Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 98

Articulus 3

IIª-IIae q. 98 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne periurium sit peccatum mortale. Dicitur enim extra, de iureiurando, in ea quaestione quae ponitur, an a sacramenti vinculo absolvantur qui illud inviti pro vita et rebus servandis fecerunt, nihil aliud arbitramur quam quod antecessores nostri Romani pontifices arbitrati fuisse noscuntur, qui tales a iuramenti nexibus absolverunt. Ceterum ut agatur consultius, et auferatur materia deierandi, non eis ita expresse dicatur ut iuramenta non servent, sed si non ea attenderint, non ob hoc sunt tanquam pro mortali crimine puniendi. Non ergo omne periurium est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 98 a. 3 arg. 2
Praeterea, sicut Chrysostomus dicit, maius est iurare per Deum quam per Evangelium. Sed non semper mortaliter peccat ille qui per Deum iurat aliquod falsum, puta si ex ioco, vel ex lapsu linguae, aliquis tali iuramento in communi sermone utatur. Ergo nec etiam si aliquis frangat iuramentum quod solemniter per Evangelium iurat, semper erit peccatum mortale.

IIª-IIae q. 98 a. 3 arg. 3
Praeterea, secundum iura propter periurium aliquis incurrit infamiam, ut habetur VI, qu. I, cap. infames. Non autem videtur quod propter quodlibet periurium aliquis infamiam incurrat, sicut dicitur de assertorio iuramento violato per periurium. Ergo videtur quod non omne periurium sit peccatum mortale.

IIª-IIae q. 98 a. 3 s. c.
Sed contra, omne peccatum quod contrariatur praecepto divino est peccatum mortale. Sed periurium contrariatur praecepto divino, dicitur enim Levit. XIX, non periurabis in nomine meo. Ergo est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 98 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, secundum doctrinam philosophi, propter quod unumquodque, illud magis. Videmus autem quod ea quae, si de se sint peccata venialia, vel etiam bona ex genere, si in contemptum Dei fiant, sunt peccata mortalia. Unde multo magis quidquid est quod de sui ratione pertinet ad contemptum Dei, est peccatum mortale. Periurium autem de sui ratione importat contemptum Dei, ex hoc enim habet rationem culpae, ut dictum est, quia ad irreverentiam Dei pertinet. Unde manifestum est quod periurium ex suo genere est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 98 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, coactio non aufert iuramento promissorio vim obligandi respectu eius quod licite fieri potest. Et ideo si aliquis non impleat quod coactus iuravit, nihilominus periurium incurrit et mortaliter peccat. Potest tamen per auctoritatem summi pontificis ab obligatione iuramenti absolvi, praesertim si coactus fuerit tali metu qui cadere posset in constantem virum. Quod autem dicitur quod non sunt tales puniendi tanquam pro mortali crimine, non hoc ideo dicitur quia non peccent mortaliter, sed quia poena eis minor infligitur.

IIª-IIae q. 98 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ille qui iocose periurat, non evitat divinam irreverentiam, sed quantum ad aliquid magis auget. Et ideo non excusatur a peccato mortali. Ille autem qui ex lapsu linguae falsum iurat, si quidem advertat se iurare et falsum esse quod iurat, non excusatur a peccato mortali, sicut nec a Dei contemptu. Si autem hoc non advertat, non videtur habere intentionem iurandi, et ideo a crimine periurii excusatur. Est autem gravius peccatum si quis solemniter iuret per Evangelium quam si per Deum in communi sermone iuret, tum propter scandalum; tum propter maiorem deliberationem. Quibus aequaliter hinc inde positis, gravius est si quis per Deum iurans periuret quam si periuret iurans per Evangelium.

IIª-IIae q. 98 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod non propter quodlibet peccatum mortale aliquis infamis efficitur ipso iure. Unde non sequitur, si ille qui iurat falsum iuramento assertorio non est infamis ipso iure, sed solum per sententiam definitivam latam contra eum in causa accusationis, quod propter hoc non peccet mortaliter. Ideo autem magis reputatur infamis ipso iure qui frangit iuramentum promissorium solemniter factum, quia in eius potestate remanet, postquam iuravit, ut det suo iuramento veritatem, quod non contingit in iuramento assertorio.

 

Dritter Artikel.
Jeder Meineid ist eine Todsünde.

a) Dem steht entgegen:

I. Extra de Jurejur., cap. Verum heißt es: „Es ist gefragt worden, ob jene von dem Bande des Eides frei sind, welche denselben wider ihren Willen, nur um Leben und Vermögen zu retten, geleistet haben. Wir wollen darin nichts Anderes entscheiden, wie unsere Vorgänger, die römischen Päpste, entschieden haben; welche erachteten, von so geleistetem Eide sei zu entbinden. Damit jedoch mit Vorsicht verfahren werde und die Materie verschwinde für falsche Eide, so möge man das ihnen nicht so ausdrücklich sagen, daß sie die geschworenen Eide nicht zu halten haben; aber man möge diese selben nicht, falls sie auf die erwähnten Eide nicht achthaben, wie für eine Todsünde strafen.“ Also ist nicht jeder Meineid Todsünde.

II. Chrysostomus (44. in Evgl. op. imp.) sagt: „Schwerwiegender ist es, bei Gott zu schwören wie bei den Evangelien.“ Nicht immer aber sündigt schwer, wer aus Scherz oder unbedachtsam im Gespräche „bei Gott“ Falsches schwört. Also wird das auch nicht immer schwere Sünde sein, wenn jemand feierlich bei den Evangelien geschworen hat und diesen Schwur bricht.

III. Nach 6 Qq. 1. cap. Infames wird der meineidige ehrlos. Es scheint aber nicht, daß man wegen eines jeden falschen Schwures dieser Strafe unterliegt; z. B. nicht wegen eines falschen, assertorischen Eides. Also ist nicht jeder Meineid schwere Sünde.

Auf der anderen Seite ist jede Sünde, welche in unmittelbarem Gegensatze zu einem göttlichen Gebote steht, eine schwere. Lev. 19. aber heißt es: „Du sollst in meinem Namen nicht falsch schwören.“

b) Ich antworte, daß jene Sünden, welche an sich nur läßliche oder in ihrer „Art“ betrachtet selbst gute Werke sind, Todsünden werden, wenn sie aus Verachtung Gottes hervorgehen. Also ist mit weit mehr Recht das, was seinem Wesen nach die Verachtung Gottes einschließt, schwere Sünde. Der Meineid aber schließt in seinem Wesenscharakter die Verachtung Gottes ein; denn von daher kommt die Schuld in ihm, weil er Mangel an Ehrfurcht vor Gott ist. Also ist er seinem innersten Wesen nach Todsünde.

c) I. Der Zwang nimmt dem versprechenden Eide nicht die verpftichtende Kraft rücksichtlich dessen, was erlaubterweise geschehen kann. Wenn also jemand, der gezwungen einen Eid geleistet hat, nicht erfüllt, was er geschworen; so sündigt er nichtsdestoweniger schwer durch Meineid. Er kann jedoch auch von der Verpflichtung des Eides gelöst werden durch den Papst, zumal wenn die Furcht, die ihn zum Eide genötigt hat, eine solche ist, die auch auf ein standhaftes Gemüt einwirkt; wie die Furcht vor dem Tode, die also gerechtfertigt ist. Was da aber gesagt wird, solche seien nicht zu bestrafen wie für eine Todsünde, ist nicht deshalb gesagt, weil sie nicht schwer sündigen, sondern weil eine mindere Strafe ihnen aufgelegt wird.

II. Wer im Scherze falsch schwört, vermehrt nach einer Seite hin der [S. 617] Mangel an Ehrfurcht und wird somit von der Todsünde nicht entschuldigt. Wer aber unbedachtsam falsch schwört, falls er das Falsche noch zur Zeit bemerkt, ist ebenfalls von der Todsünde und von der Verachtung Gottes nicht entschuldigt; bemerkt er es nicht, so thut er es absichtslos und hat dann keinen Meineid auf dem Gewissen. Eine schwerere Sünde ist es nun, wenn jemand feierlich bei den Evangelien falsch schwört, wie wenn er in gewöhnlicher Rede Falsches aus Leichtsinn beschwört; sowohl wegen des damit verbundenen Ärgernisses, als auch wegen der größeren Überlegung. Sind aber sonst die Umstände gleich, so ist es schwerer, bei Gott falsch zu schwören wie bei den Evangelien.

III. Nicht für jede Todsünde wird jemand vom öffentlichen Rechte als ehrlos erklärt. Deshalb ist dies keine richtige Folgerung, daß wenn jener, der einen falschen behauptenden oder assertorischen Eid z. B. schwört, nicht durch das Recht selber gleich ehrlos wird, sondern erst nach dem Urteilsspruche des Richters, falls eine Anklage vorliegt, daß dieser schon deshalb keine Todsünde begangen habe. Deshalb nur wird jener, der einen feierlich gemachten versprechenden Eid bricht, durch das Recht selber, ohne eigens gefällten Richterspruch, für ehrlos erklärt, weil in seiner Gewalt es bleibt, daß er, nachdem er geschworen, dem Schwure seine Wahrheit giebt; was beim behauptenden oder assertorischen Eide nicht der Fall ist.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. Quaestio 98
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Quaestio 101
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Quaestio 106
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger