Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 124

Articulus 4

IIª-IIae, q. 124 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mors non sit de ratione martyrii. Dicit enim Hieronymus, in sermone de assumptione, recte dixerim quod Dei genitrix virgo et martyr fuit, quamvis in pace vitam finierit. Et Gregorius dicit, quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen pax suum martyrium, quia etsi carnis colla ferro non subiicimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus. Ergo absque passione mortis potest esse martyrium.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 arg. 2
Praeterea, pro integritate carnis servanda aliquae mulieres leguntur laudabiliter vitam suam contempsisse, et ita videtur quod corporalis integritas castitatis praeferatur vitae corporali. Sed quandoque ipsa integritas carnis aufertur, vel auferri intentatur, pro confessione fidei Christianae, ut patet de Agnete et Lucia. Ergo videtur quod martyrium magis debeat dici si aliqua mulier pro fide Christi integritatem carnis perdat, quam si etiam vitam perderet corporalem. Unde et Lucia dixit, si me invitam feceris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 arg. 3
Praeterea, martyrium est fortitudinis actus. Ad fortitudinem autem pertinet non solum mortem non formidare, sed nec alias adversitates, ut Augustinus dicit, in VI musicae. Sed multae sunt aliae adversitates praeter mortem, quas aliqui possunt sustinere pro fide Christi, sicut carcerem, exilium, rapinam bonorum, ut patet ad Heb. X. Unde et sancti Marcelli Papae martyrium celebratur, qui tamen fuit in carcere mortuus. Ergo non est de necessitate martyrii quod aliquis sustineat poenam mortis.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 arg. 4
Praeterea, martyrium est actus meritorius, ut dictum est. Sed actus meritorius non potest esse post mortem. Ergo ante mortem. Et ita mors non est de ratione martyrii.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 s. c.
Sed contra est quod maximus dicit, in quodam sermone, de martyre, quod vincit pro fide moriendo qui vinceretur sine fide vivendo.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, martyr dicitur quasi testis fidei Christianae, per quam nobis visibilia pro invisibilibus contemnenda proponuntur, ut dicitur Heb. XI. Ad martyrium ergo pertinet ut homo testificetur fidem, se opere ostendens cuncta praesentia contemnere, ut ad futura et ad invisibilia bona perveniat. Quandiu autem homini remanet vita corporalis, nondum opere se ostendit temporalia cuncta despicere, consueverunt enim homines et consanguineos et omnia bona possessa contemnere, et etiam dolores corporis pati, ut vitam conservent. Unde et Satan contra Iob induxit, pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua, idest pro vita corporali. Et ideo ad perfectam rationem martyrii requiritur quod aliquis mortem sustineat propter Christum.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illae auctoritates, et si quae similes inveniuntur, loquuntur de martyrio per quandam similitudinem.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod in muliere quae integritatem carnis perdit, vel ad perdendum eam damnatur, occasione fidei Christianae, non est apud homines manifestum utrum hoc mulier patiatur propter amorem fidei Christianae, vel magis pro contemptu castitatis. Et ideo apud homines non redditur per hoc testimonium sufficiens. Unde hoc non proprie habet rationem martyrii. Sed apud Deum, qui corda scrutatur, potest hoc ad praemium deputari, sicut Lucia dixit.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, fortitudo principaliter consistit circa pericula mortis, circa alia autem consequenter. Et ideo nec martyrium proprie dicitur pro sola tolerantia carceris vel exilii vel rapinae divitiarum, nisi forte secundum quod ex his sequitur mors.

IIª-IIae, q. 124 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod meritum martyrii non est post mortem, sed in ipsa voluntaria sustinentia mortis, prout scilicet aliquis voluntarie patitur inflictionem mortis. Contingit tamen quandoque quod aliquis post mortalia vulnera suscepta pro Christo, vel quascumque alias tribulationes continuatas usque ad mortem, quas a persecutoribus patitur pro fide Christi, diu aliquis vivat. In quo statu actus martyrii meritorius est, et etiam ipso eodem tempore quo huiusmodi afflictiones patitur.

 

Vierter Artikel.
Der Tod gehört zum Wesen des Martyriums.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Hieronymus sagt (serm. de assumpt.): „Mit Recht sage ich, die seligste Jungfrau sei Jungfrau und Märtyrer gewesen, obgleich sie in Frieden ihr Leben geendet hat.“ Gregor ebenso (3. in Evgl.): „Obgleich die Gelegenheit der Verfolgung nicht da ist, so hat doch der Friede auch sein Martyrium. Denn wenn wir auch unseren Nacken nicht unter das Henkersbeil legen, so ertöten wir doch mit geistigem Schwerte unsere fleischlichen Begierden.“ Also kann ohne Tod ein wahres Martyrium bestehen.

II. Man lobt einige Frauen, weil sie um der jungfräulichen Keuschheit willen ihr Leben verachtet haben. Also steht die unversehrte jungfräuliche Keuschheit höher wie das körperliche Leben. Manchmal aber hat man wegen des Bekenntnisses der christlichen Wahrheit die Jungfräulichkeit verletzt oder zu verletzen gesucht, wie dies bei der heiligen Agnes und bei der heiligen Lucia geschah. Also ist es vielmehr Martyrium, wenn eine Jungfrau für den Glauben ihre körperliche Unversehrtheit verliert als wenn sie das körperliche Leben verliert; wonach die heilige Lucia sagte: „Läßt du mich gegen meinen Willen verletzen, so wird meine himmlische Krone verdoppelt werden.“

III. Der heilige Papst Marcellus wird als Märtyrer gefeiert und doch ist er im Kerker, nicht gewaltsam gestorben. Denn zur Stärke gehört es; nicht nur den Tod, sondern auch andere Mühseligkeiten für den Glauben Christi zu ertragen wie Kerker, Verbannung, Beschlagnahme der Güter. (Hebr. 10.)

IV. Das Martyrium ist ein verdienstvoller Akt. Ein solcher kann aber nach dem Tode nicht mehr stattfinden. Also ist er vor dem Tode; und somit gehört der thatsächliche Tod nicht zum Wesen des Martyriums.

Auf der anderen Seite sagt Maximus über einen Märtyrer: „Er siegt, weil er stirbt für den Glauben; er, der besiegt würde, wenn er ohne Glauben lebte.“

b) Ich antworte, der Märtyrer sei ein Zeuge der christlichen Wahrheit, durch die uns vorgestellt wird, wie wir um des Unsichtbaren willen das Sichtbare verachten müssen. (Hebr. 11.) Zum Martyrium also gehört zu bezeugen, daß man alle Güter dieses Lebens verachte, um die unsichtbaren, zukünftigen Güter zu besitzen. So lange aber dem Menschen das [S. 754] körperliche Leben bleibt, hat er noch nicht durch die That bezeugt, er habe alle irdischen Güter verachtet. Denn die Menschen pflegen ihre blutsverwandten und ihren Besitz preiszugeben, nur um das Leben zu behalten; selbst körperliche Schmerzen ertragen sie, damit sie nur diesen Verlust nicht leiden. Deshalb sagt auch Satan in Job 2.: „Haut für Haut; Alles was der Mensch hat, wird er geben für seine Seele“ d. h. für sein Leben. Damit also das Wesen des Martyriums vollendet sei, ist erfordert, daß man das Leben verliere für Christum.

c) I. Da wird vom Martyrium gemäß einer gewissen Ähnlichkeit gesprochen.

II. In solchem Falle wie der gegebene ist es nicht offenbar, ob die betreffende Jungfrau die Verletzung ihrer körperlichen Jungfräulichkeit erleide um der Liebe zum Glauben willen oder aus Verachtung der Keuschheit. Vor den Menschen also besteht da kein genügendes Zeugnis für den Glauben; und somit fehlt da das Wesen des Martyriums. Vor Gott kann dies der Lohn verdoppeln.

III. Die Stärke richtet sich hauptsächlich auf die Todesgefahren. Also ist es auch kein eigentliches Martyrium, wenn Kerker etc. ertragen wird außer wenn der Tod daraus folgt.

IV. Daß jemand freiwillig den Tod leidet, ist das Verdienst des Martyriums; nicht etwas nach dem Tode. Lebt jedoch jemand noch längere Zeit, nachdem er tödliche Wunden erhalten oder fortgesetzt bis zum Tod andere Trübsale für den Glauben erduldet hat, so ist da der verdienstvolle Akt des Martyriums zu jener Zeit, da der betreffende so gelitten hatte.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. Quaestio 118
. Quaestio 119
. Quaestio 120
. Quaestio 121
. Quaestio 122
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger