Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 83

Articulus 13

IIª-IIae q. 83 a. 13 arg. 1
Ad tertiumdecimum sic proceditur. Videtur quod de necessitate orationis sit quod sit attenta. Dicitur enim Ioan. IV, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Sed oratio non est in spiritu si non sit attenta. Ergo de necessitate orationis est quod sit attenta.

IIª-IIae q. 83 a. 13 arg. 2
Praeterea, oratio est ascensus intellectus in Deum. Sed quando oratio non est attenta, intellectus non ascendit in Deum. Ergo de necessitate orationis est quod sit attenta.

IIª-IIae q. 83 a. 13 arg. 3
Praeterea, de necessitate orationis est quod careat omni peccato. Sed non est absque peccato quod aliquis orando evagationem mentis patiatur, videtur eum deridere Deum, sicut et si alicui homini loqueretur et non attenderet ad ea quae ipse proferret. Unde Basilius dicit, est divinum auxilium implorandum non remisse, nec mente huc illuc evagante, eo quod talis non solum non impetrabit quod petit, sed et magis Deum irritabit. Ergo de necessitate orationis esse videtur quod sit attenta.

IIª-IIae q. 83 a. 13 s. c.
Sed contra est quod etiam sancti viri quandoque orantes evagationem mentis patiuntur, secundum illud Psalm., cor meum dereliquit me.

IIª-IIae q. 83 a. 13 co.
Respondeo dicendum quod quaestio haec praecipue locum habet in oratione vocali. Circa quam sciendum est quod necessarium dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, per quod melius pervenitur ad finem. Et sic attentio absolute orationi necessaria est. Alio modo dicitur aliquid necessarium sine quo res non potest consequi suum effectum. Est autem triplex effectus orationis. Primus quidem communis omnibus actibus caritate informatis, quod est mereri. Et ad hunc effectum non ex necessitate requiritur quod attentio adsit orationi per totum, sed vis primae intentionis qua aliquis ad orandum accedit, reddit totam orationem meritoriam, sicut in aliis meritoriis actibus accidit. Secundus autem effectus orationis est ei proprius, quod est impetrare. Et ad hunc etiam effectum sufficit prima intentio, quam Deus principaliter attendit. Si autem prima intentio desit, oratio nec meritoria est nec impetrativa, illam enim orationem Deus non audit cui ille qui orat non intendit, ut Gregorius dicit. Tertius autem effectus orationis est quem praesentialiter efficit, scilicet quaedam spiritualis refectio mentis. Et ad hoc de necessitate requiritur in oratione attentio. Unde dicitur I Cor. XIV, si orem lingua, mens mea sine fructu est. Sciendum tamen quod est triplex attentio quae orationi vocali potest adhiberi. Una quidem qua attenditur ad verba, ne quis in eis erret. Secunda qua attenditur ad sensum verborum. Tertia qua attenditur ad finem orationis, scilicet ad Deum et ad rem pro qua oratur, quae quidem est maxime necessaria. Et hanc etiam possunt habere idiotae. Et quandoque intantum abundat haec intentio, qua mens fertur in Deum, ut etiam omnium aliorum mens obliviscatur, sicut dicit Hugo de sancto Victore.

IIª-IIae q. 83 a. 13 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in spiritu et veritate orat qui ex instinctu spiritus ad orandum accedit, etiam si ex aliqua infirmitate mens postmodum evagetur.

IIª-IIae q. 83 a. 13 ad 2
Ad secundum dicendum quod mens humana, propter infirmitatem naturae, diu in alto stare non potest, pondere enim infirmitatis humanae deprimitur anima ad inferiora. Et ideo contingit quod quando mens orantis ascendit in Deum per contemplationem, subito evagetur ex quadam infirmitate.

IIª-IIae q. 83 a. 13 ad 3
Ad tertium dicendum quod si quis ex proposito in oratione mente evagetur, hoc peccatum est, et impedit orationis fructum. Et contra hoc Augustinus dicit, in regula, Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore. Evagatio vero mentis quae fit praeter propositum, orationis fructum non tollit. Unde Basilius dicit, si vero, debilitatus a peccato, fixe nequis orare, quantumcumque potes teipsum cohibeas, et Deus ignoscit, eo quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes, ut oportet, assistere coram eo.

 

Dreizehnter Artikel.
Die Aufmerksamkeit im Gebete.

a) Notwendigerweise muß das Gebet aufmerksam sein. Denn:

I. Nach Joh. 4, 24. „sollen, die Gott anbeten, Ihn im Geiste und in der Wahrheit anbeten.“ Ist aber das Gebet nicht aufmerksam, so ist es nicht im Geiste.

II. Das Gebet ist „das Aufsteigen des Geistes zu Gott“; was nicht statthat, wenn das Gebet nicht mit Aufmerksamkeit geschieht.

III. Das Gebet muß ohne Sünde sein. Wer aber unaufmerksam betet, scheint Gottes zu spotten, wie wenn jemand mit einem anderen sprechen wollte und er gäbe nicht acht auf das, was er sagte; weshalb Basilius sagt (de constit Monaster. 1.): „Man soll den göttlichen Beistand nicht mit Nachlässigkeit und Zerstreutheit anrufen; denn ein solcher wird weder erlangen was er will noch wird dies geschehen, ohne Gott noch mehr zu er zürnen.“

Auf der anderen Seite kommt es auch bei heiligen Männern vor, daß sie im Gebete hie und da zerstreut sind, nach Ps. 39.: „Mein Herz hat mich verlassen.“

b) Ich antworte, betreffs des mündlichen Gebetes, wo ja hauptsächlich die berührte Frage Bedeutung hat, wird etwas als notwendig bezeichnet, entweder weil man dadurch besser zum Zwecke gelangt; und danach ist die Aufmerksamkeit schlechthin dem Gebete notwendig; — oder weil ohne das Betreffende ein Gebet nicht seine Wirkung erzielen kann. Nun giebt es eine dreifache Wirkung des Gebetes: 1. Es verdient bei Gott, wie alle in Liebe vollbrachten Werke; — und dazu ist es nicht notwendig, daß das ganze Gebet mit Aufmerksamkeit sich vollziehe; vielmehr macht die Kraft der im Beginne gemachten guten Absicht das ganze Gebet verdienstvoll, wie dies auch bei anderen verdienstlichen Werken der Fall ist. 2. Das Gebet will etwas erlangen; — und auch dazu genügt die im Beginne gemachte gute [S. 519] Absicht; ist diese nicht vorhanden, so ist das Gebet weder verdienstlich noch erlangt es etwas, da „Gott jenen nicht hört, der ohne Absicht betet.“ (Gregor. 22. moral. 13.) 3. Das Gebet erquickt den Geist; — und dazu ist die Aufmerksamkeit erfordert, nach 1. Kor. 14.: „Bete ich mit der Zunge, so ist mein Geist ohne Frucht.“

Nun giebt es hier eine dreifache Aufmerksamkeit: 1. giebt man auf den Laut der Worte acht, daß man sich nicht täusche; — 2. auf den Sinn der Worte; — 3. auf den Endzweck des Gebetes, nämlich auf Gott und die Sache, um die man bittet. Letztere nun ist im höchsten Grade notwendig und die einfachsten Leute können sie haben; und sie ist manchmal in solchem Übermaße vorhanden, daß der Geist, zu seinem Gotte hingetragen, alles übrigen vergißt, wie Hugo von St. Viktor sagt. (De modo orationis.)

c) I. „Im Geiste und in der Wahrheit“ will heißen, man solle vom heiligen Geiste getrieben, also mit guter Absicht, zum Gebete hinzutreten; wenn auch nachher der Geist in etwa sich zerstreut.

II. Wegen des Gewichtes seiner Schwäche kann der Geist nicht lange auf der Höhe stehen bleiben; er sinkt bald wieder. Wenn also der Geist aufsteigt zu Gott durch die Betrachtung, so geschieht es nur zu häufig, daß er auf einmal sich zerstreut.

III. Wer absichtlicherweise im Gebete sich zerstreut, der sündigt. Deshalb sagt Augustin in der „Regel“: „Wenn ihr in Psalmen und Gesängen betet, so sei das im Herzen, was der Mund ausspricht.“ Die Zerstreuung des Geistes, welche absichtslos ist, nimmt die Frucht nicht fort. Darum fügt Basilius hinzu: „Wenn du aber, geschwächt durch die Sünde, nicht mit unverrückbarer Aufmerksamkeit zu beten vermagst, so lege dir selbst einen Zügel an; und Gott verzeiht, weil du bloß aus Schwäche, nicht aus Nachlässigkeit, nicht Ihn preisen kannst, wie es sich geziemt.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. . Articulus 13
. . Articulus 14
. . Articulus 15
. . Articulus 16
. . Articulus 17
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger