Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 88

Articulus 11

IIª-IIae q. 88 a. 11 arg. 1
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in voto solemni continentiae possit fieri dispensatio. Una enim ratio dispensandi in voto est si sit impeditivum melioris boni, sicut dictum est. Sed votum continentiae, etiam si sit solemne, potest esse impeditivum melioris boni, nam bonum commune est divinius quam bonum unius; potest autem per continentiam alicuius impediri bonum totius multitudinis, puta si quando per contractum matrimonii aliquarum personarum quae continentiam voverunt, posset pax patriae procurari. Ergo videtur quod in solemni voto continentiae possit dispensari.

IIª-IIae q. 88 a. 11 arg. 2
Praeterea, latria est nobilior virtus quam castitas. Sed si quis voveat aliquem actum latriae, puta offerre Deo sacrificium, potest in illo voto dispensari. Ergo multo magis potest dispensari in voto continentiae, quod est de actu castitatis.

IIª-IIae q. 88 a. 11 arg. 3
Praeterea, sicut votum abstinentiae observatum potest vergere in periculum personae, ita etiam observatio voti continentiae. Sed in voto abstinentiae, si vergat in corporale periculum voventis, potest fieri dispensatio. Ergo etiam, pari ratione, in voto continentiae potest dispensari.

IIª-IIae q. 88 a. 11 arg. 4
Praeterea, sicut sub professione religionis, ex qua votum solemnizatur, continetur votum continentiae, ita etiam et votum paupertatis et obedientiae. Sed in voto paupertatis et obedientiae potest dispensari, sicut patet in illis qui post professionem ad episcopatum assumuntur. Ergo videtur quod in solemni voto continentiae possit dispensari.

IIª-IIae q. 88 a. 11 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXVI, omnis ponderatio non est digna animae continentis.

IIª-IIae q. 88 a. 11 s. c. 2
Praeterea, extra, de statu Monach., in fine illius decretalis, cum ad monasterium, dicitur, abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali ut contra eam nec summus pontifex possit indulgere.

IIª-IIae q. 88 a. 11 co.
Respondeo dicendum quod in solemni voto continentiae tria possunt considerari, primo quidem, materia voti, scilicet ipsa continentia; secundo, perpetuitas voti, cum scilicet aliquis voto se adstringit ad perpetuam observantiam continentiae; tertio, ipsa solemnitas voti. Dicunt ergo quidam quod votum solemne est indispensabile ratione ipsius continentiae, quae non recipit condignam recompensationem, ut patet ex auctoritate inducta. Cuius rationem quidam assignant quia per continentiam homo triumphat de domestico inimico, vel quia per continentiam homo perfecte conformatur Christo, secundum puritatem animae et corporis. Sed hoc non videtur efficaciter dici. Quia bona animae, utpote contemplatio et oratio, sunt multo meliora bonis corporis, et magis nos Deo conformant, et tamen potest dispensari in voto orationis vel contemplationis. Unde non videtur esse ratio quare non possit dispensari in voto continentiae, si respiciatur absolute ad ipsam continentiae dignitatem. Praesertim cum apostolus, I ad Cor. VII, ad continentiam inducat propter contemplationem, dicens quod mulier innupta cogitat quae Dei sunt, finis autem potior est his quae sunt ad finem. Et ideo alii rationem huius assignant ex perpetuitate et universalitate huius voti. Dicunt enim quod votum continentiae non potest praetermitti nisi per id quod est omnino contrarium, quod nunquam licet in aliquo voto. Sed hoc est manifeste falsum. Quia sicut uti carnali copula est continentiae contrarium, ita comedere carnes vel bibere vinum est contrarium abstinentiae a talibus, et tamen in huiusmodi votis potest dispensari. Et ideo aliis videtur quod in voto solemni continentiae possit dispensari propter aliquam communem utilitatem seu necessitatem, ut patet in exemplo praemisso de pacificatione terrarum ex aliquo matrimonio contrahendo. Sed quia decretalis inducta expresse dicit quod nec summus pontifex potest contra custodiam castitatis monacho licentiam dare, ideo aliter videtur dicendum, quod, sicut supra dictum est, et habetur Levit. ult., illud quod semel sanctificatum est domino, non potest in alios usus commutari. Non autem potest facere aliquis Ecclesiae praelatus ut id quod est sanctificatum sanctificationem amittat, etiam in rebus inanimatis, puta quod calix consecratus desinat esse consecratus, si maneat integer. Unde multo minus hoc potest facere aliquis praelatus, ut homo Deo consecratus, quandiu vivit, consecratus esse desistat. Solemnitas autem voti consistit in quadam consecratione seu benedictione voventis, ut dictum est. Et ideo non potest fieri per aliquem praelatum Ecclesiae quod ille qui votum solemne emisit desistat ab eo ad quod est consecratus, puta quod ille qui est sacerdos non sit sacerdos, licet possit praelatus ob aliquam causam executionem ordinis inhibere. Et simili ratione, Papa non potest facere quod ille qui est professus religionem non sit religiosus, licet quidam iuristae ignoranter contrarium dicant. Est ergo considerandum utrum continentia sit essentialiter annexa ei ad quod votum solemnizatur, quia si non est ei essentialiter annexa, potest manere solemnitas consecrationis sine debito continentiae; quod non potest contingere si sit essentialiter annexum ei ad quod votum solemnizatur. Non est autem essentialiter annexum debitum continentiae ordini sacro, sed ex statuto Ecclesiae. Unde videtur quod per Ecclesiam possit dispensari in voto continentiae solemnizato per susceptionem sacri ordinis. Est autem debitum continentiae essentiale statui religionis, per quem homo abrenuntiat saeculo, totaliter Dei servitio mancipatus; quod non potest simul stare cum matrimonio, in quo incumbit necessitas procurandae uxoris et prolis et familiae, et rerum quae ad hoc requiruntur. Unde apostolus dicit, I ad Cor. VII, quod qui est cum uxore sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Unde nomen monachi ab unitate sumitur, per oppositum ad divisionem praedictam. Et ideo in voto solemnizato per professionem religionis non potest per Ecclesiam dispensari, et rationem assignat decretalis, quia castitas est annexa regulae monachali.

IIª-IIae q. 88 a. 11 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod periculis rerum humanarum est obviandum per res humanas, non autem per hoc quod res divinae convertantur in usum humanum. Professi autem religionem mortui sunt mundo et vivunt Deo. Unde non sunt revocandi ad vitam humanam occasione cuiuscumque eventus.

IIª-IIae q. 88 a. 11 ad 2
Ad secundum dicendum quod in voto temporalis continentiae dispensari potest, sicut et in voto temporalis orationis vel temporalis abstinentiae. Sed quod in voto continentiae per professionem solemnizato non possit dispensari, hoc non est inquantum est actus castitatis, sed inquantum incipit ad latriam pertinere per professionem religionis.

IIª-IIae q. 88 a. 11 ad 3
Ad tertium dicendum quod cibus directe ordinatur ad conservationem personae, et ideo abstinentia cibi directe potest vergere in periculum personae. Unde ex hac ratione recipit votum abstinentiae dispensationem. Sed coitus non ordinatur directe ad conservationem personae, sed ad conservationem speciei. Unde nec directe abstinentia coitus per continentiam vergit in periculum personae. Sed si per accidens ex ea aliquod periculum personale accidat, potest aliter subveniri, scilicet per abstinentiam, vel alia corporalia remedia.

IIª-IIae q. 88 a. 11 ad 4
Ad quartum dicendum quod religiosus qui fit episcopus, sicut non absolvitur a voto continentiae, ita nec a voto paupertatis, quia nihil debet habere tanquam proprium, sed sicut dispensator communium bonorum Ecclesiae. Similiter etiam non absolvitur a voto obedientiae, sed per accidens obedire non tenetur, si superiorem non habeat, sicut et abbas monasterii, qui tamen non est a voto obedientiae absolutus.

IIª-IIae q. 88 a. 11 ad 5
Auctoritas vero Ecclesiastici quae in contrarium obiicitur, intelligenda est quantum ad hoc quod nec fecunditas carnis, nec aliquod corporale bonum est comparandum continentiae, quae inter bona animae computatur, ut Augustinus dicit, in libro de sancta virginitate. Unde signanter dicitur, animae continentis, non, carnis continentis.

 

Elfter Artikel.
Die Dispens im feierlichen Gelübde der Keuschheit.

a) Es kann da dispensiert werden. Denn:

I. Das, was Gegenstand eines Gelübdes ist, darf kein Hindernis sein für ein besseres Gut. Es kann aber, wenn vom feierlichen Gelübde der Enthaltsamkeit dispensiert wird, dem Gemeinbesten ein großer Nutzen er wachsen; z. B. kann durch eine Heirat dem Vaterlande der Frieden wiedergegeben werden. Da also das Beste des Ganzen höher steht, wie das des einzelnen, so kann man vom genannten feierlichen Gelübde dispensieren.

II. Die Gottesverehrung ist eine höhere Tugend wie die Keuschheit. Von einem Gelübde aber, das einen Akt der Gottesverehrung, z. B. ein Opfer, zum Gegenstande hat, kann dispensiert werden; also auch vom Gelübde der Keuschheit.

III. Wie das Gelübde zu fasten der betreffenden Perfon Gefahr bringen kann, so auch das Gelübde der Keuschheit. Im ersteren aber kann man dispensieren, sobald eine Gefahr für die Person droht; also auch im letzteren.

IV. Wie das Gelübde der Keuschheit, so ist in der feierlichen Profeßablegung eingeschlossen das Gelübde der Armut und des Gehorsams. Von den beiden letzteren aber kann dispensiert werden; wie dies z. B. bei jenen Ordensleuten geschieht, welche Bischöfe werden; — also auch von dem der Keuschheit.

V. Auf der anderen Seite heißt es Ekkli. 26.: „Kein Abwägen kann gleichkommen der Seele des keuschen.“ VI. In der Dekretale cum ad monasterium heißt es: „Der Verzicht auf das Eigentum wie auch die Beobachtung der Keuschheit sind so sehr in jeder Ordensregel einbegriffen, daß der Papst selber darin nicht dispensieren kann.“

b) Ich antworte, im feierlichen Gelübde der Keuschheit sei dreierlei zu erwägen: 1. Die Materie, nämlich die Keuschheit; — 2. die beständige Dauer; — 3. die Feierlichkeit. Nun sagen einige, wegen der Keuschheit selber, die gelobet wird, sei eine Dispens nicht möglich; denn nichts könne gleichkommen ihrem Werte (l. c.). Und den Grund für diesen Wert finden sie darin, daß durch die Keuschheit der Mensch über den inneren (gleichsam häuslichen) Feind triumphiert oder weil dadurch der Mensch Christo ganz gleichförmig wird, nämlich in der Reinheit des Körpers und der Seele. Doch das kann nicht gelten. Denn die Güter der Seele, wie Betrachtung und Gebet, sind größer wie die Güter des Körpers und machen Christo gleichförmiger; und trotzdem wird dispensiert im Gelübde des Gebetes und [S. 556] der Betrachtung. Zudem dient nach dem Apostel (1. Kor. 7.) die jungfräuliche Keuschheit dem inneren Beschauen: „Die unverheiratete denkt an das, was Gott zugehört.“ Der Zweck aber steht höher wie das Zweckdienliche.

Andere also leiteten die Unmöglichkeit, im feierlichen Gelübde der Keuschheit zu dispensieren, von der beständigen Dauer und der umfassenden Allgemeinheit desselben ab. Sie sagen, das Gelübde der Keuschheit könne nur beiseitegelassen werden auf Grund dessen, was zu ihm in allseitigem Gegensatze stehe; und dies sei in keinem Gelübde erlaubt. Doch das ist durchaus falsch. Denn wie dem Gelübde der Keuschheit entgegensteht fleischliche Verbindung, so steht das Fleischessen dem Gelübde entgegen, nicht Fleisch zu essen. Und doch kann in solchen Gelübden wie das letztere dispensiert werden.

Und deshalb schien manchen es annehmbar, es könne auch, wenn das Beste des Ganzen es so erfordert oder ein Nutzen für das Ganze daraus folgt, (wie in I.) im Gelübde der Keuschheit dispensiert werden. Dem steh aber die Dekretale sub II. entgegen. Es muß daher zuvörderst erwogen werden, daß, was einmal Gott geweiht ist, zu anderer Verwendung nicht mehr gelangen kann. Kein Kirchenobere z. B. kann machen, daß ein Kelch oder Ähnliches seine Weihe verliere. Also kann auch kein Kirchenobere weit weniger machen, daß ein Mensch, der einmal Gott geweiht wurde, solange er lebt, aufhöre, Gott geweiht zu sein. Die Feierlichkeit des Gelübdes besteht in einer gewissen Weihe dessen, der gelobt. Also kann kein Kirchenobere machen, daß ein solcher aufhöre, Gott geweiht zu sein; z. B. daß ein Priester aufhöre, Priester zu sein, wenn er auch dem Priester verbieten kan für gewisse Zeit seine Weihe im Dienste des Altares praktisch auszuüben. Und so kann er auch nicht machen, daß eine Ordensperson nach der Profeß nicht mehr Ordensperson sei; mögen auch einige Rechtsgelehrte aus Unkenntnis das Gegenteil lehren.

Es ist nun also zu erwägen, ob denn die Keuschheit wesentlich mit dem verbunden sei, wozu das Gelübde ein feierliches wird. Es wird nämlich das Gelübde ein feierliches: I. um dem Stande der Kultusdiener anzugehören und 2. um dem Stande der Vollkommenheit anzugehören. Ist also Keuschheit nicht mit dem Wesen dieser beiden Stände verknüpft, so ist sie im selben Maße vom feierlichen Gelübde als solchem trennbar. Mit dem geistlichen Stande nun ist die Keuschheit nicht wesentlich verbunden, sonder einzig durch rein kirchliche Anordnung. Also kann die Kirche dispensieren vom Gelübde der Keuschheit, das ein feierliches geworden ist durch die höhere Weihen. Mit dem Wesen des Standes der Vollkommenheit aber, in den man durch die Profeß eintritt, ist die Keuschheit thatsächlich verbünden. Denn mit diesem Stande ist es wesentlich gegeben, daß der Mensch der Welt entsagt und sich ganz und gar dem Dienste Gottes widmet; das aber kann sich nicht vertragen mit der Ehe, wo die Notwendigkeit gegeben ist, für Frau und Kinder und was damit zusammenhängt, zu sorgen. Deshalb sagt der Apostel (1 Kor. 7.): „Wer eine Gattin hat, der trägt Sorge für das, was der Welt gehört, wie er der Gattin gefällt und ist somit geteilt. Daher ist auch der Name „Mönch“ monachus, μόνος, von der Einheit hergenommen, um diese Teilung des Herzens zwischen Gott und der Welt zurückzuweisen. Im Gelübde, welches durch die Ordensprofeß ein feierliches geworden ist, kann die Kirche also nicht dispensieren; und den Grund giebt die genannte Dekretale an: „weil die Keuschheit mit der Ordensregel wesentlich verbunden ist.“ [S. 557]

c) I. Menschlichen Gefahren muß man begegnen durch den Menschen zugängliche Mittel; nicht durch die Verwendung göttlicher Dinge für rein menschliche Zwecke. Die Profeßordensleute aber sind der Welt tot und leben Gott. Also darf man sie nicht zum irdischen Leben zurückrufen aus Anlaß von irgend etwas.

II. Im Gelübde der Keuschheit für gewisse Zeit kann man dispensieren, wie auch im Gelübde, zu gewisser Zeit zu beten und zu fasten. Nicht der Akt der Keuschheit aber ist die Ursache, daß man beim Gelübde der Profeßablegung von der Keuschheit nicht dispensieren kann; sondern weil letztere durch die Profeß anfängt, zur Tugend der Gottesverehrung zu gehören.

III. Die Speise hat zum unmittelbaren Zwecke die Erhaltung der Person; das Enthalten davon also kann unmittelbar eine Gefahr für die Person zur Folge haben. Das fleischliche Zusammenleben aber hat nicht unmittelbar zum Znecke die Erhaltung der Person, sondern die der Gattung. Also ist nicht eine Gefahr für die Person die unmittelbare Folge des Enthaltens vom fleischlichen Zusammenleben. Erwächst aus diesem Enthalten nebensächlich eine Gefahr für die Person, so giebt es andere Heilmittel, wie Fasten und Ähnliches, um dieser Gefahr zu begegnen.

IV. Der zum Bischof ernannte Ordensmann wird nicht vom Gelübde der Armut dispensiert; denn er darf nichts ihm persönlich Eigenes besitzen, sondern nur als Verwalter der kirchlichen Güter. Ebenso findet keine Dispens vom Gelübde des Gehorsams statt. Nur der äußere Umstand, daß er keinen Oberen hat, bewirkt, daß er nicht zu gehorchen braucht. Der nämliche Fall tritt beim Vorsteher eines Klosters ein.

V. und VI. Die Stelle des Ekklesiastikus ist davon zu verstehen, daß weder die Fruchtbarkeit des Fleisches noch irgend ein körperliches Gut mit dem Vorzuge der Keuschheit zu vergleichen sei, welche nach Augustin (de S. Virg. c. 7 et 8.) zu den Gütern der Seele zählt; deshalb heißt es da „mit einer Seele, die keusch ist“.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger