Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 98

Articulus 2

IIª-IIae q. 98 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omne periurium sit peccatum. Quicumque enim non implet quod iuramento firmavit, periurus esse videtur. Sed quandoque aliquis iurat se facturum aliquid illicitum, puta adulterium vel homicidium, quod si faciat, peccat. Si ergo etiam non faciendo peccaret peccato periurii, sequeretur quod esset perplexus.

IIª-IIae q. 98 a. 2 arg. 2
Praeterea, nullus peccat faciendo quod melius est. Sed quandoque aliquis periurando facit quod melius est, sicut cum aliquis iuravit se non intraturum religionem, vel quaecumque opera virtuosa non facturum. Ergo non omne periurium est peccatum.

IIª-IIae q. 98 a. 2 arg. 3
Praeterea, ille qui iurat facere alterius voluntatem, nisi eam faciat, videtur incurrere periurium. Sed quandoque potest contingere quod non peccat si eius non impleat voluntatem, puta cum praecipit ei aliquid nimis durum et importabile. Ergo videtur quod non omne periurium sit peccatum.

IIª-IIae q. 98 a. 2 arg. 4
Praeterea, iuramentum promissorium se extendit ad futura, sicut assertorium ad praeterita et praesentia. Sed potest contingere quod tollatur obligatio iuramenti per aliquid quod in futurum emergat, sicut cum aliqua civitas iurat se aliquid servaturam, et postea superveniunt novi cives qui illud non iuraverunt; vel cum aliquis canonicus iurat statuta alicuius Ecclesiae se servaturum, et postmodum aliqua fiunt de novo. Ergo videtur quod ille qui transgreditur iuramentum non peccet.

IIª-IIae q. 98 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de verbis Apost. Iacobi, de periurio loquens, videtis quam ista detestanda sit belua, et de rebus humanis exterminanda.

IIª-IIae q. 98 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iurare est Deum testem invocare. Pertinet autem ad Dei irreverentiam quod aliquis eum testem invocet falsitatis, quia per hoc dat intelligere vel quod Deus veritatem non cognoscat, vel quod falsitatem testificari velit. Et ideo periurium manifeste est peccatum religioni contrarium, cuius est Deo reverentiam exhibere.

IIª-IIae q. 98 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ille qui iurat se facturum aliquod illicitum, iurando incurrit periurium propter defectum iustitiae. Sed si non impleat quod iuravit, in hoc periurium non incurrit, quia hoc non erat tale quid quod sub iuramento cadere posset.

IIª-IIae q. 98 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ille qui iurat se non intraturum religionem, vel non daturum eleemosynam, vel aliquid huiusmodi, iurando periurium incurrit propter defectum iudicii. Et ideo quando facit id quod melius est, non est periurium, sed periurio contrarium, contrarium enim eius quod facit sub iuramento cadere non poterat.

IIª-IIae q. 98 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod cum aliquis iurat vel promittit se facturum voluntatem alterius, intelligenda est debita conditio, si scilicet id quod ei mandatur sit licitum et honestum, et portabile sive moderatum.

IIª-IIae q. 98 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod quia iuramentum est actio personalis, ille qui de novo fit civis alicuius civitatis, non obligatur quasi iuramento ad servanda illa quae civitas se servaturam iuravit. Tenetur tamen ex quadam fidelitate, ex qua obligatur ut sicut fit socius bonorum civitatis, ita etiam fiat particeps onerum. Canonicus vero qui iurat se servaturum statuta edita in aliquo collegio, non tenetur ex iuramento ad servandum futura, nisi intenderit se obligare ad omnia statuta praeterita et futura tenetur tamen ea servare ex ipsa vi statutorum, quae habent coactivam virtutem, ut ex supradictis patet.

 

Zweiter Artikel.
Jeder Meineid ist eine Sünde.

a) Dem wird widersprochen:

I. Wer nicht erfüllt, was er eidlich versprochen, wird als meineidiger betrachtet. Wer aber etwas Unerlaubtes geschworen; der darf das nicht thun, was er geschworen. Nun müßte er es thun, weil er sonst meineidig würde. Also würde ein solcher perplex sein.

II. Keiner sündigt, wenn er Besseres thut. Es kann aber z. B. einer, der geschworen hat, in keinen Orden zu treten, das Bessere thun und in einen solchen treten. Also sündigt er nicht, wenn er gegen seinen Eid thut und somit meineidig wird.

III. Wer geschworen hat, den Willen eines anderen zu thun, wird meineidig, wenn er denselben nicht thut. Er sündigt aber manchmal nicht, falls er ihn nicht thut; wenn der andere nämlich etwas allzu Hartes und Unerträgliches will. Also ist nicht jeder Meineid Sünde.

IV. Der versprechende Eid erstreckt sich auf die Zukunft. Nun kann manchmal die mit dem Eide verbundene Verpflichtung fortfallen infolgedessen, was in der Zukunft geschieht; wie wenn z. B. eine Stadt beschworen hat, etwas zu thun, und nachher kommen neue Bürger hinzu, die dies nicht beschworen haben; oder wenn ein Kanonikus geschworen hat, die Statuten seiner Kirche zu beobachten, und es werden später mehrere neue Statuten gemacht.

Auf der anderen Seite fagt Augustin (28. de verb. ap. Jacobi): ,Schaut, wie dieses wilde Tier (der Meineid) verabscheuenswert ist und herausgejagt werden muß aus dem Bereiche der menschlichen Angelegenheiten.“

b) Ich antworte, schwören heiße: Gott zum Zeugen anrufen. Es ist aber Mangel an Ehrfurcht vor Gott, wenn Er als Zeuge angerufen wird für etwas Falsches; denn damit ist gesagt, Gott kenne die Wahrheit nicht oder Er wolle das Falsche als wahr bezeugen. Also ist der Meineid in jedem Falle eine Sünde gegen die Tugend der Religion.

c) I. Wer etwas Unerlaubtes beschwört, in dessen Eid mangelt die Gerechtigkeit. Wenn er aber das Beschworene nicht thut, sündigt er gar nicht; denn er hat nicht etwas beschworen, was erlaubterweise beschworen werden konnte.

II. Wer schwört, er wolle kein Almosen geben, nicht in einen Orden treten etc., in dessen Eid mangelt das umsichtige Urteil. Thut er also was besser ist, so ist das kein Meineid, sondern zum Meineide im Gegensatze; denn das Gegenteil von dem, was er nun thut, konnte nicht beschworen werden.

III. In diesem Falle ist beim Schwure immer die Bedingung mit verstanden, daß der andere Ehrbares, Anständiges, nichts zu Hartes etc. will.

IV. Der Eid ist etwas Persönliches. Ein neu zutretender Bürger also hat keine diesbezügliche Verpflichtung kraft des Eides, wohl aber kraft einer gewissen Treue, infolge deren er gehalten ist, auch die Lasten derer zu tragen, deren Genosse und Mitbürger er geworden. Der betreffende Kanonikus ist ebenso nicht kraft des Eides verpflichtet, die neu gemachten Statuten zu beobachten; er hätte denn bei seinem Eide die Absicht gehabt, auch die [S. 616] künftigen Statuten zu halten. Aber er ist zu den Statuten, die hinzutreten, verpflichtet kraft der Gewalt der Statuten selber; vgl. I., II. Kap. 96 Art. 4.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. Quaestio 98
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Quaestio 101
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Quaestio 106
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger