Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 124

Articulus 3

IIª-IIae, q. 124 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod martyrium non sit actus maximae perfectionis. Illud enim ad perfectionem vitae videtur pertinere quod cadit sub consilio, non sub praecepto, quia scilicet non est de necessitate salutis. Sed martyrium videtur esse de necessitate salutis, dicit enim apostolus, Rom. X, corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem; et I Ioann. III dicitur quod nos debemus pro fratribus animam ponere. Ergo martyrium non pertinet ad perfectionem.

IIª-IIae, q. 124 a. 3 arg. 2
Praeterea, ad maiorem perfectionem pertinere videtur quod aliquis det Deo animam, quod fit per obedientiam, quam quod det Deo proprium corpus, quod fit per martyrium, unde Gregorius dicit, ult. Moral., quod obedientia cunctis victimis praefertur. Ergo martyrium non est actus maximae perfectionis.

IIª-IIae, q. 124 a. 3 arg. 3
Praeterea, melius esse videtur aliis prodesse quam seipsum in bono conservare, quia bonum gentis melius est quam bonum unius hominis, secundum philosophum, in I Ethic. Sed ille qui martyrium sustinet, sibi soli prodest, ille autem qui docet, proficit multis. Ergo actus docendi et gubernandi subditos est perfectior quam actus martyrii.

IIª-IIae, q. 124 a. 3 s. c.
Sed contra est quod Augustinus, in libro de sancta Virginit., praefert martyrium virginitati, quae ad perfectionem pertinet. Ergo videtur martyrium maxime ad perfectionem pertinere.

IIª-IIae, q. 124 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod de aliquo actu virtutis dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum speciem ipsius actus, prout comparatur ad virtutem proxime elicientem ipsum. Et sic non potest esse quod martyrium, quod consistit in debita tolerantia mortis, sit perfectissimus inter virtutis actus. Quia tolerare mortem non est laudabile secundum se, sed solum secundum quod ordinatur ad aliquod bonum quod consistit in actu virtutis, puta ad fidem et dilectionem Dei. Unde ille actus virtutis, cum sit finis, melior est. Alio modo potest considerari actus virtutis secundum quod comparatur ad primum motivum, quod est amor caritatis. Et ex hac parte praecipue aliquis actus habet quod ad perfectionem vitae pertineat, quia, ut apostolus dicit, Coloss. III, caritas est vinculum perfectionis. Martyrium autem, inter omnes actus virtuosos, maxime demonstrat perfectionem caritatis. Quia tanto magis ostenditur aliquis aliquam rem amare, quanto pro ea rem magis amatam contemnit, et rem magis odiosam eligit pati. Manifestum est autem quod inter omnia alia bona praesentis vitae, maxime amat homo ipsam vitam, et e contrario maxime odit ipsam mortem, et praecipue cum doloribus corporalium tormentorum, quorum metu etiam bruta animalia a maximis voluptatibus absterrentur, ut Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest. Et secundum hoc patet quod martyrium inter ceteros actus humanos est perfectior secundum suum genus, quasi maximae caritatis signum, secundum illud Ioan. XV, maiorem caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

IIª-IIae, q. 124 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod nullus est actus perfectionis sub consilio cadens qui in aliquo eventu non cadat sub praecepto, quasi de necessitate salutis existens, sicut Augustinus dicit, in libro de adulterinis coniugiis, quod aliquis incidit in necessitatem continentiae servandae propter absentiam vel infirmitatem uxoris. Et ideo non est contra perfectionem martyrii si in aliquo casu sit de necessitate salutis. Est enim aliquis casus in quo martyrium perferre non est de necessitate salutis, puta cum ex zelo fidei et caritate fraterna multoties leguntur sancti martyres sponte se obtulisse martyrio. Illa autem praecepta sunt intelligenda secundum praeparationem animi.

IIª-IIae, q. 124 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod martyrium complectitur id quod summum in obedientia esse potest, ut scilicet aliquis sit obediens usque ad mortem, sicut de Christo legitur, Philipp. II, quod factus est obediens usque ad mortem. Unde patet quod martyrium secundum se est perfectius quam obedientia absolute dicta.

IIª-IIae, q. 124 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de martyrio secundum propriam speciem actus, ex qua non habet excellentiam inter omnes actus virtutum, sicut nec fortitudo est excellentior inter omnes virtutes.

 

Dritter Artikel.
Das Martyrium ist eine Thätigkeit, die der höchsten Vollkommenheit angehört.

a) Dies wird bestritten. Denn:

I. Zur höheren Vollendung gehört nur, was geraten, nicht was geboten ist. Das Martyrium aber ist geboten, nach Röm. 10.: „Im Herzen wird geglaubt, um der Gerechtigkeit genugzuthun; mit dem Munde aber vollzieht sich das Bekenntnis, welches Heil bringt;“ und 1. Joh. 3.: „Wir müssen für die Brüder das Leben einsetzen.“ Also ist das Martyrium nicht ein Akt höchster Vollkommenheit.

II. Eine höhere Vollkommenheit scheint es zu sein, daß jemand seine Seele giebt, was durch den Gehorsam geschieht; wie daß er seinen Körper dahingiebt, was im Martyrium geschieht. Danach sagt Gregor (ult. moral. 10.): „Der Gehorsam ist vorzuziehen allen Opfergaben.“

III. Besser ist es, anderen zu nützen, als das eigene Gute zu hüten; denn „das Beste des Gemeinwesens steht höher wie das Privatbeste.“ (1 Ethic. 2.) Der Märtyrer aber nützt allein sich selbst; wogegen wer lehrt oder leitet auch den anderen nützlich ist. Also zu leiten untergebene und zu lehren ist besser wie das Martyrium.

Auf der anderen Seite zieht Augustin das Martyrtum der Jungfräulichkeit vor, welche der Vollkommenheit angehört. Also ist das Martyrium ein Akt höchster Vollkommenheit.

b) Ich antworte; wird das Martyrium nur im Verhältnisse zur Tugend der Stärke betrachtet, von der es als dem nächsten Zustande direkt ausgeht, so kann es unmöglich sein, daß es der vollkommenste unter den Tugendakten ist. Denn den Tod gebührenderweise ertragen ist an und für sich nicht lobenswert; sondern nur insoweit es in Beziehung steht zu einem Gute, was in einer Tugendthätigkeit besteht, wie zum Glauben, zur Liebe Gottes; wo dann diese letztere Tugendthätigkeit, weil als Zweck dastehend, besser ist.

Es kann jedoch das Martyrium auch betrachtet werden mit Beziehung auf den ersten Beweggrund dazu, nämlich die Zuneigung der heiligen Liebe; und von dieser Seite her hat vorzugsweise ein Akt es, daß er dem vollkommenen Leben angehört, weil, wie der Apostel sagt: „die Liebe das Band der Vollkommenheit ist.“ Das Martyrium aber offenbart unter allen Tugendakten am meisten die heilige Liebe; denn um so mehr beweist jemand seine Liebe zu einer Sache, je höhere Güter er für dieselbe verachtet. Da nun das Leben unter allen Gütern dieses Lebens das größte ist und danach der Mensch am meisten den Tod fürchtet, zumal wenn derselbe mit körperlichen Qualen verbunden ist, „deren Furcht ja auch die wilden Tiere von höchsten Ergötzlichkeiten abzieht“ (Aug.); so ist das Martyrium als Zeichen der größten Liebe unter den menschlichen Tugendwerken der „Art“ nach das vollkommenste; wie der Heiland bestätigt (Joh. 15.): „Eine größere Liebe hat niemand, als wer sein Leben giebt für seine Freunde.“

c) I. Kein Tugendwerk giebt es, was Gegenstand des Rates ist, das da nicht bisweilen Gegenstand des Gebotes wird, insofern es dann Heile notwendig ist; wie z. B. Augustin (de adulter. nuptiis 13.) sagt, daß mancher in die Notwendigkeit versetzt wird, enthaltsam zu sein; wenn [S. 753] nämlich die Frau abwesend oder krank ist. Dies ist also nicht gegen die Vollkommenheit des Martyriums, daß es in einzelnen Fällen zum Heile notwendig ist. Man kann jedoch auch so das Martyrium ertragen, daß es nicht zum Heile notwendig ist; wie mancher sich aus Eifer für den Glauben und aus brüderlicher Liebe dem Martertode aus freien Stücken dargeboten hat. Jene erwähnten Gebote muß man verstehen als sich richtend auf die Bereitwilligkeit des Geistes.

II. Das Martyrium umfaßt den höchsten Grad des Gehorsams, wie Phil. 2. gelesen wird: „Christus ist gehorsam geworden bis zum Tode.“ Also ist es vollkommener wie der schlechthin so genannte Gehorsam.

III. Wie die Stärke nicht die größte Tugend ist; so ist auch das Martyrium, auf die Stärke allein bezogen, nicht das größte Tugendwerk.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. Quaestio 118
. Quaestio 119
. Quaestio 120
. Quaestio 121
. Quaestio 122
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger