Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 94

Articulus 3

IIª-IIae q. 94 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod idololatria non sit gravissimum peccatorum. Pessimum enim optimo opponitur, ut dicitur in VIII Ethic. Sed cultus interior, qui consistit in fide, spe et caritate, est melior quam cultus exterior. Ergo infidelitas, desperatio et odium Dei, quae opponuntur cultui interiori, sunt graviora peccata quam idololatria, quae opponitur cultui exteriori.

IIª-IIae q. 94 a. 3 arg. 2
Praeterea, tanto aliquod peccatum est gravius quanto magis est contra Deum. Sed directius videtur aliquis contra Deum agere blasphemando, vel fidem impugnando, quam cultum Dei alii exhibendo, quod pertinet ad idololatriam. Ergo blasphemia vel impugnatio fidei est gravius peccatum quam idololatria.

IIª-IIae q. 94 a. 3 arg. 3
Praeterea, minora mala maioribus malis puniri videntur. Sed peccatum idololatriae punitum est peccato contra naturam, ut dicitur Rom. I. Ergo peccatum contra naturam est gravius peccato idololatriae.

IIª-IIae q. 94 a. 3 arg. 4
Praeterea, Augustinus dicit, XX contra Faust., neque vos, scilicet Manichaeos, Paganos dicimus, aut schisma Paganorum, sed habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos. Verum vos esse eis longe deteriores, quod illi ea colunt quae sunt, sed pro diis colenda non sunt; vos autem ea colitis quae omnino non sunt. Ergo vitium haereticae pravitatis est gravius quam idololatria.

IIª-IIae q. 94 a. 3 arg. 5
Praeterea, super illud Gal. IV, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa? Dicit Glossa Hieronymi, legis observantia, cui dediti tunc erant, erat peccatum paene par servituti idolorum, cui ante conversionem vacaverant. Non ergo peccatum idololatriae est gravissimum.

IIª-IIae q. 94 a. 3 s. c.
Sed contra est quod Levit. XV, super illud quod dicitur de immunditia mulieris patientis fluxum sanguinis, dicit Glossa, omne peccatum est immunditia animae, sed idololatria maxime.

IIª-IIae q. 94 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod gravitas alicuius peccati potest attendi dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius peccati. Et sic peccatum idololatriae est gravissimum. Sicut enim in terrena republica gravissimum esse videtur quod aliquis honorem regium alteri impendat quam vero regi, quia quantum in se est, totum reipublicae perturbat ordinem; ita in peccatis quae contra Deum committuntur, quae tamen sunt maxima, gravissimum esse videtur quod aliquis honorem divinum creaturae impendat, quia quantum est in se, facit alium Deum in mundo, minuens principatum divinum. Alio modo potest attendi gravitas peccati ex parte peccantis, sicut dicitur esse gravius peccatum eius qui peccat scienter quam eius qui peccat ignoranter. Et secundum hoc nihil prohibet gravius peccare haereticos, qui scienter corrumpunt fidem quam acceperunt, quam idololatras ignoranter peccantes. Et similiter etiam aliqua alia peccata possunt esse maiora propter maiorem contemptum peccantis.

IIª-IIae q. 94 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod idololatria praesupponit interiorem infidelitatem, et adiicit exterius indebitum cultum. Si vero sit exterior tantum idololatria absque interiori infidelitate, additur culpa falsitatis, ut prius dictum est.

IIª-IIae q. 94 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod idololatria includit magnam blasphemiam, inquantum Deo subtrahitur dominii singularitas. Et fidem opere impugnat idololatria.

IIª-IIae q. 94 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod quia de ratione poenae est quod sit contra voluntatem, peccatum per quod aliud punitur oportet esse magis manifestum, ut ex hoc homo sibi ipsi et aliis detestabilis reddatur, non autem oportet quod sit gravius. Et secundum hoc, peccatum contra naturam minus est quam peccatum idololatriae, sed quia est manifestius, ponitur quasi conveniens poena peccati idololatriae, ut scilicet, sicut homo per idololatriam pervertit ordinem divini honoris, ita per peccatum contra naturam propriae naturae confusibilem perversitatem patiatur.

IIª-IIae q. 94 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod haeresis Manichaeorum, etiam quantum ad genus peccati, gravior est quam peccatum aliorum idololatrarum, quia magis derogant divino honori, ponentes duos deos contrarios, et multa vana fabulosa de Deo fingentes. Secus autem est de aliis haereticis, qui unum Deum confitentur et eum solum colunt.

IIª-IIae q. 94 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod observatio legis tempore gratiae non est omnino aequalis idololatriae secundum genus peccati, sed paene aequalis, quia utrumque est species pestiferae superstitionis.

 

Dritter Artikel.
Der Götzendienst ist die schwerste Sünde.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Das Schlechteste steht zum Besten im Gegensatze. Besser aber ist der innere Kult, der in Glaube, Hoffnung und Liebe besteht, wie der äußere. [S. 587] Also sind der Unglaube, die Verzweiflung, der Haß Gottes größere Sünden wie der Götzendienst.

II. Die schwerere Sünde richtet sich auch in höherem Grade gegen Gott. Mehr gegen Gott gerichtet aber ist die Lästerung oder die Bekämpfung des Glaubens, als die Erweisung göttlicher Ehren den Kreaturen gegenüber. Also.

III. Mindere Übel werden durch größere gestraft. Die Sünde des Götzendienstes aber ist nach Röm. 1. bestraft worden durch die Sünde gegen die Natur. Also ist letztere ein schwereres Übel.

IV. Augustin (20. cont. Faust. 9.) schreibt: „Wir nennen euch nicht Heiden (die Manichäer), wohl aber seid ihr ihnen in Manchem ähnlich, weil ihr viele Götter verehrt; darin jedoch seid ihr bei weitem schlechter wie die Heiden, daß diese wenigstens verehren Dinge, die existieren, wenn sie auch nicht als Gott zu verehren sind; ihr aber verehrt als Gott das, was gar keine Existenz hat.“ Also ist die Ketzerei schlimmer wie der Götzendienst.

V. Zu Gal. 4. (Quomodo convertimini) sagt die Glosse: „Die Beobachtung des Gesetzes, dem sie damals zugewandt waren, war für sie eine beinahe dem Götzendienste gleiche Sünde, dem sie vor ihrer Bekehrung sich ergeben hatten.“ Also ist der Götzendienst nicht die schwerste Sünde.

Auf der anderen Seite sagt zu Lev. 15. die Glosse: „Jede Sünde ist Unreinheit der Seele; am meisten aber der Götzendienst.“

b) Ich antworte: Wird die Sünde des Götzendienstes an sich betrachtet, so ist keine Sünde schwerer. Denn wie im irdischen Gemeinwesen am schwersten sich verfehlt, wer königliche Ehren einem anderen erweist wie dem wahren Könige, weil er dadurch die ganze staatliche Ordnung verkehrt; ist unter den Sünden, welche unmittelbar gegen Gott sich wenden, also unter den größten, die größte der Götzendienst, weil der Götzendiener sich einen anderen Gott macht und so den göttlichen Vorrang vermindert. Kommt freilich die Verfassung des Sünders in Betracht, insoweit wer aus Unkenntnis z. B. sündigt minder sündigt wie jener, der aus Bosheit, mit Vorwissen nämlich sündigt, so steht dem nichts entgegen, daß die Häretiker schwerer sündigen, die mit Vorwissen den Glauben verderben, wie die Götzendiener, die unwissend sündigen. Und so können auch andere Sünden größer sein, die mehr aus innerer Verachtung und Bosheit des Sünders hervorgehen.

c) I. Der Götzendienst fügt zum inneren Unglauben noch hinzu den ungebührenden äußeren Kult. Ist aber nur äußerlich der Götzendienst ohne inneren Unglauben, so tritt hinzu die Heuchelei.

II. Der Götzendienst schließt eine große Gotteslästerung in sich, denn er entzieht Gott seine einzig dastehende Herrschaft; und den Glauben bekämpft er durch feine Werke.

III. Zum Charakter der Strafe gehört das Unfreiwillige. Also muß die Sünde, wodurch eine andere Sünde bestraft wird, zwar mehr offenbar sein, damit dadurch der Mensch für sich selbst und für andere ein Gegenstand tieferen Abscheus werde; nicht aber muß sie schwerer sein. Die Sünde gegen die Natur ist somit wohl nicht so schwer wie die des Götzendienstes, aber sie ist mehr offenbar und danach eine dem Götzendienste entsprechende Strafe; damit nämlich wie der Götzendiener die Ordnung der göttlichen Ehre verkehrt, so auch er in sich die verderblichste Verkehrtheit seiner Natur erleide.

IV. Auch in der „Art“ der Sünde ist die Häresie der Manichäer eine schwerere Sünde wie der Götzendienst der anderen Götzendiener. Denns sie schädigen in höherem Grade die göttliche Ehre, da sie zwei Götter [S. 588] annehmen, die einander entgegengesetzt sind und viel Eitles und Gottloses über Gott sagen. Anders verhält es sich mit den anderen Häretikern, die einen einigen Gott bekennen und Ihn allein anbeten.

V. Die Beobachtung der Vorschriften des Gesetzes zur Zeit der Gnade ist nicht durchaus, aber beinahe gleich dem Götzendienste, was die „Art“ der Sünde oder die Sünde an sich anbelangt; denn beide Sünden sind verderblicher Aberglaube.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. Quaestio 98
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Quaestio 101
. Quaestio 102
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger