Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 85

Articulus 4

IIª-IIae q. 85 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non omnes teneantur ad sacrificia offerenda. Dicit enim apostolus, Rom. III, quaecumque lex loquitur, his qui sunt in lege loquitur. Sed lex de sacrificiis non fuit omnibus data, sed soli populo Hebraeorum. Ergo non omnes ad sacrificia tenebantur.

IIª-IIae q. 85 a. 4 arg. 2
Praeterea, sacrificia Deo offeruntur ad aliquid significandum. Sed non est omnium huiusmodi significationes intelligere. Ergo non omnes tenentur ad sacrificia offerenda.

IIª-IIae q. 85 a. 4 arg. 3
Praeterea, ex hoc sacerdotes dicuntur quod Deo sacrificium offerunt. Sed non omnes sunt sacerdotes. Ergo non omnes tenentur ad sacrificia offerenda.

IIª-IIae q. 85 a. 4 s. c.
Sed contra est quod sacrificium offerre est de lege naturae, ut supra habitum est. Ad ea autem quae sunt legis naturae omnes tenentur. Ergo omnes tenentur ad sacrificium Deo offerendum.

IIª-IIae q. 85 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod duplex est sacrificium, sicut dictum est. Quorum primum et principale est sacrificium interius, ad quod omnes tenentur, omnes enim tenentur Deo devotam mentem offerre. Aliud autem est sacrificium exterius. Quod in duo dividitur. Nam quoddam est quod ex hoc solum laudem habet quod Deo aliquid exterius offertur in protestationem divinae subiectionis. Et ad hoc aliter tenentur illi qui sunt sub lege nova vel veteri, aliter illi qui non sunt sub lege. Nam illi qui sunt sub lege, tenentur ad determinata sacrificia offerenda secundum legis praecepta. Illi vero qui non erant sub lege, tenebantur ad aliqua exterius facienda in honorem divinum, secundum condecentiam ad eos inter quos habitabant, non autem determinate ad haec vel ad illa. Aliud vero est exterius sacrificium quando actus exteriores aliarum virtutum in divinam reverentiam assumuntur. Quorum quidam cadunt sub praecepto, ad quos omnes tenentur, quidam vero sunt supererogationis, ad quos non omnes tenentur.

IIª-IIae q. 85 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ad illa determinata sacrificia quae in lege erant praecepta, non omnes tenebantur, tenebantur tamen ad aliqua sacrificia interiora vel exteriora, ut dictum est.

IIª-IIae q. 85 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod quamvis non omnes sciant explicite virtutem sacrificiorum, sciunt tamen implicite, sicut et habent fidem implicitam, ut supra habitum est.

IIª-IIae q. 85 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod sacerdotes offerunt sacrificia quae sunt specialiter ordinata ad cultum divinum, non solum pro se, sed etiam pro aliis. Quaedam vero sunt alia sacrificia quae quilibet potest pro se Deo offerre, ut ex supradictis patet.

 

Vierter Artikel.
Alle sind gehalten, Gott Opfer darzubringen.

a) Das wird bestritten. Denn:

I. Röm. 3. heißt es: „Was auch immer vom Gesetze gesagt wird, das gilt für alle, die im Bereiche des Gesetzes sind.“ Das Gebot aber, Opfer darzubringen, wurde allein dem Volke der Juden gegeben. Also sind nicht alle dazu gehalten.

II. Opfer werden Gott dargebracht, um etwas zu bezeichnen. Nicht alle aber sind fähig, dergleichen Bezeichnungen zu verstehen. Also nicht alle sind zu Opfern verpflichtet.

III. „Priester“ heißen jene, die opfern. Nicht jeder aber ist Priester.

Auf der anderen Seite ist das Darbringen von Opfern Natur gesetzund das verpflichtet alle.

b) Ich antworte, zum innerlichen Opfer seien alle verpflichtet; denn alle sollen einen andachtsvollen Geist Gott darbringen. Mit Rücksicht auf das äußerliche Opfer aber muß unterschieden werden. Denn es giebt 1. eines, welches nur darin Wert hat, daß zu Gottes Ehre, zum Zeichen der Unterwürfigkeit Gott etwas dargebracht wird; — und dazu sind jene, die unter dem Gesetze stehen, anders verpflichtet wie jene, die nicht darunter sind. Denn die ersteren waren dazu gehalten gemäß der ins Einzelne gehenden Bestimmung der Opfer, die vorgeschrieben worden; die anderen aber mußten wohl nach außen hin etwas thun, um Gottes Allherrschaft zu bekennen, aber sie konnten dies thun gemäß den Gebräuchen jener, unter denen sie lebten; und nicht von vornherein waren sie zu gewissen äußeren Opfern gehalten. Dann aber 2. können die anderen Tugendwerke, die schon an sich etwas Gutes sind und Wert haben, zur Bezeigung der Ehrfurcht vor Gott benützt werden; und von solchen Tugendwerken sind manche geboten und manche nicht.

c) I. Zu jenen bestimmten Opfern, wie das Gesetz sie vorschrieb, [S. 532] waren nicht alle gehalten; aber immer mußten sie innerliche oder auch äußerliche Opfer bringen.

II. Wie man Glauben hat, welcher im Glauben anderer, der Größeren eingeschlossen ist; so ist das auch mit dem Verständnisse der Opfer der Fall.

III. Die Priester opfern jene Opfer, die zum Kulte Gottes eigens und von vornherein bestimmt sind, für sich und für andere. Außerdem giebt es Opfer, die jeder für sich darzubringen hat.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger