Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 124

Articulus 2

IIª-IIae, q. 124 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod martyrium non sit actus fortitudinis. Dicitur enim martyr in Graeco quasi testis. Testimonium autem redditur fidei Christi, secundum illud Act. I, eritis mihi testes in Ierusalem, et cetera. Et maximus dicit, in quodam sermone, mater martyrii fides Catholica est, in qua illustres athletae suo sanguine subscripserunt. Ergo martyrium est potius actus fidei quam fortitudinis.

IIª-IIae, q. 124 a. 2 arg. 2
Praeterea, actus laudabilis ad illam virtutem praecipue pertinet quae ad ipsum inclinat, et quae ab ipso manifestatur, et sine qua ipse non valet. Sed ad martyrium praecipue inclinat caritas, unde in quodam sermone maximi dicitur, caritas Christi in martyribus suis vicit. Maxime etiam caritas per actum martyrii manifestatur, secundum illud Ioan. XV, maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Sine caritate etiam martyrium nihil valet, secundum illud I ad Cor. XIII, si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo martyrium magis est actus caritatis quam fortitudinis.

IIª-IIae, q. 124 a. 2 arg. 3
Praeterea, Augustinus dicit, in quodam sermone de sancto Cypriano, facile est martyrem celebrando venerari, magnum vero fidem eius et patientiam imitari. Sed in unoquoque actu virtutis praecipue laudabilis redditur virtus cuius est actus. Ergo martyrium magis est actus patientiae quam fortitudinis.

IIª-IIae, q. 124 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Cyprianus dicit, in epistola ad martyres et confessores, o beati martyres, quibus vos laudibus praedicem? O milites fortissimi, robur corporis vestri quo praeconio vocis explicem? Quilibet autem laudatur de virtute cuius actum exercet. Ergo martyrium est actus fortitudinis.

IIª-IIae, q. 124 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, ad fortitudinem pertinet ut confirmet hominem in bono virtutis contra pericula, et praecipue contra pericula mortis, et maxime eius quae est in bello. Manifestum est autem quod in martyrio homo firmiter confirmatur in bono virtutis, dum fidem et iustitiam non deserit propter imminentia pericula mortis, quae etiam in quodam certamine particulari a persecutoribus imminent. Unde Cyprianus dicit, in quodam sermone, vidit admirans praesentium multitudo caeleste certamen, et in praelio stetisse servos Christi voce libera, mente incorrupta, virtute divina. Unde manifestum est quod martyrium est fortitudinis actus. Et propter hoc de martyribus legit Ecclesia, fortes facti sunt in bello.

IIª-IIae, q. 124 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in actu fortitudinis duo sunt consideranda. Quorum unum est bonum in quo fortis firmatur, et hoc est fortitudinis finis. Aliud est ipsa firmitas, qua quis non cedit contrariis prohibentibus ab illo bono, et in hoc consistit essentia fortitudinis. Sicut autem fortitudo civilis firmat animum hominis in iustitia humana, propter cuius conservationem mortis pericula sustinet; ita etiam fortitudo gratuita firmat animum hominis in bono iustitiae Dei, quae est per fidem Iesu Christi, ut dicitur Rom. III. Et sic martyrium comparatur ad fidem sicut ad finem in quo aliquis firmatur, ad fortitudinem autem sicut ad habitum elicientem.

IIª-IIae, q. 124 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ad actum martyrii inclinat quidem caritas sicut primum et principale motivum, per modum virtutis imperantis, fortitudo autem sicut motivum proprium, per modum virtutis elicientis. Et inde etiam est quod martyrium est actus caritatis ut imperantis, fortitudinis autem ut elicientis. Et inde est quod utramque virtutem manifestat. Quod autem sit meritorium, habet ex caritate, sicut et quilibet virtutis actus. Et ideo sine caritate non valet.

IIª-IIae, q. 124 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, principalior actus fortitudinis est sustinere, ad quem pertinet martyrium; non autem ad secundarium actum eius, qui est aggredi. Et quia patientia deservit fortitudini ex parte actus principalis qui est sustinere, inde est etiam quod concomitanter in martyribus patientia commendatur.

 

Zweiter Artikel.
Das Martyrium ist ein Akt der Stärke.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Martyr heißt „Zeuge“. Das betreffende Zeugnis aber wird für den Glauben Christi abgegeben, nach Act. 1.: „Ihr werdet mir Zeugen sein in Jerusalem etc.“ Und Maximus sagt: „Die Mutter des Martyrtums ist [S. 751] katholische Glaube, den die erlauchten Kämpfer mit ihrem Blute unterschrieben haben.“ Also ist das Martyrium ein Akt des Glaubens.

II. Zum Martyrium neigt zumal die Liebe hin, nach Joh. 15.: „Eine größere Liebe hat niemand als der sein Leben giebt für feine Freunde.“ Deshalb sagt Maximus: „Die Liebe Christi siegt in den Märtyrern.“ Ein Akt aber gehört jener Tugend an, die zu ihm hinneigt. Also ist das Martyrium ein Akt der Liebe, wie ja auch nach 1. Kor. 13. es ohne Liebe unnütz ist: „Gäbe ich meinen Leib zum Brennen und hätte die Liebe nicht, würde mir das nichts nützen.“

III. Augustin sagt über Cyprian: „Leicht ist es, den Märtyrer durch eine Festfeier zu loben; groß aber, seinen Glauben und seine Geduld nachzuahmen.“ Jene Tugend aber wird bei jedem Akte gelobt, zu welcher der betreffende Akt gehört. Also ist das Martyrtum ein Akt der Geduld.

Auf der anderen Seite fagt Cyprian (lib. 2. ep. 6.): „O selige Märtyrer! Mit welchen Lobeserhebungen soll ich euch feiern! O überaus starke Krieger! Wie soll ich die Stärke euerer Seele würdig feiern!“ Also ist das Martyrtum ein Akt der Stärke; denn jeder Tugendakt wird gewiesen gemäß der Tugend, welcher er zugehört.

b) Ich antworte, zur Tugend der Stärke gehöre es, den Menschen zu festigen im Guten der Tugend und zwar zumal gegen Todesgefahren im Kriege. Offenbar aber hält der Märtyrer im Martyrium fest am Guten der Tugend; er verläßt nicht aus Furcht vor dem Tode die Wahrheit und Gerechtigkeit; und dieser Tod droht von den Verfolgern im Kampfe für den Glauben. Deshalb sagt Cyprian (I. c.): „Es sah bewundernd die gegenwärtige Menge auf den himmlischen Kampf und wie inmitten des Kampfes die Knechte Christi feststanden, frei in ihren Worten, ungefchwächten Geistes, voll göttlicher Kraft.“ Offenbar Also ist das Martyrium ein Akt der Stärke, weshalb von den Märtyrern die Kirche liest: „Stark sind sie geworden im Kampfe.“

c) I. Ein Anderes im Akte der Stärke ist das Gut, in welchem der starke befestigt wird; und ein Anderes ist die Festigkeit selber, womit er den vom Guten ihn abwendenden Einflüssen widersteht. Das Erstere ist der Zweck der Stärke; Letzteres ist deren Wesen. Wie nun die Stärke als Bürgertugend die Seele festigt in der menschlichen Gerechtigkeit und um dieser willen lehrt, die Todesgefahr zu verachten; so festigt die von der verliehenen Stärke die Seele des Menschen im Gute der göttlichen Gerechtigkeit, „welche ist durch den Glauben Jesu Christi.“ (Röm. 3.) Und danach steht das Martyrium zum Glauben im Verhältnisse wie zu dem Gute und zu dem Zwecke, in welchem jemand gefestigt wird; zur Stärke wie zum Zustande, aus dessen Wesen die betreffende Thätigkeit im Märtyrer hervorgeht.

II. Die Liebe neigt wie der erste und hauptsächliche Beweggrund zum Akte des Martyriums hin, also in der Weise des befehlenden; die Stärke als der thatsächlich thätige Zustand, zu dessen Wesen der Akt des Martyriums zugehörig ist. Das Letztere gehört also der Liebe an als der ordnenden Kraft, der Stärke als der den Akt hervorbringenden Kraft, demnach offenbart es beide Tugenden. Von der Liebe her wohnt ihm der Charakter des Verdienstvollen inne, so daß es ohne Liebe keinen Wert hat.

III. Der hauptsächliche Akt der Stärke ist: Ertragen; und ihm entspricht das Martyrium. Und weil die Geduld diesem Akte der Stärke dient, deshalb wird auch die Geduld in den Märtyrern gelobt. [S. 752]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. Quaestio 118
. Quaestio 119
. Quaestio 120
. Quaestio 121
. Quaestio 122
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Quaestio 129
. Quaestio 130
. Quaestio 131
. Quaestio 132
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger