Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 98

Articulus 1

IIª-IIae q. 98 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod falsitas eius quod iuramento confirmatur non requiratur ad periurium. Ut enim supra dictum est, sicut veritas debet concomitari iuramentum, ita etiam iudicium et iustitia. Sicut ergo incurritur periurium per defectum veritatis, ita etiam per defectum iudicii, puta cum aliquis indiscrete iurat; et per defectum iustitiae, puta cum aliquis iurat aliquid illicitum.

IIª-IIae q. 98 a. 1 arg. 2
Praeterea, illud per quod aliquid confirmatur potius esse videtur eo quod confirmatur per illud, sicut in syllogismo principia sunt potiora conclusione. Sed in iuramento confirmatur dictum hominis per assumptionem divini nominis. Ergo magis videtur esse periurium si aliquis iuret per falsos deos, quam si veritas desit dicto hominis quod iuramento confirmatur.

IIª-IIae q. 98 a. 1 arg. 3
Praeterea, Augustinus dicit, in sermone de verbis Apost. Iacobi, homines falsum iurant vel cum fallunt, vel cum falluntur. Et ponit tria exempla. Quorum primum est, fac illum iurare qui verum putat esse pro quo iurat. Secundum est, da alium, scit falsum esse, et iurat. Tertium est, fac alium, putat esse falsum, et iurat tanquam sit verum, quod forte verum est, de quo postea subdit quod periurus est. Ergo aliquis veritatem iurans potest esse periurus. Non ergo falsitas ad periurium requiritur.

IIª-IIae q. 98 a. 1 s. c.
Sed contra est quod periurium definitur esse mendacium iuramento firmatum.

IIª-IIae q. 98 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, morales actus ex fine speciem sortiuntur. Finis autem iuramenti est confirmatio dicti humani. Cui quidem confirmationi falsitas opponitur, per hoc enim confirmatur aliquod dictum, quod ostenditur firmiter esse verum; quod quidem non potest contingere de eo quod est falsum. Unde falsitas directe evacuat finem iuramenti. Et propter hoc a falsitate praecipue specificatur perversitas iuramenti, quae periurium dicitur. Et ideo falsitas est de ratione periurii.

IIª-IIae q. 98 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, Ierem. IV, quodcumque illorum trium defuerit, periurium est. Non tamen eodem ordine. Sed primo quidem et principaliter periurium est quando deest veritas, ratione iam dicta. Secundario autem, quando deest iustitia, quicumque enim iurat illicitum, ex hoc ipso falsitatem incurrit, quia obligatus est ad hoc quod contrarium faciat. Tertio vero, quando deest iudicium, quia cum indiscrete iurat, ex hoc ipso periculo se committit falsitatem incurrendi.

IIª-IIae q. 98 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod principia in syllogismis sunt potiora tanquam habentia rationem activi principii, ut dicitur in II Physic. Sed in moralibus actibus principalior est finis quam principium activum. Et ideo, licet sit perversum iuramentum quando aliquis verum iurat per falsos deos, tamen ab illa perversitate iuramenti periurium nominatur quae tollit iuramenti finem, falsum iurando.

IIª-IIae q. 98 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod actus morales procedunt a voluntate, cuius obiectum est bonum apprehensum. Et ideo si falsum apprehendatur ut verum, erit quidem, relatum ad voluntatem, materialiter falsum, formaliter autem verum. Si autem id quod est falsum accipiatur ut falsum, erit falsum et materialiter et formaliter. Si autem id quod est verum apprehendatur ut falsum, erit verum materialiter, falsum formaliter. Et ideo in quolibet istorum casuum salvatur aliquo modo ratio periurii, propter aliquem falsitatis modum. Sed quia in unoquoque potius est id quod est formale quam id quod est materiale, non ita est periurus ille qui falsum iurat quod putat esse verum, sicut ille qui verum iurat quod putat esse falsum. Dicit enim ibi Augustinus, interest quemadmodum verbum procedat ex animo, quia ream linguam non facit nisi rea mens.

 

Erster Artikel.
Zum Wesen des Meineides gehört, daß Falsches im Eide behauptet und bekräftigt worden sei.

a) Dem steht entgegen:

I. Wie die Wahrheit, so muß auch das vorsichtige Urteil und die Gerechtigkeit den Eid begleiten. Also ebensogut wie der Mangel an Wahrheit gehört auch der Mangel an den beiden anderen Begleitern zum Wesen des Meineides, wenn nämlich jemand unvorsichtig oder Ungerechtes schwört.

II. Wodurch etwas bekräftigt wird, das steht höher wie das, was bekräftigt wird; wie in einer Schlußfolgerung die leitenden Principien an Wert höher stehen als das Gefolgerte. Nun wird im Eide die Aussage eines Menschen gekräftigt durch die Anrufung des Namens Gottes. Also scheint es in höherem Grade Meineid zu sein, wenn jemand bei falschen Göttern schwört.

III. Serm. 28. de verb. ap. Jacobi sagt Augustin: „Die Menschen [S. 614] schwören falsch entweder wenn sie täuschen oder getäuscht werden;“ und er giebt drei Beispiele: „Das Erste ist, daß jemand denkt, es sei wahr, wofür er schwört, und es ist doch falsch; das Zweite, daß jemand weiß, es sei falsch und er schwört, als ob es wahr wäre; das Dritte, daß jemand meint, es sei falsch und er schwört, als ob es wahr wäre, während es vielleicht objektiv wahr ist.“ Und diesen nennt er ebenfalls meineidig. Also kann jemand meineidig sein und doch die Wahrheit sagen.

Auf der anderen Seite „ist Meineid eine durch einen Eid bekräftigte Lüge.“

b) Ich antworte, die moralischen Akte erlangen ihren Wesenscharakter vom Zwecke aus. Der Zweck des Eides nun ist die Bekräftigung einer menschlichen Aussage. Dieser Bekräftigung aber steht direkt das Falsche gegenüber; denn dadurch wird eine Aussage gekräftigt, daß man zeigt, sie sei unverrückbar wahr, was natürlich nicht geschehen kann bei etwas, was da falsch ist. Also macht das Falsche unmittelbar und durchaus wesentlich den Eid zwecklos; und sonach wird vom Falschen der Wesenscharakter des Meineides hergenommen.

c) I. Nach Hieronymus (Jer. 4.) ist Meineid vorhanden an erster leitender Stelle, wenn die Wahrheit fehlt; an zweiter untergeordneter Stelle, wenn die Gerechtigkeit fehlt; denn wer Unerlaubtes schwört, der schwört folgegemäß Falsches, da er verpflichtet ist, das Gegenteil von dem zu thun, was er geschworen hat; — an dritter Stelle, wenn das umsichtige Urteil fehlt, denn wer bei jeder Gelegenheit schwört, setzt sich der Gefahr aus, falsch zu schwören.

II. Die Principien in den Syllogismen stehen höher an Wert wie das Gefolgerte, weil sie den Charakter wirksam thätiger Principien haben. Im Moralischen aber ist der Zweck hauptsächlicher wie das wirksam thätige Princip. Obgleich sonach es ein verkehrter Eid ist, wenn jemand bei falschen Göttern schwört; so kommt doch der Wesenscharakter des Meineides präcis vom Falschen, weil dies den Eid zwecklos macht.

III. Die moralischen Akte gehen vom Willen aus, dessen wesentlicher Gegenstand das Gute als aufgefaßtes ist. Wird also das an sich Falsche als wahr aufgefaßt; so ist das material, d. h. an sich für den Willen etwas Falsches; aber formal etwas Wahres. Und wird das Falsche als falsch aufgefaßt, so ist da material und formal etwas Falsches. Wird ferner das an sich Wahre als falsch aufgefaßt, so ist da formal Falsches, material Wahres. Also in jedem dieser drei Fällen wird irgendwie der Wesenscharakter des Meineides gewahrt, weil in jedem eine gewisse Art Falsches sich findet. Weil aber überall das, was bestimmend oder formal in einem Dinge ist, dem vorangeht, was in diesem selben Dinge bestimmbar oder material ist; so steht nicht jener in selbem Grade als meineidiger da, der Falsches beschwört in der Überzeugung, es sei wahr, wie jener, der Wahres beschwört, aber in der Überzeugung, es sei falsch. Deshalb fügt da Augustin hinzu: „Es kommt hier darauf an, wie das Wort vom Innern ausgeht; denn schuldig wird erst die Zunge, wenn die Absicht im Geiste eine schuldvolle ist.“ [S. 615]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. Quaestio 98
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Quaestio 101
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Quaestio 106
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger