Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 85

Articulus 1

IIª-IIae q. 85 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod offerre sacrificium Deo non sit de lege naturae. Ea enim quae sunt iuris naturalis communia sunt apud omnes. Non autem hoc contingit circa sacrificia, nam quidam leguntur obtulisse in sacrificium panem et vinum, sicut de Melchisedech dicitur, Gen. XIV; et quidam haec, quidam illa animalia. Ergo oblatio sacrificiorum non est de iure naturali.

IIª-IIae q. 85 a. 1 arg. 2
Praeterea, ea quae sunt iuris naturalis omnes iusti servaverunt. Sed non legitur de Isaac quod sacrificium obtulerit, neque etiam de Adam, de quo tamen dicitur, Sap. X, quod sapientia eduxit eum a delicto suo. Ergo oblatio sacrificii non est de iure naturali.

IIª-IIae q. 85 a. 1 arg. 3
Praeterea, Augustinus dicit, X de Civ. Dei, quod sacrificia in quadam significantia offeruntur. Voces autem, quae sunt praecipua inter signa, sicut idem dicit, in libro de Doct. Christ., non significant naturaliter, sed ad placitum, secundum philosophum. Ergo sacrificia non sunt de lege naturali.

IIª-IIae q. 85 a. 1 s. c.
Sed contra est quod in qualibet aetate, et apud quaslibet hominum nationes, semper fuit aliqua sacrificiorum oblatio. Quod autem est apud omnes, videtur naturale esse. Ergo et oblatio sacrificii est de iure naturali.

IIª-IIae q. 85 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod naturalis ratio dictat homini quod alicui superiori subdatur, propter defectus quos in seipso sentit, in quibus ab aliquo superiori eget adiuvari et dirigi. Et quidquid illud sit, hoc est quod apud omnes dicitur Deus. Sicut autem in rebus naturalibus naturaliter inferiora superioribus subduntur, ita etiam naturalis ratio dictat homini secundum naturalem inclinationem ut ei quod est supra hominem subiectionem et honorem exhibeat secundum suum modum. Est autem modus conveniens homini ut sensibilibus signis utatur ad aliqua exprimenda, quia ex sensibilibus cognitionem accipit. Et ideo ex naturali ratione procedit quod homo quibusdam sensibilibus rebus utatur offerens eas Deo, in signum debitae subiectionis et honoris, secundum similitudinem eorum qui dominis suis aliqua offerunt in recognitionem dominii. Hoc autem pertinet ad rationem sacrificii. Et ideo oblatio sacrificii pertinet ad ius naturale.

IIª-IIae q. 85 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, aliqua in communi sunt de iure naturali quorum determinationes sunt de iure positivo, sicut quod malefactores puniantur habet lex naturalis, sed quod tali poena vel tali puniantur est ex institutione divina vel humana. Similiter etiam oblatio sacrificii in communi est de lege naturae, et ideo in hoc omnes conveniunt. Sed determinatio sacrificiorum est ex institutione humana vel divina, et ideo in hoc differunt.

IIª-IIae q. 85 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod Adam et Isaac, sicut et alii iusti, Deo sacrificium obtulerunt secundum sui temporis congruentiam, ut patet per Gregorium, qui dicit quod apud antiquos per sacrificiorum oblationes remittebatur pueris originale peccatum. Non tamen de omnibus iustorum sacrificiis fit mentio in Scriptura, sed solum de illis circa quae aliquid speciale accidit. Potest tamen esse ratio quare Adam non legitur sacrificium obtulisse, ne, quia in ipso notatur origo peccati, simul etiam in eo sanctificationis origo significaretur. Isaac vero significavit Christum inquantum ipse oblatus est in sacrificium. Unde non oportebat ut significaret quasi sacrificium offerens.

IIª-IIae q. 85 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod significare conceptus suos est homini naturale, sed determinatio signorum est secundum humanum placitum.

 

Erster Artikel.
Gott Opfer darbringen ist Naturgesetz.

a) Dem steht entgegen:

I. Das Naturgesetz ist allen gemeinsam. Was die Opfer aber anbelangt, so wird gelesen, wie Melchisedech Brot und Wein darbrachte; die einen diese, andere jene Tiere. Da ist nichts Gemeinsames.

II. Alle Gerechten beobachten das Naturgesetz. Von Isaak aber, Adam, den „die Weisheit aus seinem sündigen Zustande herausführte“ (Sap. 10) und anderen wird nicht gelesen, daß sie Opfer darbrachten.

III. Nach Augustin (10. de civ. Dei 5, 6, 19.) sollen die Opfer etwas bezeichnen. Die Worte aber, welche an leitender Stelle bezeichnen (2. de doctr. christ. 3.), sind durch Übereinkunft aufgestellt in ihrer bestimmt Bezeichnung; nicht kraft der Natur sind sie bestimmte Zeichen. Also ist dies auch nicht mit dem Opfer der Fall.

Auf der anderen Seite bestanden Opfer zu jeder Zeit und allen Völkern, wodurch angezeigt wird, daß Opfer vom Naturgesetze vorgeschrieben sind.

b) Ich antworte, die natürliche Vernunft diktiere dies dem Menschen, daß er einem Höheren Unterthan sei, damit er in seinen zahlreichen Schwächen und Mängeln von diesem unterstützt werde; und dieser Höhere werde überall Gott genannt. Dies diktiert nämlich die Vernunft gemäß ihrer natürlichen Hinneigung, daß sie gemäß ihrer Seinsweise diesem, was über de Menschen ist, Ehre und Unterwürfigkeit schuldet; wie ja auch von Natur die natürlichen Dinge, die tiefer stehen, den höheren unterworfen sind, kommt es der Seinsweise des Menschen zu, daß er die sinnlichen Zeichen gebrauche, um Anderes zu bezeichnen; weil er aus dem Bereiche des Sinnlichen seine Kenntnis schöpft. Und sonach geht dies von der menschlichen Vernunft aus, daß der Mensch sich sinnlicher Dinge bediene, damit er sie Gott aufopfere als Zeichen der gebührenden Ehre und Unterwürfigkeit; wir ja auch ähnlich die untergebenen ihren Herren etwas darbringen zum Zeichen, daß diesen die Herrschaft zugehört. Dies bildet nun das Wesen des Opfers und somit ist das Opfer zum Naturrechte gehörig.

c) I. Manches gehört im allgemeinen zum Naturrechte; die nähere Bestimmung desselben im einzelnen aber kommt dem positiven Rechte zu. Das Naturrecht z. B. bestimmt, daß die Übelthäter bestraft werden; aber daß sie diese oder jene Strafe erhalten, ist näher bestimmt durch das positive Recht. [S. 529] So ist das Opfer im allgemeinen zum Naturgesetze gehörig und deshalb findet es sich überall. Aber die einzelnen Bestimmungen darüber kommen vom positiven, entweder vom göttlichen oder menschlichen Gesetze; da ist die Verschiedenheit.

II. Adam und Isaak opferten, wie ihre Zeit es mit sich brachte. So sagt Gregor (4. moral. 3.), daß bei den Alten durch das Durbringen von Opfern zuerst die Erbsünde nachgelassen wurde. Nicht aber aller Opfer der Gerechten geschieht Erwähnung in der Schrift; sondern nur derjenigen, bei denen etwas Besonderes zu bemerken war. Es kann jedoch als Grund anqegeben werden, daß von Adam nicht geschrieben steht, er hätte geopfert; damit nicht in ihm, in welchem der Ursprung der Erbsünde war, auch der Ursprung der Heiligung ausgedrückt würde. Isaak aber bezeichnete Christum, insoweit Christus Opfergabe war. Also geziemte es sich nicht, daß er hingestellt werde als opfernder.

III. Die inneren Ideen durch äußere Zeichen im allgemeinen ausdrücken, ist der menschlichen Natur entsprechend; aber die nähere Bestimmung dieser Zeichen kommt vom menschlichen Übereinkommen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger