Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 120

Articulus 1

IIª-IIae q. 120 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod epieikeia non sit virtus. Nulla enim virtus aufert aliam virtutem. Sed epieikeia aufert aliam virtutem, quia et tollit id quod iustum est secundum legem; et opponi videtur severitati. Ergo epieikeia non est virtus.

IIª-IIae q. 120 a. 1 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae et firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas. Sed epieikes videtur iudicare de lege, quando eam aestimat non esse servandam in aliquo casu. Ergo epieikeia magis est vitium quam virtus.

IIª-IIae q. 120 a. 1 arg. 3
Praeterea, ad epieikeiam videtur pertinere ut attendat ad intentionem legislatoris, ut philosophus dicit, in V Ethic. Sed interpretari intentionem legislatoris ad solum principem pertinet, unde imperator dicit, in codice, de legibus et Constitut. Princip., inter aequitatem iusque interpositam interpretationem nobis solis et oportet et licet inspicere. Ergo actus epieikeiae est illicitus. Non ergo epieikeia est virtus.

IIª-IIae q. 120 a. 1 s. c.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., ponit eam virtutem.

IIª-IIae q. 120 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de legibus ageretur, quia humani actus, de quibus leges dantur, in singularibus contingentibus consistunt, quae infinitis modis variari possunt, non fuit possibile aliquam regulam legis institui quae in nullo casu deficeret, sed legislatores attendunt ad id quod in pluribus accidit, secundum hoc legem ferentes; quam tamen in aliquibus casibus servare est contra aequalitatem iustitiae, et contra bonum commune, quod lex intendit. Sicut lex instituit quod deposita reddantur, quia hoc ut in pluribus iustum est, contingit tamen aliquando esse nocivum, puta si furiosus deposuit gladium et eum reposcat dum est in furia, vel si aliquis reposcat depositum ad patriae impugnationem. In his ergo et similibus casibus malum esset sequi legem positam, bonum autem est, praetermissis verbis legis, sequi id quod poscit iustitiae ratio et communis utilitas. Et ad hoc ordinatur epieikeia, quae apud nos dicitur aequitas. Unde patet quod epieikeia est virtus.

IIª-IIae q. 120 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod epieikes non deserit iustum simpliciter, sed iustum quod est lege determinatum. Nec etiam opponitur severitati, quae sequitur veritatem legis in quibus oportet, sequi autem verba legis in quibus non oportet, vitiosum est. Unde dicitur in codice, de legibus et Constit. Princip., non dubium est in legem committere eum qui, verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem.

IIª-IIae q. 120 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ille de lege iudicat qui dicit eam non esse bene positam. Qui vero dicit verba legis non esse in hoc casu servanda, non iudicat de lege, sed de aliquo particulari negotio quod occurrit.

IIª-IIae q. 120 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod interpretatio locum habet in dubiis, in quibus non licet, absque determinatione principis, a verbis legis recedere. Sed in manifestis non est opus interpretatione, sed executione.

 

Erster Artikel.
Die Billigkeit ist eine Tugend.

a) Dies ist nicht so. Denn:

I. Keine Tugend nimmt eine andere hinweg. Die Billigkeit aber nimmt fort die strenge Gerechtigkeit nach dem Gesetze. Also ist sie keine Tugend.

II. Augustin sagt (de vera Relig. 31.): „Diese menschlichen Gesetzr werden zwar von den Menschen aufgestellt; sind sie aber einmal bestmmt und veröffentlicht, so darf der Richter nicht über sie urteilen, sondern gemäß ihnen.“

III. Der Billigkeit kommt es zu, in einem Einzelfalle vom bestehenden Gesetze abzusehen und die Absicht des Gesetzgebers zu berücksichtigen (5 Ethic. 10.) Das aber ist Sache des Fürsten, die Absicht des gebers zu erläutern, wie der Kaiser sagt (de Leg. et Constit. Princ.leg. 1.): „Zwischen der Billigkeit und dem strengen Gesetze liegt uns allein es ob, zu unterscheiden.“ Also ist der Akt der Billigkeit unerlaubt und somit letztere keine Tugend.

Auf der anderen Seite zählt Aristoteles (5 Ethic. I. c.) sie Tugenden. [S. 723]

b) Ich antworte: Weil die menschlichen Handlungen sich unter einzelnen Umständen vollziehen und somit endlosen Veränderungen zugänglich sind; deshalb ist es nicht möglich, ein Gesetz zu machen, das für jeden betreffenden Fall angewandt werden könnte. Vielmehr berücksichtigen die Gesetzgeber in ihren gesetzgeberischen Arbeiten das, was gewöhnlich vorkommt; und demgemäß erlassen sie Gesetze, die zu befolgen jedoch in manchen Fällen gegen die mit der Gerechtigkeit verträglichen Billigkeit wäre und gegen das vom Gesetze beabsichtigte Gemeinbeste. So z. B. ordnet ein Gesetz an, das anvertraute Gut solle man zurückerstatten, weil dies für gewöhnlich ein Erfordernis der Gerechtigkeit ist; — bisweilen aber würde die Befolgung dieses Gesetzes schädlich sein, wenn z. B. ein rasender in der Raserei das anvertraute Schwert von dem betreffenden zurückforderte; oder wenn man das anvertraute Gut verwenden wollte zur Bekämpfung des Vaterlandes. In solchen Dingen also ist es gut und erfordert, das Gesetz beiseite zu lassen und zu thun, was die gerechte Billigkeit und der allgemeine Nutzen erfordert. Und dazu dient die Billigkeit, die demnach eine Tugend ist.

c) I. Die Billigkeit übersieht nicht das schlechthin Gerechte, sondern nur, soweit dasselbe durch positives Gesetz bestimmt ist. Auch ist sie nicht gegen Strenge, welche, wo es notwendig ist, das Gesetz begleitet. Dem Wortlaute allein des Gesetzes folgen in dem, worin dies nicht geziemt, ist fehlerhaft. Deshalb heißt es (l. c. leg. 5.): „Unzweifelhaft fehlt jener gegen Gesetz, welcher auf die Worte allein des Gesetzes gerichtet gegen den Willen des Gesetzgebers angeht.“

II. Es urteilt über das Gesetz, wer meint, dasselbe sei nicht passend aufgestellt. Wer aber meint, die einfachen Worte des Gesetzes seien im besonderen Falle nicht zu befolgen, urteilt nicht über das Gesetz, sondern über die besondere Angelegenheit, die entgegentritt.

III. Die Interpretation oder Erläuterung hat statt im Falle das Gesetz selber zweifelhaft ist, wo man dann die Bestimmung des Staatsoberhauptes einholen muß. In ganz offen vorliegenden Dingen aber bedarf es keiner Erläuterung, sondern nur einer Feststellung für die entsprechende Anwendung.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 112
. Quaestio 113
. Quaestio 114
. Quaestio 115
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. Quaestio 118
. Quaestio 119
. Quaestio 120
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 121
. Quaestio 122
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Quaestio 126
. Quaestio 127
. Quaestio 128
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger