Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 100

Articulus 2

IIª-IIae q. 100 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non semper sit illicitum pro sacramentis pecuniam dare. Baptismus enim est ianua sacramentorum, ut in III parte dicetur. Sed licet, ut videtur, in aliquo casu dare pecuniam pro Baptismo, puta quando sacerdos puerum morientem sine pretio baptizare non vellet. Ergo non semper est illicitum emere vel vendere sacramenta.

IIª-IIae q. 100 a. 2 arg. 2
Praeterea, maximum sacramentorum est Eucharistia, quae in Missa consecratur. Sed pro Missis cantandis aliqui sacerdotes praebendam vel pecuniam accipiunt. Ergo licet multo magis alia sacramenta emere vel vendere.

IIª-IIae q. 100 a. 2 arg. 3
Praeterea, sacramentum poenitentiae est sacramentum necessitatis, quod praecipue in absolutione consistit. Sed quidam absolventes ab excommunicatione pecuniam exigunt. Ergo non semper est illicitum sacramenta emere vel vendere.

IIª-IIae q. 100 a. 2 arg. 4
Praeterea, consuetudo facit ut non sit peccatum illud quod alias peccatum esset, sicut Augustinus dicit quod habere plures uxores, quando mos erat, crimen non erat. Sed apud quosdam est consuetudo quod in consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum, et ordinibus clericorum, pro chrismate vel oleo sancto et aliis huiusmodi aliquid detur. Ergo videtur quod hoc non sit illicitum.

IIª-IIae q. 100 a. 2 arg. 5
Praeterea, contingit quandoque quod aliquis malitiose impedit aliquem vel ab episcopatu obtinendo, vel ab aliqua alia dignitate. Sed licet unicuique redimere suam vexationem. Ergo licitum videtur in tali casu pecuniam dare pro episcopatu, vel aliqua alia ecclesiastica dignitate.

IIª-IIae q. 100 a. 2 arg. 6
Praeterea, matrimonium est quoddam sacramentum. Sed quandoque datur pecunia pro matrimonio. Ergo licitum est sacramenta pecunia vendere.

IIª-IIae q. 100 a. 2 s. c.
Sed contra est quod dicitur I, qu. I, qui per pecuniam quemquam consecraverit, alienus sit a sacerdotio.

IIª-IIae q. 100 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod sacramenta novae legis sunt maxime spiritualia, inquantum sunt spiritualis gratiae causa, quae pretio aestimari non potest, et eius rationi repugnat quod non gratuito detur. Dispensantur autem sacramenta per Ecclesiae ministros, quos oportet a populo sustentari, secundum illud apostoli, I ad Cor. IX, nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt, et qui altari deserviunt, cum altario participantur? Sic igitur dicendum est quod accipere pecuniam pro spirituali sacramentorum gratia est crimen simoniae, quod nulla consuetudine potest excusari, quia consuetudo non praeiudicat iuri naturali vel divino. Per pecuniam autem intelligitur omne illud cuius pretium potest pecunia aestimari, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Accipere autem aliqua ad sustentationem eorum qui sacramenta ministrant, secundum ordinationem Ecclesiae et consuetudines approbatas, non est simonia, neque peccatum, non enim accipitur tanquam pretium mercedis, sed tanquam stipendium necessitatis. Unde super illud I ad Tim. V, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit Glossa Augustini, accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino.

IIª-IIae q. 100 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in casu necessitatis potest quilibet baptizare. Et quia nullo modo est peccandum, pro eodem est habendum si sacerdos absque pretio baptizare non velit, ac si non esset qui baptizaret. Unde ille qui gerit curam pueri in tali casu licite posset eum baptizare, vel a quocumque alio facere baptizari. Posset tamen licite aquam a sacerdote emere, quae est pure elementum corporale. Si autem esset adultus qui Baptismum desideraret, et immineret mortis periculum, nec sacerdos eum vellet sine pretio baptizare, deberet, si posset, per alium baptizari. Quod si non posset ad alium habere recursum, nullo modo deberet pretium pro Baptismo dare, sed potius absque Baptismo decedere, suppletur enim ei ex Baptismo flaminis quod ex sacramento deest.

IIª-IIae q. 100 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod sacerdos non accipit pecuniam quasi pretium consecrationis Eucharistiae aut Missae cantandae, hoc enim esset simoniacum, sed quasi stipendium suae sustentationis, ut dictum est.

IIª-IIae q. 100 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod pecunia non exigitur ab eo qui absolvitur quasi pretium absolutionis, hoc enim esset simoniacum, sed quasi poena culpae praecedentis, pro qua fuit excommunicatus.

IIª-IIae q. 100 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, consuetudo non praeiudicat iuri naturali vel divino, quo simonia prohibetur. Et ideo si aliqua ex consuetudine exigantur quasi pretium rei spiritualis, cum intentione emendi vel vendendi, est manifeste simonia, et praecipue si ab invito exigantur. Si vero accipiantur quasi quaedam stipendia per consuetudinem approbatam, non est simonia, si tamen desit intentio emendi vel vendendi, sed intentio referatur ad solam consuetudinis observantiam; et praecipue quando aliquis voluntarie solvit. In his tamen omnibus sollicite cavendum est quod habet speciem simoniae vel cupiditatis, secundum illud apostoli, I ad Thess. ult., ab omni specie mala abstinete vos.

IIª-IIae q. 100 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod antequam alicui acquiratur ius in episcopatu, vel quacumque dignitate seu praebenda, per electionem vel provisionem seu collationem, simoniacum esset adversantium obstacula pecunia redimere, sic enim per pecuniam pararet sibi viam ad rem spiritualem obtinendam. Sed postquam iam ius alicui acquisitum est, licet per pecuniam iniusta impedimenta removere.

IIª-IIae q. 100 a. 2 ad 6
Ad sextum dicendum quod quidam dicunt quod pro matrimonio licet pecuniam dare, quia in eo non confertur gratia. Sed hoc non est usquequaque verum, ut in III parte huius operis dicetur. Et ideo aliter dicendum est, quod matrimonium non solum est Ecclesiae sacramentum, sed etiam naturae officium. Et ideo dare pecuniam pro matrimonio inquantum est naturae officium, licitum est, inquantum vero est Ecclesiae sacramentum, est illicitum. Et ideo secundum iura prohibetur ne pro benedictione nuptiarum aliquid exigatur.

 

Zweiter Artikel.
Für die Spendung der Sakramente Geld geben, ist immer unerlaubt.

a) Das scheint nicht. Denn:

I. Die Taufe ist die Thüre der Sakramente. Wenn aber ein Priester ein sterbendes Kind nicht taufen wollte, ohne bezahlt zu werden; so könnte man doch jedenfalls Geld geben, damit die Taufe gespendet werde und der Knabe nicht ohne dieselbe sterbe.

II. Das größte Sakrament ist die heilige Eucharistie. Für das Singen der Messe aber, in welcher doch die heilige Eucharistie konsekriert wird, erhalten die Priester Präbenden und Geld.

III. Ebenso verlangen manche dafür daß sie von der Exkommunikation im Sakramente der Buße lossprechen, Geld.

IV. Die Gewohnheit macht, daß etwas nicht Sünde ist, was sonst Sünde wäre; wie Augustin sagt (22. cont. Faustum 47.), daß die Thatsache, „mehrere Frauen zu haben, wann das Sitte war, keine Sünde gewesen ist.“ An vielen Orten besteht aber die Gewohnheit, daß für die Bischofsweihe, Abtsweihe, für das Chrisma, das heilige Öl u. dgl. Geld gegeben wird. Also ist dies nicht unerlaubt.

V. Manchmal werden jemandem aus Bosheit Schwierigkeiten entgegen gestellt in der Gewinnung eines Bistums oder sonst einer Würde. Jeder aber kann solcher Schwierigkeiten mit Geld Meister werden. Also darf jemand in diesem Falle Geld geben, um Bischof oder Kanonikus, Abt etc. zu werden.

VI. Die Ehe ist ein Sakrament. Dafür aber wird zuweilen Geld gegeben. [S. 626]

Auf der anderen Seite heißt es Qq. 1. cap. 19.: „Wer für Geld jemanden weiht, soll des Priestertums (der Ausübung desselben) verlustig gehen.“

b) Ich antworte, die Sakramente des Neuen Bundes seien im höchsten Grade geistig; denn sie sind Ursache geistiger Gnade, welche mit keinem Preise erkauft werden kann. Also widerstreitet es dem Wesen der Sakramente, daß sie nicht umsonst, sondern um Geld gespendet werden. Die Sakramente werden aber durch die Diener der Kirche verwaltet, welchen das Volk den Lebensunterhalt schuldet, nach 1. Kor. 9.: „Wißt ihr nicht daß, die dem Altar dienen, vom Altar leben?“

Geld also annehmen für die geistige Gnade der Sakramente ist das Verbrechen der Simonie; und keine Gewohnheit kann dagegen rechtlich aufkommen, denn keine Gewohnheit kann rechtlich gegen das Natur- und das göttliche Gesetz sich richten. Unter Geld nun wird Alles verstanden, was Geldwert hat. (4 Ethic. 1.) Geld aber annehmen und dergleichen für den Lebensunterhalt und zwar nach den Bestimmungen und Anordnungen der Kirche, ist dem Diener des Altars erlaubt. Denn es ist dies kein Lohn für das Spenden des Sakramentes, sondern ein Beitrag zum notwendigen Lebensunterhalte. Deshalb sagt Augustin (de pastorib. 2.): „Mögen sie annehmen das Notwendige für das Leben vom Volke, den Lohn ihre Verwaltung vom Herrn.“

c) I. Im Falle der Not kann jeder taufen. Im beregten Falle also ist es dasfelbe, daß der Priester ohne Geld nicht taufen will, wie wenn niemand, um zu taufen, da wäre; denn in keiner Weise darf man sündigen. Also kann da der betreffende selber das Kind taufen oder es von irgend einem taufen lassen. Er könnte vom Priester nur das Wasser kaufen, wer er keines hätte; denn dies ist ein reines körperliches Element. Handelt es sich um einen erwachsenen, der getauft werden will, und steht er in Gefahr zu sterben, so soll ihn ein anderer taufen, wenn der Priester ohne Geld nicht taufen will. Giebt es keinen, der ihn taufen könnte, so soll er ohne Taufe sterben; die Begierde der Taufe ersetzt dann die Taufe selber.

II. Das Geld für die Messe gilt als Stipendium für den nötigen Lebensunterhalt.

III. Nicht für die Lossprechung wird da Geld verlangt, das wäre Simonie; sondern als Strafe für die Sünde, wegen deren der betreffende exkommuniziert worden.

IV. Die Gewohnheit schafft kein Vorurteil gegen das natürliche oder göttliche Recht. Wird Geld gegeben mit der Absicht, die geistige Gnade zu kaufen oder zu verkaufen, so ist dies in jedem Falle Simonie; und zumal wenn es verlangt wird von einem, der es nicht geben will. Wird Geld gegegeben für den Lebensunterhalt und besteht darin eine gebilligte Gewohheit, so ist das keine Simonie. Es muß jedoch die Absicht fernliegen, zu kaufen oder zu verkaufen, sondern nur der Gewohnheit muß man gerecht werden wollen; und dies gilt besonders, wenn der betreffende sein Stipendium aus freien Stücken giebt. In diesem Allem muß man jedoch auf das Wort des Apostels achten: „Vor jedem bösen Scheine nehmet euch in acht. (1. Thess. ult.)

V. Vor der Wahl oder vor der Ernennung oder überhaupt bevor jemand ein Recht gewinnt für die Besitznahme eines Bistums oder Beneficiums ist es Simonie, die Hindernisse von seiten der Gegner mit Geld hinwezuräumen; denn so würde der betreffende durch Geld sich den Weg bahnen [S. 627] zum Besitze einer geistigen Sache. Hat er aber bereits ein Recht gewonnen … die entsprechende Sache, so kann er die ungerechterweise entgegengestellten Hindernisse mit Geld hinwegräumen.

VI. Manche meinen, für die Ehe könne man Geld geben, weil mit derselben keine geistige Gnade verbunden sei. Doch das ist falsch und wird im dritten Teile zurückgewiesen werden. Die Ehe aber ist nicht nur ein Sakrament, sondern schließt auch eine rein natürliche Aufgabe in sich ein. In ersterer Beziehung darf kein Geld dafür geboten werden; wohl aber nach der letzteren Seite hin.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. Quaestio 98
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 101
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Quaestio 106
. Quaestio 107
. Quaestio 108
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger