Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 110

Articulus 1

IIª-IIae q. 110 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mendacium non semper opponatur veritati. Opposita enim non possunt esse simul. Sed mendacium simul potest esse cum veritate, qui enim verum loquitur quod falsum esse credit, mentitur, ut Augustinus dicit, in libro contra mendacium. Ergo mendacium non opponitur veritati.

IIª-IIae q. 110 a. 1 arg. 2
Praeterea, virtus veritatis non solum consistit in verbis, sed etiam in factis, quia secundum philosophum, in IV Ethic., secundum hanc virtutem aliquis verum dicit et in sermone et in vita. Sed mendacium consistit solum in verbis, dicitur enim quod mendacium est falsa vocis significatio. Ergo videtur quod mendacium non directe opponatur virtuti veritatis.

IIª-IIae q. 110 a. 1 arg. 3
Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quod culpa mentientis est fallendi cupiditas. Sed hoc non opponitur veritati, sed magis benevolentiae vel iustitiae. Ergo mendacium non opponitur veritati.

IIª-IIae q. 110 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro contra mendacium, nemo dubitet mentiri eum qui falsum enuntiat causa fallendi. Quapropter enuntiationem falsi cum voluntate ad fallendum prolatam, manifestum est esse mendacium. Sed hoc opponitur veritati. Ergo mendacium veritati opponitur.

IIª-IIae q. 110 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod actus moralis ex duobus speciem sortitur, scilicet ex obiecto, et ex fine. Nam finis est obiectum voluntatis, quae est primum movens in moralibus actibus. Potentia autem a voluntate mota habet suum obiectum, quod est proximum obiectum voluntarii actus, et se habet in actu voluntatis ad finem sicut materiale ad formale, ut ex supra dictis patet. Dictum est autem quod virtus veritatis, et per consequens opposita vitia, in manifestatione consistit, quae fit per aliqua signa. Quae quidem manifestatio, sive enuntiatio, est rationis actus conferentis signum ad signatum, omnis enim repraesentatio consistit in quadam collatione, quae proprie pertinet ad rationem; unde etsi bruta animalia aliquid manifestent, non tamen manifestationem intendunt, sed naturali instinctu aliquid agunt ad quod manifestatio sequitur. Inquantum tamen huiusmodi manifestatio sive enuntiatio est actus moralis, oportet quod sit voluntarius et ex intentione voluntatis dependens. Obiectum autem proprium manifestationis sive enuntiationis est verum vel falsum. Intentio vero voluntatis inordinatae potest ad duo ferri, quorum unum est ut falsum enuntietur; aliud quidem est effectus proprius falsae enuntiationis, ut scilicet aliquis fallatur. Si ergo ista tria concurrant, scilicet quod falsum sit id quod enuntiatur, et quod adsit voluntas falsum enuntiandi, et iterum intentio fallendi, tunc est falsitas materialiter, quia falsum dicitur; et formaliter, propter voluntatem falsum dicendi; et effective, propter voluntatem falsitatem imprimendi. Sed tamen ratio mendacii sumitur a formali falsitate, ex hoc scilicet quod aliquis habet voluntatem falsum enuntiandi. Unde et mendacium nominatur ex eo quod contra mentem dicitur. Et ideo si quis falsum enuntiet credens illud verum esse, est quidem falsum materialiter, sed non formaliter, quia falsitas est praeter intentionem dicentis. Unde non habet perfectam rationem mendacii, id enim quod praeter intentionem est, per accidens est; unde non potest esse specifica differentia. Si vero formaliter aliquis falsum dicat, habens voluntatem falsum dicendi, licet sit verum id quod dicitur, inquantum tamen huiusmodi actus est voluntarius et moralis, habet per se falsitatem, et per accidens veritatem. Unde ad speciem mendacii pertingit. Quod autem aliquis intendat falsitatem in opinione alterius constituere fallendo ipsum, non pertinet ad speciem mendacii, sed ad quandam perfectionem ipsius, sicut et in rebus naturalibus aliquid speciem sortitur si formam habeat, etiam si desit formae effectus; sicut patet in gravi quod violenter sursum detinetur, ne descendat secundum exigentiam suae formae. Sic ergo patet quod mendacium directe et formaliter opponitur virtuti veritatis.

IIª-IIae q. 110 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod unumquodque magis iudicatur secundum id quod est in eo formaliter et per se, quam secundum id quod est in eo materialiter et per accidens. Et ideo magis opponitur veritati, inquantum est virtus moralis, quod aliquis dicat verum intendens dicere falsum, quam quod dicat falsum intendens dicere verum.

IIª-IIae q. 110 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in II de Doctr. Christ., voces praecipuum locum tenent inter alia signa. Et ideo cum dicitur quod mendacium est falsa vocis significatio, nomine vocis intelligitur omne signum. Unde ille qui aliquod falsum nutibus significare intenderet, non esset a mendacio immunis.

IIª-IIae q. 110 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod cupiditas fallendi pertinet ad perfectionem mendacii, non autem ad speciem ipsius, sicut nec aliquis effectus pertinet ad speciem suae causae.

 

Erster Artikel.
Die Lüge ist immer entgegengesetzt der Wahrheit.

a) Das scheint unwahr. Denn:

I. Die Lüge kann zusammensein mit der Wahrheit: „Wer nämlich Wahres spricht, aber glaubt, es sei falsch, der lügt,“ sagt Augustin (de mendac. 3.) Also ist da kein Gegensatz.

II. Die Tugend der Wahrheit besteht in Worten und Thaten; wo gegen die Lüge bloß in Worten besteht, nach Augustin (l. c. 12.): „Die Lüge ist eine falsche Bezeichnung des Wortes.“ Also ist da kein voller direkter Gegensatz.

III. Nach Augustin (I. c.) „ist die Schuld des Lügners die Begierde zu täuschen.“ Das aber steht vielmehr der Gerechtigkeit oder der Liebe entgegen.

Auf der anderen Seite schreibt Augustin (l. c. 4.): „Niemand zweifle daran, jener lüge, der um zu täuschen Falsches sage.“ Das Aussprechen des Falschen also auf Grund des Willens ist eine offenbare Lüge. Das aber ist im Gegensatze zur Wahrheit.

b) Ich antworte, der moralische Akt habe seinen Wesenscharakter vom Gegenstande und vom Zwecke. Denn der Zweck ist Gegenstand des Willens, der da in erster Linie alle Vermögen im Menschen in Thätigkeit setzt. Das vom Willen aus in Bewegung gesetzte Vermögen aber hat seinen eigenen Gegenstand; und dieser ist der nächste Gegenstand des freiwilligen Aktes und verhält sich im Willensakte zum Zwecke wie das Bestimmbare zum Bestimmenden.

Nun besteht die Tugend der Wahrheit im Offenbarmachen und dieses geschieht vermittelst einiger Zeichen; somit ist diese Offenbarung oder dieses Aussprechen eine Thätigkeit der Vernunft, die das Zeichen mit dem Bezeichneten vergleicht; — denn das Darstellen von etwas ist immer ein gewisses Vergleichen und gehört deshalb der Vernunft an. Demgemäß können die Tiere wohl etwas offenbar machen, aber sie beabsichtigen nicht das Offenbarmachen; sondern infolge natürlichen Antriebes sind sie thätig, und dieser Thätigkeit folgt das Offenbarmachen. Insoweit jedoch solches Offenbaren eine moralische Thätigkeit ist, muß sie freiwillig sein und vom Willen abhängen. Der Gegenstand aber des Offenbarens oder Aussprechens ist das Wahre oder Falsche. Und die Absicht des Willens kann sich auf zweierlei erstrecken: 1. daß Falsches ausgesprochen; und 2. daß der andere getäuscht werde, was die Wirkung eines falschen Satzes ist. [S. 680] Wird also Falsches gesprochen und geschieht dies mit Absicht und zudem mit der Absicht zu täuschen; — dann besteht 1. das materiale oder bestimmbare Element: das Falsche; 2. das formale, bestimmende: die Absicht, Falsches zu sagen; 3. die eigenste beabsichtigte Wirkung: den anderen zu täuschen.

Das Wesen der Lüge nun wird vom formalen Elemente genommen, von da her nämlich, daß jemand den Willen hat, Falsches zu sagen. Sagt also jemand Falsches und meint, es sei wahr; so ist dies im materialen Sinne falsch. Es besteht da nicht der vollendete Wesenscharakter der Lüge; denn was nicht beabsichtigt ist, kann im Moralischen nicht bestimmende Wesensform sein. Ist aber etwas wahr, was jemand sagt, dieser aber hat den Willen, etwas Falsches zu sagen; so ist das wesentlich oder formal eine Lüge, wenn es auch Material Wahrheit sein mag. Daß aber jemand den anderen durch die Lüge täuschen will, gehört zum inneren Wesen der Lüge nicht; wohl aber bildet dies eine gewisse Vollendung derselben. So kann auch im Bereiche des rein Natürlichen ein Ding die innere Wesensform haben, und doch fehlt deren Wirkung; wie wenn ein schwerer Körper mit Gewalt in der Höhe festgehalten wird, damit er nicht gemäß dem daß seine Form es erheischt herunterfalle. Lügen also steht durchaus wesentlich entgegen der wahren Aussage.

c) I. Jegliches Ding wird nach seiner Wesensform in erster Linie beurteilt; nicht nach etwas Nebensächlichem, von außen Hinzutretendem. Also mehr ist der Wahrheit als moralische Tugend entgegengesetzt, daß jemand Wahres sage, aber mit dem Willen, Falsches zu sagen; als daß er Falsches sage mit dem Willen, Wahres zu sagen.

II. Worte sind die vorzüglichsten Zeichen. Unter dem Ausdrucke „falsche Bezeichnung eines Wortes“ wird also jegliches Zeichen verstanden. Wer mit Winken z. B. Falsches mitteilt, lügt ebenfalls.

III. Die Begierde zu täuschen ist eine gewisse Vollendung der Lüge; nicht ihr inneres Wesen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Quaestio 106
. Quaestio 107
. Quaestio 108
. Quaestio 109
. Quaestio 110
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 111
. Quaestio 112
. Quaestio 113
. Quaestio 114
. Quaestio 115
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. Quaestio 118
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger