Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 124

Articulus 5

IIª-IIae, q. 124 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sola fides sit causa martyrii. Dicitur enim I Pet. IV, nemo vestrum patiatur quasi homicida aut fur, aut aliquid huiusmodi, si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. Sed ex hoc dicitur aliquis Christianus quod tenet fidem Christi. Ergo sola fides Christi dat patientibus martyrii gloriam.

IIª-IIae, q. 124 a. 5 arg. 2
Praeterea, martyr dicitur quasi testis. Testimonium autem non redditur nisi veritati. Non autem aliquis dicitur martyr ex testimonio cuiuslibet veritatis, sed solum ex testimonio veritatis divinae. Alioquin, si quis moreretur pro confessione veritatis geometriae, vel alterius scientiae speculativae, esset martyr, quod videtur ridiculum. Ergo sola fides est martyrii causa.

IIª-IIae, q. 124 a. 5 arg. 3
Praeterea, inter alia virtutum opera illa videntur esse potiora quae ordinantur ad bonum commune, quia bonum gentis melius est quam bonum unius hominis, secundum philosophum, in I Ethic. Si ergo aliquod aliud bonum esset causa martyrii, maxime videretur quod illi martyres essent qui pro defensione reipublicae moriuntur. Quod Ecclesiae observatio non habet, non enim militum qui in bello iusto moriuntur martyria celebrantur. Ergo sola fides videtur esse martyrii causa.

IIª-IIae, q. 124 a. 5 s. c.
Sed contra est quod dicitur Matth. V, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quod pertinet ad martyrium, ut Glossa ibidem dicit. Ad iustitiam autem pertinet non solum fides, sed etiam aliae virtutes. Ergo etiam aliae virtutes possunt esse martyrii causa.

IIª-IIae, q. 124 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, martyres dicuntur quasi testes, quia scilicet corporalibus suis passionibus usque ad mortem testimonium perhibent veritati, non cuicumque, sed veritati quae secundum pietatem est, quae per Christum nobis innotuit; unde et martyres Christi dicuntur, quasi testes ipsius. Huiusmodi autem est veritas fidei. Et ideo cuiuslibet martyrii causa est fidei veritas. Sed ad fidei veritatem non solum pertinet ipsa credulitas cordis, sed etiam exterior protestatio. Quae quidem fit non solum per verba quibus aliquis confitetur fidem, sed etiam per facta quibus aliquis fidem se habere ostendit, secundum illud Iac. II, ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Unde et de quibusdam dicitur Tit. I, confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et ideo omnium virtutum opera, secundum quod referuntur in Deum, sunt quaedam protestationes fidei, per quam nobis innotescit quod Deus huiusmodi opera a nobis requirit, et nos pro eis remunerat. Et secundum hoc possunt esse martyrii causa. Unde et beati Ioannis Baptistae martyrium in Ecclesia celebratur, qui non pro neganda fide, sed pro reprehensione adulterii mortem sustinuit.

IIª-IIae, q. 124 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Christianus dicitur qui Christi est. Dicitur autem aliquis esse Christi non solum ex eo quod habet fidem Christi, sed etiam ex eo quod spiritu Christi ad opera virtuosa procedit, secundum illud Rom. VIII, si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius; et etiam ex hoc quod, ad imitationem Christi, peccatis moritur, secundum illud Galat. V, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt, cum vitiis et concupiscentiis. Et ideo ut Christianus patitur non solum qui patitur pro fidei confessione quae fit per verba, sed etiam quicumque patitur pro quocumque bono opere faciendo, vel pro quocumque peccato vitando, propter Christum, quia totum hoc pertinet ad fidei protestationem.

IIª-IIae, q. 124 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod veritas aliarum scientiarum non pertinet ad cultum divinitatis. Et ideo non dicitur esse secundum pietatem. Unde nec eius confessio potest esse directe martyrii causa. Sed quia omne mendacium peccatum est, ut supra habitum est, vitatio mendacii, contra quamcumque veritatem sit, inquantum mendacium est peccatum divinae legi contrarium, potest esse martyrii causa.

IIª-IIae, q. 124 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod bonum reipublicae est praecipuum inter bona humana. Sed bonum divinum, quod est propria causa martyrii, est potius quam humanum. Quia tamen bonum humanum potest effici divinum, ut si referatur in Deum; potest esse quodcumque bonum humanum martyrii causa secundum quod in Deum refertur.

 

Fünfter Artikel.
Der Glaube allein ist nicht immer der Grund des Martertodes.

a) Das Gegenteil wird aufrecht gehalten. Denn:

I. 1. Petr, 4. heißt es: „Niemand von euch leide als Totschläger oder Dieb oder wegen Ähnlichem; wer aber als Christ leidet, der soll nich erröten; er soll vielmehr Gott verherrlichen in diesem Namen.“ Wegen des christlichen Glaubens aber wird jemand Christ genannt. Also nur der Glaub giebt den Gläubigen den Ruhm des Martyriums.

II. Märtyrer heißt Zeuge. Man bezeugt aber nur die Wahrheit und zwar als Märtyrer die göttliche Wahrheit. Also nur der Glaube macht Märtyrer.

III. Unter den anderen Tugendwerken stehen jene in erster Reihe, die um des Gemeinbesten willen geschehen, (l Ethic. 2.) Wäre also ein anderes Gut wie der Glaube Ursache des Martyriums, so wäre es der Tod für das Vaterland. Die für die Verteidigung des Vaterlandes sterben aber Märtyrer zu nennen, ist nicht der Gebrauch der Kirche.

Auf der anderen Seite heißt es Matth. 5.: „Selig, die Verfolgung erleiden um der Gerechtigkeit willen;“ was zum Martertode gehört. Gerechtigkeit aber bildet nicht allein der Glaube, sondern auch die übrigen Tugenden.

b) Ich antworte, die Märtyrer werden „Zeugen“ genannt, weil sie bis zum Tode Zeugnis geben der Wahrheit und zwar jener Wahrheit, welch auf die Tugend sich richtet und durch Christum uns bekannt geworden. [S. 755]

Also von jedem Martyrium ist die Ursache die Wahrheit des Glaubens Christi, so daß man die Märtyrer „Zeugen Christi“ nennt.

Zur Wahrheit des Glaubens gehört aber nicht nur das gläubige Herz, sondern auch das Bekenntnis nach außen hin, durch Worte und durch Thaten; wie Jakobus 2. sagt: „Ich will dir aus den Werken meinen Glauben darthun;“ oder Tit. 1.: „Sie bekennen in Worten, daß sie Gott erkennen; durch ihre Thaten aber verleugnen sie diese Kenntnis.“ Alle Tugendwerke also, insoweit sie auf Gott bezogen werden, sind gewisse Bekenntnisse des Glaubens, durch welchen uns bekannt geworden ist, daß solche Werke Gott von uns fordert und uns dafür belohnt; — und demgemäß können sie Ursache des Martertodes sein. Deshalb feiert man auch in der Kirche den Martertod des heiligen Johannes des Täufers, der da nicht starb, weil er den Glauben nicht verleugnen wollte, sondern weil er den Ehebruch tadelte.

c) I. Christ wird jener genannt, der zu Christo gehört. Zu Christo gehört aber jemand, nicht nur weil er an Christum glaubt, sondern auch weil er im Geiste Christi Tugendwerke macht, nach Röm. 8.: „Wer den Geist Christi nicht hat, der gehört nicht zu Ihm;“ — und ebenso weil er in der Nachfolge Christi den Sünden abstirbt, nach Gal. 5.: „Wer zu Christo gehört, hat sein Fleisch gekreuzigt mit seinen Begierden und Lastern.“ Als Christ also leidet nicht allein jener, der für das Bekenntnis Christi, welches durch Worte geschieht, leidet, sondern auch wer für welch immer ein gutes Werk oder für die Vermeidung einer Sünde um Christi willen leidet; denn das Alles heißt: den Glauben bekennen.

II. Die Wahrheit in anderen Wissenschaften gehört nicht zum Kulte der Gottheit; wie z. B. die Wahrheit der Geometrie, Algebra etc.; — sondern nur die Wahrheit Gottes, also die gemäß der Tugend ist. Das Bekenntnis anderer Wahrheiten kann somit an sich kein Grund des Martyriums sein. Weil aber jede Lüge Sünde ist, so kann die Vermeidung einer Lüge in was immer für Wahrheiten, soweit die Lüge dem göttlichen Gesetze entgegen ist, eine Ursache für das Martyrium bilden.

III. Das Gemeinbeste im Staate ist das höchste Gut unter den menschlichen Gütern. Die Ursache des Martyriums aber ist unmittelbar das göttliche Gut, resp. das Festhalten an diesem. Weil jedoch ein menschliches Gut zu einem göttlichen werden kann, insoweit es auf dasselbe bezogen wird, so kann in diesen Grenzen auch ein an sich menschliches Gut Ursache des Martyriums sein. [S. 756]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. Quaestio 118
. Quaestio 119
. Quaestio 120
. Quaestio 121
. Quaestio 122
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger