Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 117

Articulus 1

IIª-IIae q. 117 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit virtus. Nulla enim virtus contrariatur inclinationi naturali. Inclinatio autem naturalis est ad hoc ut aliquis plus sibi quam aliis provideat. Cuius contrarium pertinet ad liberalem, quia, ut philosophus dicit, in IV Ethic., liberalis est non respicere ad seipsum, ita quod sibi minora derelinquit. Ergo liberalitas non est virtus.

IIª-IIae q. 117 a. 1 arg. 2
Item, per divitias homo suam vitam sustentat, et ad felicitatem divitiae organice deserviunt, ut dicitur in I Ethic. Cum igitur omnis virtus ordinetur ad felicitatem, videtur quod liberalis non est virtuosus, de quo philosophus dicit, in IV Ethic., quod non est acceptivus pecuniae neque custoditivus, sed emissivus.

IIª-IIae q. 117 a. 1 arg. 3
Praeterea, virtutes habent connexionem ad invicem. Sed liberalitas non videtur connexa aliis virtutibus, multi enim sunt virtuosi qui non possunt esse liberales, quia non habent quod dent; multique liberaliter dant vel expendunt qui tamen alias sunt vitiosi. Ergo liberalitas non est virtus.

IIª-IIae q. 117 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., quod in Evangelio multas disciplinas accipimus iustae liberalitatis. Sed in Evangelio non docentur nisi ea quae ad virtutem pertinent. Ergo liberalitas est virtus.

IIª-IIae q. 117 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arbit., bene uti his quibus male uti possumus, pertinet ad virtutem. Possumus autem bene et male uti non solum his quae intra nos sunt, puta potentiis et passionibus animae, sed etiam his quae extra nos sunt, scilicet rebus huius mundi concessis nobis ad sustentationem vitae. Et ideo, cum bene uti his rebus pertineat ad liberalitatem, consequens est quod liberalitas virtus sit.

IIª-IIae q. 117 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius et Basilius dicunt, superabundantia divitiarum datur aliquibus a Deo ut meritum bonae dispensationis acquirant. Pauca autem uni sufficiunt. Et ideo liberalis plura laudabiliter in alios expendit quam in seipsum. Debet autem homo semper magis sibi providere in spiritualibus bonis, in quibus unusquisque sibi praecipue subvenire potest. Et tamen etiam in temporalibus rebus non pertinet ad liberalem ut sic aliis intendat quod omnino se et suos despiciat. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., est illa probanda liberalitas ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas.

IIª-IIae q. 117 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ad liberalem non pertinet sic divitias emittere ut non sibi remaneat unde sustentetur, et unde virtutis opera exequatur, quibus ad felicitatem pervenitur. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod liberalis curat propria, volens per hoc quibusdam sufficere. Et Ambrosius dicit, in libro de Offic., quod dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari. Nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit et pavit pauperes ex eo quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica, quod pertinet ad statum perfectionis spiritualis vitae, de quo infra dicetur. Et tamen sciendum quod hoc ipsum quod est sua liberaliter largiri, inquantum est actus virtutis, ad beatitudinem ordinatur.

IIª-IIae q. 117 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in IV Ethic., illi qui consumunt multa in intemperantias, non sunt liberales, sed prodigi. Et similiter quicumque effundit quae habet propter quaecumque alia peccata. Unde et Ambrosius dicit, in I de Offic., si adiuves eum qui possessiones aliorum eripere conatur, non probatur largitas. Nec illa perfecta est liberalitas, si iactantiae causa, magis quam misericordiae, largiaris. Et ideo illi qui carent aliis virtutibus, licet in aliqua mala opera multa expendant, non sunt liberales. Nihil etiam prohibet aliquos multa in bonos usus expendentes habitum liberalitatis non habere, sicut et aliarum virtutum opera faciunt homines antequam habitum virtutis habeant, licet non eo modo quo virtuosi, ut supra dictum est. Similiter etiam nihil prohibet aliquos virtuosos, licet sint pauperes, esse liberales. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., secundum substantiam, idest facultatem divitiarum, liberalitas dicitur, non enim consistit in multitudine datorum, sed in dantis habitu. Et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod effectus divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit.

 

Erster Artikel.
Die Freigebigkeit ist eine Tugend.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Keine Tugend widerstreitet der natürlichen Neigung. Diese aber geht dahin, daß der Mensch mehr für sich sorgt wie für die andere „Die Freigebigkeit jedoch blickt nicht auf die eigene Person, sondern will für sich das Geringere.“ (4 Ethic. 1.)

II. Durch den Reichtum hat der Mensch seinen Lebensunterhalt und so dient der Reichtum als ein Werkzeug dem Glücke. (1 Ethic. 8.) Da jede Tugend das menschliche Glück zum Zwecke hat, so ist der freigiebige nicht tugendhaft; denn „er begehrt nicht Geld und bewahrt es nicht, sonde giebt es aus.“ (4 Ethic. 1.)

III. Die Tugenden sind untereinander verbunden. Das kann aber nicht von der Freigebigkeit gesagt werden. Denn viele sind tugendhaft und können nicht freigebig sein, weil sie nichts zum Geben haben; — und viele [S. 703] sind freigebig, welche sonst nicht tugendhaft sind. Also ist die Freigebigkeit keine Tugend.

Auf der anderen Seite sagt Ambrosius (1. de offic. 30.): „Im Evangelium haben wir viele Lehren über die gerechte Freigebigkeit empfangen.“

b) Ich antworte, nach Augustin gehöre es der Tugend an, das thatsächlich gut zu gebrauchen, was wir schlecht gebrauchen können. (2. de lib. arbitr. 19.)

Nun können wir nicht nur unsere Fähigkeiten und die Leidenschaften der Seele gut oder schlecht gebrauchen; sondern auch die äußeren Dinge, die uns zum Lebensunterhalte bewilligt sind. Da also die Freigebigkeit uns lehrt, diese äußeren Dinge gut zu gebrauchen, so ist sie eine Tugend.

c) I. Nach Ambrosius (serm. 64. de temp.) und Basilius (pup. illud: Destruam horrea mea) wird großes Vermögen manchen deshalb von Gott verliehen, damit sie das Verdienst einer guten Verwaltung erwerben. Weniges aber ist genügend für den einzelnen. Und somit giebt der freigebige lobwerterweise mehr aus für andere wie für sich. Was die Vorsorge des Menschen für sich selber anbelangt, so muß er seine Person als ersten Gegenstand dieser Obsorge betrachten in allen Gütern des Geistes; ohne daß freilich damit gesagt sei, in zeitlichen Dingen müsse man so für andere Vorsorgen, daß man sich und die seinigen durchaus verachte. Dafür gilt die Regel des heiligen Ambrosius (l. de offic. 30.): „Jene Freigebigkeit ist zu billigen, welche die nächsten Blutsverwandten nicht verachtet, wenn man sie notleiden sieht.“

II. Der freigebige soll nicht in der Weise sich beiseite setzen, daß ihm nicht die Lebensnotdurft verbleibe und die Möglichkeit, durch Übung der Tugenden zur Glückseligkeit zu gelangen. Deshalb sagt Aristoteles (4 Ethic. 1.): „Der freigebige vernachlässigt nicht sich selbst dadurch, daß er anderen genügen will.“ Und Ambrosius (l. c.): „Der Herr will nicht, daß man seine Schätze verausgabe, sondern gut verwalte; außer wenn ein Fall eintritt, wie der des Elisäus, der seine Ochsen schlachtete und die armen damit nährte, damit er durch keinerlei häusliche Sorge zurückgehalten würde.“ (Vgl. Kap. 184 u. 186 unten.)

Dabei bleibt zu berücksichtigen, daß dies selbst, was da heißt: das Seinige schenken, zum Zwecke die ewige Glückseligkeit des schenkenden habe; insofern es ein Akt der Tugend ist.

III. Nach Aristoteles (4 Ethic. 1.) „sind jene, welche in Unmäßigkeit viel vergeuden, nicht freigebig, sondern verschwenderisch;“ und ähnlich muß man über alle jene sprechen, die ihr Geld ausgeben, um Sünden zu begehen. Deshalb sagt Ambrosius (I. c.): „Hilfst du jenem, der den Besitz anderer an sich zu reißen sucht, so ist das nicht Freigebigkeit; und ebenso wenig ist das vollkommene Freigebigkeit, wenn du giebst, mehr um zu prahlen wie um barmherzig zu sein.“ Wer also der übrigen Tugenden ermangelt, ist nicht freigebig, wenn er auch auf manche schlechte Werke viel verwendet. Es kann auch jemand ganz gut Vieles zu guten Werken verwenden, ohne daß er den inneren tugendhaften Zustand der Freigebigkeit hätte; denn auch andere Tugendwerke thun die Menschen, bevor sie den Zustand der entsprechenden Tugend besitzen, obgleich sie dies nicht in der nämlichen Weise wirken als ob sie die Tugend besäßen. Es können ebenso umgekehrt arme Personen, die tugendhaft sind, freigebig sein. Deshalb sagt Aristoteles (4 Ethic. 1.): „Gemäß dem, was man hat, wird man als freigebig bezeichnet; denn nicht besteht diese Tugend in der Menge dessen, was man [S. 704] giebt, fondern in dem inneren Zustande des gebenden.“ Und Ambrosius schreibt (1. de offic. 30.): „Die Hinneigung oder der gute Wille macht die Gabe zu einer reichen oder zu einer ärmlichen und ist der Gradmesser ihres Wertes.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 109
. Quaestio 110
. Quaestio 111
. Quaestio 112
. Quaestio 113
. Quaestio 114
. Quaestio 115
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 118
. Quaestio 119
. Quaestio 120
. Quaestio 121
. Quaestio 122
. Quaestio 123
. Quaestio 124
. Quaestio 125
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger