speciem, tamen adiungentur ei sicut secundarium principali, sicut magnificentia a philosopho, in IV Ethic., ponitur circa magnos sumptus; magnanimitas autem, quae videtur idem esse fiduciae, circa magnos honores. Ad alium autem actum fortitudinis, qui est sustinere, duo requiruntur. Quorum primum est ne difficultate imminentium malorum animus frangatur per tristitiam, et decidat a sua magnitudine. Et quantum ad hoc ponit patientiam. Unde dicit quod patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Aliud autem est ut ex diuturna difficilium passione homo non fatigetur usque ad hoc quod desistat, secundum illud Heb. XII, non fatigemini, animis vestris deficientes. Et quantum ad hoc ponit perseverantiam. Unde dicit quod perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Haec etiam duo, si coarctentur ad propriam materiam fortitudinis, erunt partes quasi integrales ipsius. Si autem ad quascumque materias difficiles referantur, erunt virtutes a fortitudine distinctae, et tamen ei adiungentur sicut secundariae principali.

IIª-IIae, q. 128 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod magnificentia circa materiam liberalitatis addit quandam magnitudinem, quae pertinet ad rationem ardui, quod est obiectum irascibilis, quam principaliter perficit fortitudo. Et ex hac parte pertinet ad fortitudinem.

IIª-IIae, q. 128 ad 2
Ad secundum dicendum quod spes qua quis de Deo confidit, ponitur virtus theologica, ut supra habitum est. Sed per fiduciam quae nunc ponitur fortitudinis pars, homo habet spem in seipso, tamen sub Deo.

IIª-IIae, q. 128 ad 3
Ad tertium dicendum quod quascumque magnas res aggredi videtur esse periculosum, quia in his deficere est valde nocivum. Unde etiam si magnificentia et fiducia circa quaecumque alia magna operanda vel aggredienda ponantur, habent quandam affinitatem cum fortitudine, ratione periculi imminentis.

IIª-IIae, q. 128 ad 4
Ad quartum dicendum quod patientia non solum perpetitur pericula mortis, circa quae est fortitudo, absque superabundanti tristitia, sed etiam quaecumque alia difficilia seu periculosa. Et secundum hoc ponitur virtus adiuncta fortitudini. Inquantum autem est circa pericula mortis, est pars integralis ipsius.

IIª-IIae, q. 128 ad 5
Ad quintum dicendum quod perseverantia secundum quod dicit continuitatem boni operis usque in finem, circumstantia omnis virtutis esse potest. Ponitur autem pars fortitudinis secundum quod dictum est.

IIª-IIae, q. 128 ad 6
Ad sextum dicendum quod Macrobius ponit quatuor praedicta a Tullio posita, scilicet fiduciam, magnificentiam, tolerantiam, quam ponit loco patientiae, et firmitatem, quam ponit loco perseverantiae. Superaddit autem tria. Quorum duo, scilicet magnanimitas et securitas, a Tullio sub fiducia comprehenduntur, sed Macrobius magis per specialia distinguit. Nam fiducia importat spem hominis ad magna. Spes autem cuiuslibet rei praesupponit appetitum in magna protensum per desiderium, quod pertinet ad magnanimitatem; dictum est enim supra quod spes praesupponit amorem et desiderium rei speratae. Vel melius potest dici quod fiducia pertinet ad spei certitudinem; magnanimitas autem ad magnitudinem rei speratae. Spes autem firma esse non potest nisi amoveatur contrarium, quandoque enim aliquis, quantum ex seipso est, speraret aliquid, sed spes tollitur propter impedimentum timoris; timor enim quodammodo spei contrariatur, ut supra habitum est. Et ideo Macrobius addit securitatem, quae excludit timorem. Tertium autem addit, scilicet constantiam, quae sub magnificentia comprehendi potest, oportet enim in his quae magnifice aliquis facit, constantem animum habere. Et ideo Tullius ad magnificentiam pertinere dicit non solum administrationem rerum magnarum, sed etiam animi amplam excogitationem ipsarum. Potest etiam constantia ad perseverantiam pertinere, ut perseverans dicatur aliquis ex eo quod non desistit propter diuturnitatem; constans autem ex eo quod non desistit propter quaecumque alia repugnantia. Illa etiam quae Andronicus ponit ad eadem pertinere videntur. Ponit enim perseverantiam et magnificentiam cum Tullio et Macrobio; magnanimitatem autem cum Macrobio. Lema autem est idem quod patientia vel tolerantia, dicit enim quod lema est habitus promptus tribuens ad conari qualia oportet, et sustinere quae ratio dicit. Eupsychia autem, idest bona animositas, idem videtur esse quod securitas, dicit enim quod est robur animae ad perficiendum opera ipsius. Virilitas autem idem esse videtur quod fiducia, dicit enim quod virilitas est habitus per se sufficiens tributus in his quae secundum virtutem. Magnificentiae autem addit andragathiam, quasi virilem bonitatem, quae apud nos strenuitas potest dici. Ad magnificentiam enim pertinet non solum quod homo consistat in executione magnorum operum, quod pertinet ad constantiam, sed etiam cum quadam virili prudentia et sollicitudine ea exequatur, quod pertinet ad andragathiam sive strenuitatem. Unde dicit quod andragathia est viri virtus adinventiva communicabilium operum. Et sic patet quod omnes huiusmodi partes ad quatuor principales reducuntur quas Tullius ponit.

IIª-IIae, q. 128 ad 7
Ad septimum dicendum quod illa quinque quae ponit Aristoteles, deficiunt a vera ratione virtutis, quia etsi conveniant in actu fortitudinis, differunt tamen in motivo, ut supra habitum est. Et ideo non ponuntur partes fortitudinis, sed quidam fortitudinis modi.

 

Hundertachtundzwanzigstes Kapitel.
Über die Teile der Stärke und zwar zuvörderst welche es sind.

Über die Teile der Stärke und zwar zuvörderst welche es sind.

a) Es scheint, man zähle die Teile der Stärke unzulässigerweise auf. Denn:

I. Cicero nennt als solche (2. de Inv.): „Die Prachtliebe, Zuversicht, Geduld, Beharrlichkeit.“ Die Prachtliebe aber gehört zur Freigebigkeit, die sich auch mit Geldausgaben beschäftigt und weil es „notwendig ist, daß der prachtliebende freigebig sei.“ (4 Ethic. 2.) Und die Freigebigkeit ist ein Teil der Gerechtigkeit.

II. Zuversicht ist nichts Anderes wie Hoffnung, die kein Teil einer Tugend, sondern selbst Tugend ist.

III. Die Stärke richtet sich auf die Gefahren. Damit haben aber die Prachtliebe und Zuversicht nichts zu thun.

IV. Die Geduld ist nach Cicero das Ertragen des Schwierigen; also dasselbe wie die Stärke.

V. Die Beharrlichkeit wird zu jeder Tugend erfordert nach Matth. 24, 13.: „Wer bis ans Ende verharrt, wird selig sein;“ also ist sie keine besondere Tugend.

VI. Macrobius (1. somn. Scip. 7.) zählt als Teile der Stärke auf: „Großherzigkeit, Zuversicht, Sicherheit, Prachtliebe, Beständigkeit, Geduld, Festigkeit;“ Andronicus: „das Wohlgemutetsein (eupsychia), die Langmut, die Hochherzigkeit, die Männlichkeit, die Beharrlichkeit, die Prachtliebe, die Großmut.“ Cicero also zählt nicht gut auf.

VII. Aristoteles zählt fünf Teile auf: 1. Die politische Stärke, welche stark ist im Wirken aus Furcht vor Entehrung und vor Strafe; — 2. die militärische, im Kriege; — 3. die Stärke, welche aus Leidenschaft, zumal aus Zorn wirkt; — 4. die Stärke, welche festbleibt, um den Sieg zu erlangen; — 5. die Stärke, welche aus Unerfahrenheit kommt, weil man die Gefahren nicht kennt. Also sind die vorgängigen Aufzählungen unzureichend.

b) Ich antworte, zuvörderst fallen bei der Stärke die subjektiven Teile fort; nämlich jene an sich selbständigen Tugenden, welche Untergattungen der Stärke sind, wie das „Sinnbegabte“ und „Vernünftige“, die subjektiven Teile im Menschen sind; worin also das ganze Wesen der Stärke gewahrt bleibt, wie man sagen kann, der Mensch seinem ganzen Wesen nach sei vernünftig und seinem ganzen Wesen nach sei er sinnbegabt. Solche Teile fallen bei der Stärke fort; denn ihr Gegenstand ist sehr beschränkt, nämlich speciell die Todesgefahr.

Es bleiben also noch die integralen Teile, welche den Akt selber der Stärke zusammensetzen; und die potentialen, insoweit das, was die Stärke beobachtet mit Rücksicht auf die Todesgefahr, einige andere Tugenden beobachten mit Rücksicht auf weniger große Schwierigkeiten; soweit also in diesen Nebentugenden das Vermögen oder die Kraft der Stärke sich äußert. [S. 765]

Nun ist der Akt der Stärke ein doppelter: Angreifen nämlich und Ertragen. Zum Akte des Angreifens wird zweierlei erfordert: 1. die innere Bereitwilligkeit, Gefahren zu trotzen; mit Rücksicht darauf nennt Cicero die Zuversicht, „kraft deren der Geist mit zuverlässiger Hoffnung in großen und ehrbaren Dingen sich verhält“ (I. c.). Es ist 2. erfordert zum Angreifen die Ausführung des Werkes, welches mit Zuversicht angefangen worden; und mit Rücksicht darauf nennt Cicero die Prachtliebe, die da (I. c) „das Erwägen und Leiten großer und erhabener Dinge ist, verbunden mit großmütigem und glanzvollem Vorsätze;“ daß nämlich dem weiten Vornehmen die Ausführung nicht mangele. Diese zwei Zustände demnach sind, werden sie auf den eigensten Gegenstand der Stärke, die Todesgefahr, bezogen, wie integrale, den Akt der Stärke zufammensetzende Teile; — werden sie auf minder große, eigene und besondere Schwierigkeiten bezogen, so sind sie eigene Nebentugenden, potentiale Teile der Stärke. So sagt Aristoteles (l. c.) die Prachtliebe gehe auf große Ausgaben, die Hochherzigkeit (bei Cicero etwa die Zuversicht) auf große Ehren.

Zum Ertragen wird ebenfalls zweierlei erfordert: 1. daß nicht durch allzu große Trauer der Geist gebrochen wird und von der Seelengröße sich entfernt; mit Rücksicht darauf setzt Cicero die Geduld an, die da (I. c.): „das freiwillige und langwierige, auf die Ehrbarkeit oder den Nutzen gegründete Erleiden schwerer und drückender Dinge ist;“ — 2. daß das lange Erleiden den Menschen nicht ermüde, nach Hebr. 12.:. „Werdet nicht müde und somit ohnmächtig in eueren Seelen;“ und mit Bezug darauf setzt Cicero die Beharrlichkeit an, die da ist (I. c.) „das feste und beständige Verbleiben in dem, was als vernunftgemäß erkannt worden.“ Werden diese beiden Zustände eigens auf den Gegenstand der Stärke nur bezogen, die Todesgefahr, so sind sie integrale Teile; werden sie auf minder Schwieriges bezogen, so sind sie eigene Nebentugenden der Stärke, ihre potentialen Teile.

c) I. Die Prachtliebe fügt zur Freigebigkeit das Großartige, also Schwierigkeiten hinzu; und deshalb gehört sie der Abwehrkraft und somit der Tugend der Stärke an.

II. Die Hoffnung, womit jemand sich auf Gott verläßt, ist eine theologische Tugend. Zuversicht hier will besagen die Hoffnung, welche der Mensch in die eigenen Kräfte setzt, freilich unter Gott; und gehört somit zur Stärke.

III. Was auch immer für große Dinge angreifen scheint gefahrvoll zu sein; denn darin fehlgreifen ist stets schädlich. Mögen also die Prachtliebe und die Zuversicht was immer für große Dinge zum Gegenstande ihres Thuns haben, sie haben immer eine gewisse Verwandtschaft mit der Stärke auf Grund der drohenden Gefahr.

IV. Die Geduld erstreckt sich auch auf anderes minder Schwierige, nicht gerade auf Todesgefahren, auf welche die Stärke sich richtet; und danach ist sie eine Nebentugend der Stärke. Insoweit sie auf die Todesgefahren sich erstreckt, ist sie ein integraler Teil der Stärke.

V. Die Beharrlichkeit als besagend die Fortsetzung eines guten Werkes bis zum Ende, kann ein Umstand jeder Tugend sein. Sie ist ein Teil der Stärke in der Weise wie es gesagt worden.

VI. Macrobius setzt an wie Cicero die Zuversicht, die Prachtliebe, die Geduld und Festigkeit (wofür Cicero „Beharrlichkeit“ sagt). Er fügt hinzu: die Hochherzigkeit und Sicherheit, welche Cicero in der [S. 766] Zuversicht miteinbegreift. Macrobius geht darin nur mehr ins Einzelne. Denn Zuversicht besagt die Hoffnung des Menschen auf Großes; die Hoffnung aber auf irgend welche Dinge setzt voraus das Begehren nach Großem und zwar ein Begehren, was durch das Verlangen und die Sehnsucht erweitert worden ist; und dies gehört zur Hochherzigkeit. Die Hoffnung nämlich, wie I., II. Kap. 40, Art. 7 gesagt worden, setzt voraus die Liebe und die Sehnsucht rücksichtlich der gehofften Sache.

Oder besser noch kann gesagt werden: Die Zuversicht will besagen die Zuverlässigkeit der Hoffnung; die Hochherzigkeit aber bezieht sich auf die Größe der gehofften Sache. Die Hoffnung nun kann keine zuverlässige sein, wenn nicht das Gegenteil davon entfernt wird. Denn bisweilen würde jemand, soweit dies von ihm abhängt, etwas erhoffen; aber die Hoffnung wird entfernt auf Grund des Hindernisses der Furcht, da die Furcht gewissermaßen im Gegensatze steht zur Hoffnung (I. c.). Und deshalb nennt Macrobius die Sicherheit, welche die Furcht ausschließt. Als Drittes noch fügt Macrobius hinzu die Beständigkeit, welche in der Prachtliebe enthalten ist; denn wer etwas Großartiges beginnt, der muß einen beständigen Geist haben. Deshalb sagte Cicero, zur Prachtliebe gehöre es, nicht nur große Dinge zu leiten oder auszuführen, sondern auch ein „weites, umfassendes Vornehmen“ zu haben. Die Beständigkeit kann auch zur Beharrlichkeit gehören, so daß „beharrlich“ genannt wird, wer wegen der langen Zeit nicht abläßt, und „beständig“, wer wegen beliebiger anderer Hindernisse nicht absteht.

Andronicus nun setzt die „Beharrlichkeit“ und „Prachtliebe“ mit Cicero und Macrobius an; die „Hochherzigkeit“ mit Macrobius. Die Langmut als „Zustand“, wie er sagt, „geeignet, etwas anzufangen, wie sich gebührt, und zu ertragen, was die Vernunft anordnet“ ist dasselbe wie die Geduld. „Wohlgemutetsein“ bezeichnet das Nämliche wie Sicherheit; denn es ist „die Kraft der Seele, das zu vollenden, was die Seele sich vornimmt.“ Die Männlichkeit kommt überein mit der Zuversicht; denn „sie ist ein Zustand, zugeteilt in dem, was der Tugend entspricht.“ Die „Großmut“ fügt er der Prachtliebe hinzu, um die innere Bereitwilligkeit auszudrücken, insofern bei einem großartigen Vorhaben man auch mit einer gewissen sorgsamen Klugheit verfahren muß; wonach die Großmut „erfinderisch ist im Mitteilen der eigenen Wirksamkeit.“

Alle derartige Teile also lassen sich auf die vier hervorragenden Teile der Stärke zurückführen, wie sie Cicero anführt.

VII. Jene fünf Dinge, die Aristoteles anführt, haben nicht den Charakter der wahren Tugend; denn obgleich sie in dem Akte der Stärke übereinkommen, sind sie doch im Beweggrunde verschieden; vgl. Kap. 123, Art. 1 ad II. Es sind keine Teile der Stärke, sondern gewisse Weisen, die Star darzuthun.. [S. 767]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 120
. Quaestio 121
. Quaestio 122
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. . Prooemium
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. Quaestio 133
. Quaestio 134
. Quaestio 135
. Quaestio 136
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger