Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 117

Articulus 5

IIª-IIae q. 117 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit pars iustitiae. Iustitia enim respicit debitum. Sed quanto aliquid est magis debitum, tanto minus liberaliter datur. Ergo liberalitas non est pars iustitiae, sed ei repugnat.

IIª-IIae q. 117 a. 5 arg. 2
Praeterea, iustitia est circa operationes, ut supra habitum est. Liberalitas autem praecipue est circa amorem et concupiscentiam pecuniarum, quae sunt passiones. Ergo magis videtur liberalitas ad temperantiam pertinere quam ad iustitiam.

IIª-IIae q. 117 a. 5 arg. 3
Praeterea, ad liberalitatem pertinet praecipue convenienter dare, ut dictum est. Sed convenienter dare pertinet ad beneficentiam et misericordiam, quae pertinent ad caritatem, ut supra dictum est. Ergo liberalitas magis est pars caritatis quam iustitiae.

IIª-IIae q. 117 a. 5 s. c.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., iustitia ad societatem generis humani refertur. Societatis enim ratio dividitur in duas partes, iustitiam et beneficentiam, quam eandem liberalitatem aut benignitatem vocant. Ergo liberalitas ad iustitiam pertinet.

IIª-IIae q. 117 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod liberalitas non est species iustitiae, quia iustitia exhibet alteri quod est eius, liberalitas autem exhibet id quod est suum. Habet tamen quandam convenientiam cum iustitia in duobus. Primo quidem, quia principaliter est ad alterum, sicut et iustitia. Secundo, quia est circa res exteriores, sicut et iustitia, licet secundum aliam rationem, ut dictum est. Et ideo liberalitas a quibusdam ponitur pars iustitiae, sicut virtus ei annexa ut principali.

IIª-IIae q. 117 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod liberalitas, etsi non attendat debitum legale, quod attendit iustitia, attendit tamen debitum quoddam morale, quod attenditur ex quadam ipsius decentia, non ex hoc quod sit alteri obligatus. Unde minimum habet de ratione debiti.

IIª-IIae q. 117 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod temperantia est circa concupiscentias corporalium delectationum. Concupiscentia autem pecuniae, et delectatio, non est corporalis, sed magis animalis. Unde liberalitas non pertinet proprie ad temperantiam.

IIª-IIae q. 117 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod datio benefici et misericordis procedit ex eo quod homo est aliqualiter affectus circa eum cui dat. Et ideo talis datio pertinet ad caritatem sive ad amicitiam. Sed datio liberalitatis provenit ex eo quod dans est aliqualiter affectus circa pecuniam, dum eam non concupiscit neque amat. Unde etiam non solum amicis, sed etiam ignotis dat, quando oportet. Unde non pertinet ad caritatem, sed magis ad iustitiam, quae est circa res exteriores.

 

Fünfter Artikel.
Die Freigebigkeit ist ein Teil der Gerechtigkeit.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Die Gerechtigkeit geht auf das, was geschuldet ist; in selbem Grade aber wie etwas geschuldet ist, ist es minder freigebig. Also gehört die Freigebigkeit nicht zur Gerechtigkeit.

II. Die Gerechtigkeit hat die Thätigkeiten des Menschen mit Bezug [S. 708] auf das Außenliegende zum Gegenstande; die Freigebigkeit richtet sich auf die Regelung der Liebe und Begierde mit Rücksicht auf das Geld, also auf Leidenschaften. Sonach ist die Freigebigkeit kein Teil der Gerechtigkeit.

III. Der Freigebigkeit entspricht es, in zukömmlicher Weise zu geben. Dies aber wird von der Wohlthätigkeit und Barmherzigkeit geregelt; von Tugenden also, die zur heiligen Liebe gehören.

Auf der anderen Seite sagt Ambrosius (1. de offic. 28.): „Die Gerechtigkeit hat zum Zwecke die Aufrechthaltung der menschlichen Gesellschaft. Der zusammenhaltende wesentliche Grund der menschlichen Gesellschaft aber zerfällt in zwei Teile: in die strenge, gesetzliche Gerechtigkeit und in die Wohlthätigkeit, die man auch Freigebigkeit oder Güte nennt.“ Also ist die Freigebigkeit ein Teil der Gerechtigkeit.

b) Ich antworte, die Freigebigkeit sei keine eigentliche Gattung in der „Tugendart“ Gerechtigkeit. Denn die Gerechtigkeit giebt dem anderen was sein ist; die Freigebigkeit, was ihr, nämlich der freigebigen Person selber, zugehört. Aber letztere Tugend kommt mit der Gerechtigkeit in zwei Dingen überein: 1. weil sie an erster Stelle sich auf den anderen bezieht wie auch die Gerechtigkeit; 2. weil sie mit den außen befindlichen Dingen sich beschäftigt wie ebenfalls die Gerechtigkeit. Und deshalb betrachtet man die Freigebigkeit als eine zur Gerechtigkeit hinzutretende Tugend.

c) I. Die Freigebigkeit richtet sich allerdings nicht auf etwas gesetzlich Geschuldetes; aber doch auf etwas moralisch Geschuldetes, nämlich infolge einer gewissen Wohlanständigkeit.

II. Die Mäßigkeit regelt die sinnlichen Leidenschaften, soweit sie im körperlichen Ergötzen bestehen; dazu gehört aber nicht die Begierde nach Geld und das Ergötzen daran.

III. Die Wohlthätigkeit oder Barmherzigkeit giebt, weil man zu jenem Zuneigung hat, dem man giebt; und deshalb ist das zur Liebe gehörig. Die Freigebigkeit aber giebt, weil sie das Geld selber weder liebt noch begehrt; so daß sie nicht nur befreundeten, sondern auch unbekannten giebt, wann dies sich trifft. Sie gehört also nicht zur Liebe, sondern vielmehr zur Gerechtigkeit, deren Gegenstand die äußeren Dinge sind.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 109
. Quaestio 110
. Quaestio 111
. Quaestio 112
. Quaestio 113
. Quaestio 114
. Quaestio 115
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 118
. Quaestio 119
. Quaestio 120
. Quaestio 121
. Quaestio 122
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger