Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 110

Articulus 4

IIª-IIae q. 110 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omne mendacium sit peccatum mortale. Dicitur enim in Psalm., perdes omnes qui loquuntur mendacium, et Sap. I, os quod mentitur occidit animam. Sed perditio et mors animae non est nisi per peccatum mortale. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 110 a. 4 arg. 2
Praeterea, omne quod est contra praeceptum Decalogi est peccatum mortale. Sed mendacium est contra hoc praeceptum Decalogi, non falsum testimonium dices. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 110 a. 4 arg. 3
Praeterea, Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., nemo mentiens, in eo quod mentitur, servat fidem, nam hoc utique vult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non servat. Omnis autem fidei violator iniquus est. Nullus autem dicitur fidei violator vel iniquus propter peccatum veniale. Ergo nullum mendacium est peccatum veniale.

IIª-IIae q. 110 a. 4 arg. 4
Praeterea, merces aeterna non perditur nisi pro peccato mortali. Sed pro mendacio perditur merces aeterna, commutata in temporale, dicit enim Gregorius quod in remuneratione obstetricum cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, quae eis potuit in aeterna vita tribui, praemissa culpa mendacii, in terrenam est remunerationem declinata. Ergo etiam mendacium officiosum, quale fuit obstetricum, quod videtur esse levissimum, est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 110 a. 4 arg. 5
Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quod perfectorum praeceptum est omnino non solum non mentiri, sed nec velle mentiri. Sed facere contra praeceptum est peccatum mortale. Ergo omne mendacium perfectorum est peccatum mortale. Pari ergo ratione et quorumlibet aliorum, alioquin essent peioris conditionis.

IIª-IIae q. 110 a. 4 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in V Psalm., duo sunt genera mendaciorum in quibus non est magna culpa, sed tamen non sunt sine culpa, cum aut iocamur, aut proximo consulendo mentimur. Sed omne peccatum mortale habet gravem culpam. Ergo mendacium iocosum et officiosum non sunt peccata mortalia.

IIª-IIae q. 110 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod peccatum mortale proprie est quod repugnat caritati, per quam anima vivit Deo coniuncta, ut dictum est. Potest autem mendacium contrariari caritati tripliciter, uno modo, secundum se; alio modo, secundum finem intentum; tertio modo, per accidens. Secundum se quidem contrariatur caritati ex ipsa falsa significatione. Quae quidem si sit circa res divinas, contrariatur caritati Dei, cuius veritatem aliquis tali mendacio occultat vel corrumpit. Unde huiusmodi mendacium non solum opponitur virtuti veritatis, sed etiam virtuti fidei et religionis. Et ideo hoc mendacium est gravissimum, et mortale. Si vero falsa significatio sit circa aliquid cuius cognitio pertineat ad hominis bonum, puta quae pertinent ad perfectionem scientiae et informationem morum, tale mendacium, inquantum infert damnum falsae opinionis proximo, contrariatur caritati quantum ad dilectionem proximi. Unde est peccatum mortale. Si vero sit falsa opinio ex mendacio generata circa aliquid de quo non referat utrum sic vel aliter cognoscatur, tunc ex tali mendacio non damnificatur proximus, sicut si aliquis fallatur in aliquibus particularibus contingentibus ad se non pertinentibus. Unde tale mendacium secundum se non est peccatum mortale. Ratione vero finis intenti, aliquod mendacium contrariatur caritati, puta quod dicitur aut in iniuriam Dei, quod semper est peccatum mortale, utpote religioni contrarium; aut in nocumentum proximi, quantum ad personam, divitias vel famam. Et hoc etiam est peccatum mortale, cum nocere proximo sit peccatum mortale; ex sola autem intentione peccati mortalis, aliquis mortaliter peccat. Si vero finis intentus non sit contrarium caritati, nec mendacium secundum hanc rationem erit peccatum mortale, sicut apparet in mendacio iocoso, in quo intenditur aliqua levis delectatio; et in mendacio officioso, in quo intenditur etiam utilitas proximi. Per accidens autem potest contrariari caritati ratione scandali, vel cuiuscumque damni consequentis. Et sic erit etiam peccatum mortale, dum scilicet aliquis non veretur propter scandalum publice mentiri.

IIª-IIae q. 110 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae intelliguntur de mendacio pernicioso, ut Glossa exponit, super illud Psalm., perdes omnes qui loquuntur mendacium.

IIª-IIae q. 110 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, cum omnia praecepta Decalogi ordinentur ad dilectionem Dei et proximi, sicut supra dictum est, intantum mendacium est contra praeceptum Decalogi inquantum est contra dilectionem Dei et proximi. Unde signanter prohibetur contra proximum falsum testimonium.

IIª-IIae q. 110 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod etiam peccatum veniale largo modo potest dici iniquitas, inquantum est praeter aequitatem iustitiae. Unde dicitur I Ioan. III, omne peccatum est iniquitas. Et hoc modo loquitur Augustinus.

IIª-IIae q. 110 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod mendacium obstetricum potest dupliciter considerari. Uno modo, quantum ad effectum benevolentiae in Iudaeos, et quantum ad reverentiam divini timoris, ex quibus commendatur in eis indoles virtutis. Et sic debetur eis remuneratio aeterna. Unde Hieronymus exponit quod Deus aedificavit illis domos spirituales. Alio modo potest considerari quantum ad ipsum exteriorem actum mendacii. Quo quidem non potuerunt aeternam remunerationem mereri, sed forte aliquam remunerationem temporalem, cuius merito non repugnabat deformitas illius mendacii, sicut repugnabat merito remunerationis aeternae. Et sic intelligenda sunt verba Gregorii, non quod per illud mendacium mererentur amittere remunerationem aeternam quam iam ex praecedenti affectu meruerant, sicut ratio procedebat.

IIª-IIae q. 110 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod quidam dicunt quod perfectis viris omne mendacium est peccatum mortale. Sed hoc irrationabiliter dicitur. Nulla enim circumstantia aggravat in infinitum nisi quae transfert in aliam speciem. Circumstantia autem personae non trahit in aliam speciem, nisi forte ratione alicuius annexi, puta si sit contra votum ipsius; quod non potest dici de mendacio officioso vel iocoso. Et ideo mendacium officiosum vel iocosum non est peccatum mortale in viris perfectis, nisi forte per accidens, ratione scandali. Et ad hoc potest referri quod Augustinus dicit, perfectis esse praeceptum non solum non mentiri, sed nec velle mentiri. Quamvis hoc Augustinus non assertive, sed sub dubitatione dicat, praemittit enim, nisi forte ita ut perfectorum et cetera. Nec obstat quod ipsi ponuntur in statu conservandae veritatis qui ad veritatem tenentur ex suo officio in iudicio vel doctrina. Contra quae si mentiantur, erit mendacium quod est peccatum mortale. In aliis autem non oportet quod mortaliter peccent mentiendo.

 

Vierter Artikel.
Nicht jede Lüge ist eine Todsünde.

a) Jede Lüge ist Todsünde. Denn:

I. Ps. 5. heißt es: „Du wirst verderben alle, welche Lüge sprechen;“ und Sap. 1.: „Der Mund, welcher lügt, tötet die Seele.“

II. Die Lüge ist gegen das neunte Gebot; also Todsünde.

III. Augustin (1. de doctr. christ. 36.) schreibt: „Niemand, der lügt, bewahrt den guten Glauben und das Vertrauen. Denn er will, daß man glaubt, da er doch lügt; und er selber hält diesen guten Glauben nicht fest. Wer aber solch guten Glauben und solches Vertrauen verletzt, ist gottlos.“ Also ist da von läßlicher Sünde nicht die Rede.

IV. Den ewigen Lohn verliert man nur durch eine Todsünde. Betreffs der Hebammen (vgl. ob.) in Ägypten aber sagt Gregor (18. moral. 4.): „Bei der Vergeltung, welche den Hebammen wird, erkennt man, was Schuld der Lüge verdient; denn der ewige Lohn, den sie für ihr Wohlverhalten hätten, wird wegen der Schuld ihrer Lüge verwandelt in einen zeitlichen.“ Die Lüge der Hebammen aber war eine Notlüge und somit der am wenigsten sündhaften Art zugehörig. Also ist jede Lüge Todsünde.

V. Augustin sagt (l. c. 17.): „Vorschrift ist es der vollkommen nicht nur gar nicht lügen; sondern auch nicht wollen lügen.“ Etwas aber gegen eine Vorschrift oder ein Gebot thun ist schwere Sünde. Also ist jede Lüge der vollkommenen eine Todsünde, somit aber auch die Lüge aller anderen; sonst wäre die Lage der vollkommenen eine schlechtere.

Auf der anderen Seite sagt Augustin zu Ps. 5.: „Zwei Arten Lüge giebt es, wo nicht eine schwere Schuld vorliegt, wenn auch immer eine Schuld damit verbunden erscheint: die Scherzlüge und wenn wir, dem Nächsten zu helfen, lügen.“

b) Ich antworte, die Todsünde widerstreite so recht eigentlich der heiligen Liebe, kraft deren die Seele mit Gott verbunden lebt. Nun kann die Lüge im Gegensatze zur heiligen Liebe stehen: 1. an sich, in ihrem formalen Wesen betrachtet; 2. gemäß dem beabsichtigten Zwecke; 3. auf Grund von etwas von außen her Hinzutretendem, per accidens.

1. An sich betrachtet steht die Lüge im Gegensatze zur Liebe auf Grund der falschen Bezeichnung. Betrifft diese nun die göttlichen Dinge, so ist sie der Liebe Gottes entgegen, dessen Wahrheit jemand durch Lüge verdirbt oder verheimlicht. Solche Lüge also steht gegenüber nicht nur der Liebe, sondern auch dem Glauben und der Tugend der Religion; und ist deshalb im höchsten Grade schwer. Betrifft die falsche Bezeichnung etwas, dessen Kenntnis das Wohl des Menschen fördert, wie Alles das, was auf die Wissenschaft und die Regeln der Moral sich erstreckt; so ist eine solche Lüge, insoweit sie dem Nächsten den Nachteil einer falschen Meinung zufügt, der heiligen Liebe entgegen mit Rücksicht auf den Nächsten; und ist deshalb ebenfalls eine schwere Sünde. Beschäftigt sich aber eine solche falsche Meinung, [S. 685] die man durch Lügen im anderen erzeugt, mit etwas, wo es nicht darauf ankommt, ob es so oder anders erkannt werde, wie z. B. wenn jemand getäuscht wird mit Rücksicht auf einzelne besondere Umstände, die keine ausdrückliche Beziehung zu ihm haben, so leidet daraus der Nächste keinen Nachteil; und ist somit solche Lüge keine Todsünde.

2. Mit Rücksicht auf den gewollten Zweck ist jede Lüge eine Todsünde, welche Gott Unrecht thut, denn sie ist gegen die Tugend der Religion; ferner jede, welche den Nächsten im Besitze oder im guten Namen schwer benachteiligt. Ist der gewollte Zweck keine Todsünde, also nicht im Gegensatze zur Liebe, so ist die betreffende Lüge ebenfalls keine Todsünde; wie die Scherzlüge und Notlüge.

3. Nebenbei kann die Lüge im Gegensatze stehen zur heiligen Liebe auf Grund eines Ärgernisses oder eines daraus folgenden Nachteils. Und da wird die Lüge Todsünde sein in dem Falle, wenn jemand sich nicht scheut, trotz des sich ergebenden Ärgernisses öffentlich zu lügen.

c) I. Diese Stellen und ähnliche werden von der schädlichen Lüge verstanden.

ll. Alle Gebote des Dekalogs richten sich auf die Liebe Gottes und des Nächsten. Also insoweit ist die Lüge gegen die zehn Gebote als sie gegen die Liebe ist.

III. Auch die läßliche Sünde wird im weiteren Sinne „Gottlosigkeit“, Ungerechtigkeit“ genannt, nach 1. Joh. 3.: „Jede Sünde ist Gottlosigkeit.“

IV. Dem Wohlwollen der genannten Hebammen den Juden und ihrer Furcht Gottes gegenüber gebührte an sich der ewige Lohn; weshalb Hieronymus sagt zu Isai. 65. (Et aeadificabunt domos): „Gott erbaute ihnen im geistigen Sinne Häuser.“ Der äußere Akt der Lüge, der von diesem Wohlwollen ausging, verdiente nicht den ewigen Lohn; aber vielleicht wegen seiner Quelle eine gewisse zeitliche Vergeltung; denn solchem Verdienste widersprach nicht die Häßlichkeit der Sünde, wie sie dem Verdienste ewigen Lohnes widerstritt. Und so sind die Worte Gregors aufzufassen; nicht als ob sie mit dieser Lüge verdient hätten, den ewigen Lohn zu verlieren, welchen sie auf Grund des vorangehenden guten Willens verdient hatten. V. Manche sagen, für vollkommene Personen sei jede Lüge eine Todsünde. Aber das hat keinen Sinn. Denn kein Umstand beschwert die Sünde in endloser Weise, außer wenn er dieselbe in eine andere Sündengattung überträgt. Der Umstand der sündigen Person aber überträgt keine Sünde in eine andere Gattung, wenn nicht zur Person etwas hinzutritt wie z. B. das Gelübde; was hier bei der Scherz- oder Notlüge nicht gesagt werden kann. Höchstens könnte mit Rücksicht auf das Ärgernis eine solche Lüge in vollkommenen Personen Todsünde sein. Und darauf bezieht sich was Augustin — jedoch mit dem Ausdrucke des Zweifels, nicht als Behauptung — sagt: „Für vollkommene Personen sei es ein Gebot: nicht lügen und nicht lügen wollen.“ Dem steht nicht entgegen, daß solche Personen einen Stand haben, dem die Hochachtung der Wahrheit als Pflicht zukommt. Denn wenn sie gegen die Wahrheit sich verfehlen, welche sie kraft ihres Amtes als Richter oder Lehrer zu wahren haben, dann ist ihre Lüge Todsünde; in sonstigen Fällen brauchen ihre Lügen nicht immer gleich Todsünde zu sein. [S. 886]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Quaestio 106
. Quaestio 107
. Quaestio 108
. Quaestio 109
. Quaestio 110
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 111
. Quaestio 112
. Quaestio 113
. Quaestio 114
. Quaestio 115
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. Quaestio 118
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger