Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 88

Articulus 9

IIª-IIae q. 88 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod pueri non possint voto se obligare ad religionis ingressum. Cum enim ad votum requiratur animi deliberatio, non competit vovere nisi illis qui habent usum rationis. Sed hoc deficit in pueris, sicut et in amentibus vel furiosis. Sicut ergo amentes et furiosi non possunt se ad aliquid voto adstringere, ita etiam nec pueri, ut videtur, possunt se voto obligare religioni.

IIª-IIae q. 88 a. 9 arg. 2
Praeterea, illud quod rite potest ab aliquo fieri, non potest ab alio irritari. Sed votum religionis a puero vel puella factum ante annos pubertatis potest a parentibus revocari, vel a tutore, ut habetur XX, qu. II, cap. puella. Ergo videtur quod puer vel puella, ante quatuordecim annos, non possit rite vovere.

IIª-IIae q. 88 a. 9 arg. 3
Praeterea, religionem intrantibus annus probationis conceditur, secundum regulam beati Benedicti et secundum statutum Innocentii IV, ad hoc quod probatio obligationem voti praecedat. Ergo illicitum videtur esse quod pueri voto obligentur ad religionem ante probationis annum.

IIª-IIae q. 88 a. 9 s. c.
Sed contra, illud quod non est rite factum non est validum, etiam si a nullo revocetur. Sed votum puellae, etiam ante annos pubertatis emissum, validum est si infra annum a parentibus non revocetur, ut habetur XX, qu. II, cap. puella. Ergo licite et rite possunt pueri voto obligari ad religionem, etiam ante annos pubertatis.

IIª-IIae q. 88 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, duplex est votum, scilicet simplex, et solemne. Et quia solemnitas voti in quadam spirituali benedictione et consecratione consistit, ut dictum est, quae fit per ministerium Ecclesiae; ideo solemnizatio voti sub dispensatione Ecclesiae cadit. Votum autem simplex efficaciam habet ex deliberatione animi, qua quis se obligare intendit. Quod autem talis obligatio robur non habeat, dupliciter potest contingere. Uno quidem modo, propter defectum rationis, sicut patet in furiosis et amentibus, qui se voto non possunt obligare ad aliquid, dum sunt in furia vel amentia. Alio modo, quia ille qui vovet est alterius potestati subiectus, ut supra dictum est. Et ista duo concurrunt in pueris ante annos pubertatis, quia et patiuntur rationis defectum, ut in pluribus; et sunt naturaliter sub cura parentum, vel tutorum, qui sunt eis loco parentum. Et ideo eorum vota ex duplici causa robur non habent. Contingit tamen, propter naturae dispositionem, quae legibus humanis non subditur, in aliquibus, licet paucis, accelerari rationis usum, qui ob hoc dicuntur doli capaces. Nec tamen propter hoc in aliquo eximuntur a cura parentum, quae subiacet legi humanae respicienti ad id quod frequentius accidit. Est ergo dicendum quod si puer vel puella, ante pubertatis annos, nondum habeat usum rationis, nullo modo potest se ad aliquid voto obligare. Si vero ante annos pubertatis attigerit usum rationis, potest quidem, quantum in ipso est, se obligare, sed votum eius potest irritari per parentes, quorum curae remanet adhuc subiectus. Quantumcumque tamen sit doli capax, ante annos pubertatis non potest obligari voto solemni religionis, propter Ecclesiae statutum, quod respicit id quod in pluribus accidit. Post annos autem pubertatis, possunt iam se voto religionis obligare, vel simplici vel solemni, absque voluntate parentum.

IIª-IIae q. 88 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de pueris qui nondum attigerunt usum rationis, quorum vota sunt invalida, ut dictum est.

IIª-IIae q. 88 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod vota eorum qui sunt in potestate aliorum habent conditionem implicitam, scilicet si non revocentur a superiori, ex qua licita redduntur, et valida si conditio extat, ut dictum est.

IIª-IIae q. 88 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de voto solemni quod fit per professionem.

 

Neunter Artikel.
Über das Gelübde von Kindern, in einen Orden zu treten.

a) Kinder können ein solches Gelübde nicht machen. Denn:

I. Zu einem Gelübde gehört Überlegung, welche Kindern mangelt, ebenso wie den schwachsinnigen.

II. Was rechtmäßig in gültiger Weise gemacht ist, das kann nicht von einem anderen als ungültig erklärt werden. Das Gelübde aber eines unmündigen Kindes, in einen Orden zu treten, können die Eltern für ungültig erklären. Also kann ein Kind vor dem vierzehnten Jahre nicht gültigerweise ein Gelübde machen.

III. Nach der Regel des heiligen Benedikt und dem Dekrete Innocenz' IV. wird denen, die in einen Orden treten, ein Probejahr bewilligt. Ungebührlich also ist es, daß Kinder geloben könnten, in einen Orden zu treten vor einem Probejahr.

Auf der anderen Seite ist, nach 20 Qq. 2. can. Puella, das Gelübde eines solchen Kindes, in den Ordensstand zu treten, gültig, wenn es binnen einem Jahre nicht von den Eltern widerrufen wird. Was aber von vornherein ungültig ist, das bedarf keines Widerrufens, um ungültig zu werden.

b) Ich antworte, das feierliche Gelübde bestehe in einer gewissen Segnung und Weihe, welche durch die Diener der Kirche vollzogen wird, und bedarf deshalb der Gutheißung der Kirche. Das einfache Gelübde aber geht von der Überlegung des Geistes allein aus, kraft deren jemand sich verpflichten will. Eine solche Verpflichtung entbehrt nun in zweifacher Weise der gehörigen Kraft; 1. in den schwachsinnigen und rasenden, die den freien Gebrauch ihrer Vernunft nicht haben; und 2. in denen, welche unter der Gewalt anderer stehen. Beide Gründe kommen bei solchen Kindern zusammen, um ihren Gelübden die verpflichtende Kraft zu nehmen. Denn sie haben nicht die erforderte Überlegung und sind unter der Gewalt der Eltern. Es trifft sich jedoch in einzelnen, wenn auch seltenen Fällen, daß solche Kinder auf Grund ihrer Natur, die den menschlichen Gesetzen nicht unterworfen ist, eine vorzeitige Reife der Vernunft entfalten, da bleibt dann noch der zweite Grund, die Gewalt der Eltern, unter der sie stehen.

So muß man also antworten: Haben Kinder unter vierzehn Jahren nicht die gehörige Reife der Vernunft, um zu überlegen, wozu eigentlich sie sich verpflichten, so können sie in keiner Weise ein verpflichtendes Gelübde ablegen. Besitzen sie solche Reife, so können sie geloben; aber die Eltern können ihr Gelübde für ungültig erklären. In jedem Falle aber kann ein Mensch vor dem vierzehnten Jahre sich nicht durch feierliches Gelübde verpflichten; wie dies die Kirche festgestellt hat. Nach dem mündigen Alter kann dies geschehen, auch ohne den Willen der Eltern.

c) I. Kinder, die noch nicht den Gebrauch der Vernunft haben, können kein gültiges Gelübde ablegen.

II. Die Gelübde von untergebenen schließen stillschweigend immer diese Bedingung ein, daß sie vom Oberen nicht widerrufen werden.

III. Hier handelt es sich um feierliche Gelübde. [S. 554]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger