Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 93

Articulus 2

IIª-IIae q. 93 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in cultu Dei non possit esse aliquid superfluum. Dicitur enim Eccli. XLIII, glorificantes Deum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc. Sed cultus divinus ordinatur ad Deum glorificandum. Ergo nihil superfluum in eo esse potest.

IIª-IIae q. 93 a. 2 arg. 2
Praeterea, exterior cultus est professio quaedam cultus interioris quo Deus colitur fide, spe et caritate; ut Augustinus dicit, in Enchirid. Sed in fide, spe et caritate non potest esse aliquid superfluum. Ergo etiam neque in divino cultu.

IIª-IIae q. 93 a. 2 arg. 3
Praeterea, ad divinum cultum pertinet ut ea Deo exhibeamus quae a Deo accepimus. Sed omnia bona nostra a Deo accepimus. Ergo si totum quidquid possumus facimus ad Dei reverentiam, nihil erit superfluum in divino cultu.

IIª-IIae q. 93 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., quod bonus verusque Christianus etiam in litteris sacris superstitiosa figmenta repudiat. Sed per sacras litteras Deus colendus ostenditur. Ergo etiam in cultu divino potest esse superstitio ex aliqua superfluitate.

IIª-IIae q. 93 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur superfluum dupliciter. Uno modo, secundum quantitatem absolutam. Et secundum hoc non potest esse superfluum in divino cultu, quia nihil potest homo facere quod non sit minus eo quod Deo debet. Alio modo potest esse aliquid superfluum secundum quantitatem proportionis, quia scilicet non est fini proportionatum. Finis autem divini cultus est ut homo Deo det gloriam, et ei se subiiciat mente et corpore. Et ideo quidquid homo faciat quod pertinet ad Dei gloriam, et ad hoc quod mens hominis Deo subiiciatur, et etiam corpus per moderatam refrenationem concupiscentiarum, secundum Dei et Ecclesiae ordinationem, et consuetudinem eorum quibus homo convivit, non est superfluum in divino cultu. Si autem aliquid sit quod quantum est de se non pertinet ad Dei gloriam, neque ad hoc quod mens hominis feratur in Deum, aut quod carnis concupiscentiae moderate refrenantur; aut etiam si sit praeter Dei et Ecclesiae institutionem, vel contra consuetudinem communem (quae secundum Augustinum, pro lege habenda est). Totum hoc reputandum est superfluum et superstitiosum, quia, in exterioribus solum consistens, ad interiorem Dei cultum non pertinet. Unde Augustinus, in libro de vera Relig., inducit quod dicitur Luc. XVII, regnum Dei intra vos est, contra superstitiosos, qui scilicet exterioribus principalem curam impendunt.

IIª-IIae q. 93 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in ipsa Dei glorificatione implicatur quod id quod fit pertineat ad Dei gloriam. Per quod excluditur superstitionis superfluitas.

IIª-IIae q. 93 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod per fidem, spem et caritatem anima subiicitur Deo. Unde in eis non potest esse aliquid superfluum. Aliud autem est de exterioribus actibus, qui quandoque ad haec non pertinent.

IIª-IIae q. 93 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de superfluo quantum ad quantitatem absolutam.

 

Zweiter Artikel.
Im Kulte Gottes kann Manches überflüssig sein.

a) Dies scheint zu viel behauptet. Denn:

I. Ekkli. 43. heißt es: „Verherrlichet den Herrn, soweit ihr könnt; es wird noch übrig bleiben.“ Der Kult Gottes aber dient seiner Verherrlichung.

II. Der äußere Kult ist ein gewisses Bekenntnis des inneren, „wonach Gott im Glauben, in der Hoffnung und in der Liebe verehrt wird,“ nach Augustin (Encbir. 3). Nie aber kann man zu viel Glaube, Hoffnung und Liebe haben.

III. Zum göttlichen Kulte gehört es, Gott das darzubieten, was wir von Ihm empfangen haben. Alles Gute aber, was wir haben, rührt von Ihm her. Wenn wir also Alles thun, was wir können, um Gott zu ehren,wird noch nichts im Kulte Gottes überflüssig sein.

Auf der anderen Seite „verschmäht der gute und wahre Christ auch in der heiligen Schrift abergläubische Einbildungen,“ wie Augustin sagt. (II. de doctr. christ. 18.) Die heilige Schrift aber lehrt, in welcher Weise Gott zu verehren sei. Also auch im göttlichen Kulte kann sich infolge eines gewissen Übermaßes Aberglaube finden.

b) Ich antworte, etwas Überflüssiges kann 1. gedacht werden schlechthin oder an und für sich; und so kann es im göttlichen Kulte nichts Überflüssiges geben, da der Mensch Gott gegenüber immer zu wenig thut. Sodann kann 2. etwas überflüssiges gedacht werden mit Rücksicht auf das Verhältnis zum Zwecke. Der Zweck nun des göttlichen Kultes besteht darin, daß man Gott die Ehre giebt und Ihm Leib und Seele unterwirft. Was also der Mensch thut a) zur Ehre Gottes, b) damit die Seele Gott unterworfen sei, c) damit dieses selbe mit dem Leibe stattfinde durch maßvolle Zügelung der Begierden, d) nach der Anordnung Gottes und der Kirche, e) nach dem Gebrauche derer, mit denen man zusammenlebt; — das ist im göttlichen Kulte nicht überflüssig. Was aber zur Unterwerfung von Leib und Seele unter Gott und zu seiner Ehre nicht gehört oder absieht von der Anordnung Gottes und der Kirche oder gegen den gemeinen Brauch (welcher nach Aug. ep. 36. Gesetzeskraft hat) ist; das Alles ist als überflüssig und abergläubisch zu betrachten, weil es nur in Äußerlichkeiten bestehend zum inneren Kulte Gottes nicht gehört. Deshalb wendet Augustm (de vera Relig. c. 3.) das Wort des Herrn: „Das Reich Gottes ist in euch“ gegen die Abergläubischen an, die hauptsächlich auf Äußerliches achtgeben.

c) I. Durch die Verherrlichung Gottes selber, den ersten Zweck des Kultus, wird das Überflüssige des Abergläubischen ausgeschlossen.

II. Durch die drei göttlichen Tugenden wird die Seele Gott unteworfen; da kann also nichts Überflüssiges sein. Anders verhält es sich bisweilen mit Äußerlichkeiten, die nichts mit den drei göttlichen Tugenden zu thun haben.

III. Dies betrifft das Überflüssige, schlechthin oder an sich betracht. (S. oben.) [S. 583]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. Quaestio 98
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Quaestio 101
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger