Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 97

Articulus 2

IIª-IIae q. 97 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tentare Deum non sit peccatum. Deus enim non praecipit aliquod peccatum. Praecipit autem ut homines eum probent, quod est eum tentare, dicitur enim Malach. III, inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit dominus, si non aperuero vobis cataractas caeli. Ergo videtur quod tentare Deum non sit peccatum.

IIª-IIae q. 97 a. 2 arg. 2
Praeterea, sicut aliquis tentatur ad hoc quod experientia sumatur de scientia vel potentia eius, ita etiam et de bonitate vel voluntate ipsius. Sed licitum est quod aliquis experimentum sumat divinae bonitatis, seu etiam voluntatis, dicitur enim in Psalm., gustate, et videte quoniam suavis est dominus; et Rom. XII, ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Ergo tentare Deum non est peccatum.

IIª-IIae q. 97 a. 2 arg. 3
Praeterea, nullus vituperatur in Scriptura ex eo quod a peccato cessat, sed magis si peccatum committat. Vituperatur autem Achaz quia domino dicenti, pete tibi signum a domino Deo tuo, respondit, non petam, et non tentabo dominum, dictum est enim ei, numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Ut dicitur Isaiae VII. De Abraham autem legitur Gen. XV, quod dixit ad dominum, unde scire possum quod possessurus sim eam, scilicet terram repromissam a Deo? Similiter etiam Gedeon signum a domino petiit de victoria repromissa, ut legitur Iudic. VI. Qui tamen ex hoc non reprehenduntur. Ergo tentare Deum non est peccatum.

IIª-IIae q. 97 a. 2 s. c.
Sed contra est quod prohibetur lege Dei. Dicitur enim Deut. VI, non tentabis dominum Deum tuum.

IIª-IIae q. 97 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, tentare est experimentum sumere. Nullus autem experimentum sumit de eo de quo est certus. Et ideo omnis tentatio ex aliqua ignorantia vel dubitatione procedit, vel eius qui tentat, sicut cum quis experimentum de re aliqua sumit ut eius qualitatem cognoscat; sive aliorum, sicut cum quis experimentum de aliquo sumit ut aliis ostendat, per quem modum Deus dicitur nos tentare. Ignorare autem vel dubitare de his quae pertinent ad Dei perfectionem est peccatum. Unde manifestum est quod tentare Deum ad hoc quod ipse tentans cognoscat Dei virtutem, est peccatum. Si quis autem ad hoc experimentum sumat eorum quae ad divinam perfectionem pertinent, non ut ipse cognoscat, sed ut aliis demonstret, hoc non est tentare Deum, cum subsit iusta necessitas seu pia utilitas, et alia quae ad hoc concurrere debent. Sic enim apostoli petiverunt a domino ut in nomine Iesu Christi fierent signa, ut dicitur Act. IV, ad hoc scilicet quod virtus Christi infidelibus manifestaretur.

IIª-IIae q. 97 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod solutio decimarum praecepta erat in lege, ut supra habitum est. Unde habebat necessitatem ex obligatione praecepti; et utilitatem quae ibi dicitur, ut sit cibus in domo Dei. Unde solvendo decimas non tentabant Deum. Quod autem ibi subditur, et probate me, non est intelligendum causaliter, quasi ad hoc solvere deberent decimas ut probarent si Deus non aperiret eis cataractas caeli, sed consecutive, quia scilicet, si decimas solverent, experimento probaturi erant beneficia quae eis Deus conferret.

IIª-IIae q. 97 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod duplex est cognitio divinae bonitatis vel voluntatis. Una quidem speculativa. Et quantum ad hanc, non licet dubitare nec probare utrum Dei voluntas sit bona, vel utrum Deus sit suavis. Alia autem est cognitio divinae bonitatis seu voluntatis affectiva seu experimentalis, dum quis experitur in seipso gustum divinae dulcedinis et complacentiam divinae voluntatis, sicut de Hierotheo dicit Dionysius, II cap. de Div. Nom., quod didicit divina ex compassione ad ipsa. Et hoc modo monemur ut probemus Dei voluntatem et gustemus eius suavitatem.

IIª-IIae q. 97 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Deus volebat signum dare regi Achaz non pro ipso solum, sed pro totius populi instructione. Et ideo reprehenditur, quasi impeditor communis salutis, quod signum petere nolebat. Nec petendo tentasset Deum. Tum quia ex mandato Dei petiisset. Tum quia hoc pertinebat ad utilitatem communem. Abraham vero signum petiit ex instinctu divino. Et ideo non peccavit. Gedeon vero signum ex debilitate fidei petiisse videtur, et ideo a peccato non excusatur, sicut Glossa ibidem dicit. Sicut et Zacharias peccavit dicens, Luc. I, ad Angelum, unde hoc sciam? Unde et propter incredulitatem punitus fuit. Sciendum tamen quod dupliciter aliquis signum petit a Deo. Uno modo, ad explorandum divinam potestatem, aut veritatem dicti eius. Et hoc de se pertinet ad Dei tentationem. Alio modo, ad hoc quod instruatur quid sit circa aliquod factum placitum Deo. Et hoc nullo modo pertinet ad Dei tentationem.

 

Zweiter Artikel.
Gott versuchen ist Sünde.

a) Dagegen spricht:

I. Gott schreibt keine Sünde vor. Malach. 3. aber heißt es: „Bringe allen Zehnten in mein Haus, daß es Speise gebe in meinem Hause: und erprobet mich darin, sagt der Herr, ob ich nicht auch die Himmelsschleusen öffnen werde.“

II. Wie das Wissen oder Können jemandes auf die Probe gestellt wird, so auch seine Güte und sein Wollen. Man darf aber die Güte auf die Probe stellen, nach Ps. 33.: „Schmecket und sehet, daß der Herr süß ist“; und Röm. 12.: „Damit ihr erprobet, welches der Wille Gottes, daß derselbe gut und wohlwollend und vollkommen sei.“

III. Keiner wird in der Schrift darum getadelt daß er von einer Sünde absteht, sondern vielmehr ist das Gegenteil der Fall. Achaz aber wird (Isai. 7.) getadelt, weil er dem Herrn, der gesagt hatte: „Fordere ein Zeichen,“ geantwortet: „Ich will nicht fordern und nicht will ich versuchen den Herrn meinen Gott.“ Und darauf mußte er hören: „Ist euch denn etwas Geringes, den Menschen lästig zu fallen, da ihr doch auch meinem Gotte lästig fallet?“ Ebenso sprach Abraham zum Herrn (Gen. 15.) „Woher kann ich das wissen, daß ich dieses Land besitzen werde?“ Gedeon verlangte gleichfalls (Richt. 6.) das erwähnte Zeichen von Gott um des verheißenen Sieges willen. Diese alle aber werden dieserhalb nicht getadelt. Also ist Gott versuchen keine Sünde.

Auf der anderen Seite steht Deut. 6.: „Den Herrn deinen Gott sollst du nicht versuchen.“

b) Ich antworte, jedes Versuchen sei ein Probieren. Niemand probiert aber etwas, worüber er Gewißheit hat. Also jedes Versuchen geht von einer gewissen Unkenntnis oder von einem Zweifel aus; und zwar ist diese Unkenntnis oder der Zweifel entweder auf seiten desjenigen, der versucht oder auf seiten anderer, denen jemand die Vorzüge eines Dinges zeigen will; und in dieser letzten Weise wird von Gott gesagt, Er versucht uns. Unwissend sein oder zweifeln aber in dem, was Gottes Vollendung angeht daß Gott nämlich alle Vollendung hat, ist Sünde. Also Gott versuchen, damit der versuchende selber Gottes Kraft erkenne, ist Sünde.

Wenn aber der versuchende Gottes Gewalt anderen zeigen will, ist das keine Sünde; denn es liegt dann für das Versuchen eine rechtmäßige Notwendigkeit vor oder ein frommer Nutzen und all jenes Andere, was, damit dies erlaubt sei, gegeben sein muß. So baten die Apostel den Herrn, daß im Namen Jesu Zeichen geschähen, nach Act. 4.; damit nämlich Christi unendliche Mächt offenbar werde.

c) I. Die Lieferung des Zehnten war Gebot. Also bestand 1. die Notwendigkeit einer Verpflichtung; und 2. ein Nutzen, nämlich „daß Speise im Hause sei.“ Das „und erprobet“ wird nicht als Zweck verstanden, wegen dessen sie den Zehnten liefern sollten; sondern als Folge, [S. 611] daß sie, wenn sie den Zehnten lieferten, als erste Folge erfahren würden die Wohlthaten Gottes.

II. In doppelter Weise kann man die göttliche Güte erkennen: 1. in spekulativer, rein beschaulicher Weise; und so darf man nicht zweifeln oder erproben wollen, ob Gottes Wille süß sei; — 2. kraft der Erfahrung; und so sollen wir Gott dienen, damit wir erfahren, wie süß der Herr sei. (Vgl. Dionysius über Hierotheus 2. de div. nom.; „er erfuhr das Göttliche,“ sagt von ihm Dionysius.)

III. Der König Achaz sollte von Gott ein Zeichen erhalten, nicht allein für sich, sondern für die Belehrung des ganzen Volkes; und deshalb wird er getadelt als Hindernis für das Gemeinbeste, dem dieses Zeichen dienen sollte. Er hätte also Gott nicht versucht; denn 1. befahl es ihm Gott; und 2. war es zum Besten aller. Abraham verlangte ein Zeichen aus göttlichem Antriebe und sündigte sonach nicht. Gedeon scheint aus Schwäche ein Zeichen verlangt zu haben (nach Aug. sup. Judic. Qq. 49.) und sündigte somit. Auch Zacharias sündigte, als er (Luk. 1.) zum Engel sprach: „Woher soll ich das wissen?“ Wenn also jemand ein Zeichen von Gott erbittet, um Gottes Macht, Güte, Weisheit zu erproben, so heißt das: Gott versuchen; — fleht er um ein Zeichen, damit er belehrt werde, welches in einem besonderen Falle der Wille Gottes, sei; so ist dies keine Sünde.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 98
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Quaestio 101
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger