Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 85

Articulus 3

IIª-IIae q. 85 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oblatio sacrificii non sit specialis actus virtutis. Dicit enim Augustinus, X de Civ. Dei, verum sacrificium est omne opus quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo. Sed omne opus bonum non est specialis actus alicuius determinatae virtutis. Ergo oblatio sacrificii non est specialis actus determinatae virtutis.

IIª-IIae q. 85 a. 3 arg. 2
Praeterea, maceratio corporis quae fit per ieiunium, pertinet ad abstinentiam; quae autem fit per continentiam, pertinet ad castitatem; quae autem est in martyrio, pertinet ad fortitudinem. Quae omnia videntur comprehendi sub sacrificii oblatione, secundum illud Rom. XII, exhibeatis corpora vestra hostiam viventem. Dicit etiam apostolus, ad Heb. ult., beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus, beneficentia autem et communio pertinent ad caritatem, misericordiam et liberalitatem. Ergo sacrificii oblatio non est specialis actus determinatae virtutis.

IIª-IIae q. 85 a. 3 arg. 3
Praeterea, sacrificium videtur quod Deo exhibetur. Sed multa sunt quae Deo exhibentur, sicut devotio, oratio, decimae, primitiae, oblationes et holocausta. Ergo sacrificium non videtur esse aliquis specialis actus determinatae virtutis.

IIª-IIae q. 85 a. 3 s. c.
Sed contra est quod in lege specialia praecepta de sacrificiis dantur, ut patet in principio Levitici.

IIª-IIae q. 85 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, quando actus unius virtutis ordinatur ad finem alterius virtutis, participat quodammodo speciem eius, sicut cum quis furatur ut fornicetur, ipsum furtum accipit quodammodo fornicationis deformitatem, ita quod si etiam alias non esset peccatum, ex hoc iam peccatum esset quod ad fornicationem ordinatur. Sic igitur sacrificium est quidam specialis actus laudem habens ex hoc quod in divinam reverentiam fit. Propter quod ad determinatam virtutem pertinet, scilicet ad religionem. Contingit autem etiam ea quae secundum alias virtutes fiunt, in divinam reverentiam ordinari, puta cum aliquis eleemosynam facit de rebus propriis propter Deum, vel cum aliquis proprium corpus alicui afflictioni subiicit propter divinam reverentiam. Et secundum hoc etiam actus aliarum virtutum sacrificia dici possunt. Sunt tamen quidam actus qui non habent ex alio laudem nisi quia fiunt propter reverentiam divinam. Et isti actus proprie sacrificia dicuntur, et pertinent ad virtutem religionis.

IIª-IIae q. 85 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc ipsum quod Deo quadam spirituali societate volumus inhaerere, ad divinam reverentiam pertinet. Et ideo cuiuscumque virtutis actus rationem sacrificii accipit ex hoc quod agitur ut sancta societate Deo inhaereamus.

IIª-IIae q. 85 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod triplex est hominis bonum. Primum quidem est bonum animae, quod Deo offertur interiori quodam sacrificio per devotionem et orationem et alios huiusmodi interiores actus. Et hoc est principale sacrificium. Secundum est bonum corporis, quod Deo quodammodo offertur per martyrium, et abstinentiam seu continentiam. Tertium est bonum exteriorum rerum, de quo sacrificium offertur Deo, directe quidem, quando immediate res nostras Deo offerimus; mediate autem, quando eas communicamus proximis propter Deum.

IIª-IIae q. 85 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod sacrificia proprie dicuntur quando circa res Deo oblatas aliquid fit, sicut quod animalia occidebantur, quod panis frangitur et comeditur et benedicitur. Et hoc ipsum nomen sonat, nam sacrificium dicitur ex hoc quod homo facit aliquid sacrum. Oblatio autem directe dicitur cum Deo aliquid offertur, etiam si nihil circa ipsum fiat, sicut dicuntur offerri denarii vel panes in altari, circa quos nihil fit. Unde omne sacrificium est oblatio, sed non convertitur. Primitiae autem oblationes sunt, quia Deo offerebantur, ut legitur Deut. XXVI, non autem sunt sacrificia, quia nihil sacrum circa eas fiebat. Decimae autem, proprie loquendo, non sunt neque sacrificia neque oblationes, quia non immediate Deo, sed ministris divini cultus exhibentur.

 

Dritter Artikel.
Darbringen von Opfern ist ein besonderer Tugendakt.

a) Dem scheint nicht so: Denn:

I. Nach Augustin (10. de civ. Die 6.) „ist ein wahres Opfer jegliches Werk, welches wir vollbringen, damit wir in heiliger Einheit Gott anhängen.“ Also ist das Opfern kein besonderes Tugendwerk, das von den anderen verschieden wäre.

II. Die Abtötung des Körpers durch Fasten gehört der Enthaltsamkeit an; die durch Buße gehört der Keuschheit an; und die im Martyrium der Stärke. Dies Alles aber ist ein Opfern, nach Röm. 12.: „Bringet dar euere Körper als lebendige Opfergabe.“ Ebenso sagt Paulus (Hebr. ult.): „Der Wohlthätigkeit und der Mitteilung des Eurigen vergesset nicht; denn solche Opfergaben verdienen Gott.“ Das gehört aber zur Liebe, Barmherzigkeit, Freigebigkeit. Also ist Opfern kein besonderer eigener Tugendakt.

III. Das Opfer wird Gott dargebracht. Vieles aber wird Gott dargebracht; wie die Andacht, das Gebet, der Zehnten, die Erstlingsgaben, die Darstellungen und Brandopfer. Also ist das Opfern an sich nicht der Akt einer besonderen Tugend.

Auf der anderen Seite werden im Lev. besondere Vorschriften über die Opfer gegeben.

b) Ich antworte, wenn der Akt der einen Tugend in dem der anderen seinen Zweck hat, so nimmt er gewissermaßen am Wesenscharakter des letzteren teil; wie wenn jemand stiehlt, damit er unkeusche Sünden begehen kann, der Diebstahl an der Häßlichkeit der Unkeuschheit teilnimmt; mag er auch sonst an sich noch Sünde sein; denn er sieht in der Unkeuschheit seinen Zweck. Demnach also gehört das Opfern zu der Tugend der Gottesverehrung; weil es darin seinen Wert hat, daß sein Zweck die Ehrerbietigkeit vor Gott ist. So nun können auch andere Tugendwerke zu diesem Zweck hingelenkt werden; wie wenn jemand, um Gott den Herrn über Alles zu ehren, Almosen macht oder seinen Körper zu demselben Zwecke abtötet; — und danach sind auch diese Werke Opfer. Jene Akte aber, welche einzig und allein darin Wert haben, daß sie aus Ehrfurcht gegen Gott geschehen, und [S. 531] die keinerlei anderen Wert besitzen; werden im eigentlichen Sinne „Opfer“ genannt und gehören so in besonderer Weise der Tugend der Gottesverehrung an.

c) I. Daß wir Gott in geistiger Einheit anhängen wollen, drückt die Ehrfurcht vor Gott aus; und danach hat jedes Tugendwerk den Charakter eines Opfers.

II. Das Gute in der Seele wird im inneren Opfer durch die Andacht, durch das Gebet und dergleichen innere Akte Gott dargebracht; und das ist das hauptsächlichste Opfer. Das Gute des Körpers wird dargebracht im Martyrium und im Fasten; die äußeren Güter direkt im Opfer, mittelbar in Almosen, die wir um Gottes willen geben.

III. Opfer wird im eigentlichen Sinne jene Handlung genannt, wo an den Gott dargebrachten Dingen etwas geschieht; wie daß man Tiere verbrennt, sie tötet, oder das Brot bricht, segnet, ißt. „Darstellungen“ nennt man, was Gott nur dargestellt wird, wie z. B. Geld, Brote auf dem Schaubrottische, woran sonst nichts geschieht. Alles Opfer also stellt Gott etwas dar; aber nicht alle Darstellung ist ein Opfer. Die Erstlingsgaben wurden nach Deut. 26. Gott einfach dargestellt. Der Zehnten ist kein Opfer im eigentlichen Sinne und keine dargestellte Gabe; er wird nicht unmittelbar Gott, sondern den Dienern des Altars gegeben.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger