Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 81

Articulus 5

IIª-IIae q. 81 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod religio sit virtus theologica. Dicit enim Augustinus, in Enchirid., quod Deus colitur fide, spe et caritate, quae sunt virtutes theologicae. Sed cultum Deo afferre pertinet ad religionem. Ergo religio est virtus theologica.

IIª-IIae q. 81 a. 5 arg. 2
Praeterea, virtus theologica dicitur quae habet Deum pro obiecto. Religio autem habet Deum pro obiecto, quia ad solum Deum ordinat, ut dictum est. Ergo religio est virtus theologica.

IIª-IIae q. 81 a. 5 arg. 3
Praeterea, omnis virtus vel est theologica, vel intellectualis, vel moralis, ut ex supradictis patet. Manifestum est autem quod religio non est virtus intellectualis, quia eius perfectio non attenditur secundum considerationem veri. Similiter etiam non est virtus moralis, cuius proprium est tenere medium inter superfluum et diminutum, non enim aliquis potest superflue Deum colere, secundum illud Eccli. XLIII, benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis, maior enim est omni laude. Ergo relinquitur quod sit virtus theologica.

IIª-IIae q. 81 a. 5 s. c.
Sed contra est quod ponitur pars iustitiae, quae est virtus moralis.

IIª-IIae q. 81 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, religio est quae Deo debitum cultum affert. Duo igitur in religione considerantur. Unum quidem quod religio Deo affert, cultus scilicet, et hoc se habet per modum materiae et obiecti ad religionem. Aliud autem est id cui affertur, scilicet Deus. Cui cultus exhibetur non quasi actus quibus Deus colitur ipsum Deum attingunt, sicut cum credimus Deo, credendo Deum attingimus (propter quod supra dictum est quod Deus est fidei obiectum non solum inquantum credimus Deum, sed inquantum credimus Deo), affertur autem Deo debitus cultus inquantum actus quidam, quibus Deus colitur, in Dei reverentiam fiunt, puta sacrificiorum oblationes et alia huiusmodi. Unde manifestum est quod Deus non comparatur ad virtutem religionis sicut materia vel obiectum, sed sicut finis. Et ideo religio non est virtus theologica, cuius obiectum est ultimus finis, sed est virtus moralis, cuius est esse circa ea quae sunt ad finem.

IIª-IIae q. 81 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod semper potentia vel virtus quae operatur circa finem, per imperium movet potentiam vel virtutem operantem ea quae ordinantur in finem illum. Virtutes autem theologicae, scilicet fides, spes et caritas, habent actum circa Deum sicut circa proprium obiectum. Et ideo suo imperio causant actum religionis, quae operatur quaedam in ordine ad Deum. Et ideo Augustinus dicit quod Deus colitur fide, spe et caritate.

IIª-IIae q. 81 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod religio ordinat hominem in Deum non sicut in obiectum, sed sicut in finem.

IIª-IIae q. 81 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod religio non est virtus theologica neque intellectualis, sed moralis, cum sit pars iustitiae. Et medium in ipsa accipitur non quidem inter passiones, sed secundum quandam aequalitatem inter operationes quae sunt ad Deum. Dico autem aequalitatem non absolute, quia Deo non potest tantum exhiberi quantum ei debetur, sed secundum considerationem humanae facultatis et divinae acceptationis. Superfluum autem in his quae ad divinum cultum pertinent esse potest, non secundum circumstantiam quanti, sed secundum alias circumstantias, puta quia cultus divinus exhibetur cui non debet exhiberi, vel quando non debet, vel secundum alias circumstantias prout non debet.

 

Fünfter Artikel.
Die Gottesverehrung ist keine theologische Tugend.

a) Dem scheint entgegenzustehen:

I. Augustin, der (Enchir. 3.) sagt: „Gott wird verehrt durch Glaube, Hoffnung, Liebe,“ welche theologische Tugenden sind. Gott verehren aber gehört zur Gottesverehrung oder Religion. Also ist diese eine theologische Tugend.

II. Die Gottesverehrung hat, wie das für die theologischen Tugenden erfordert ist, Gott zum Gegenstande.

III. Die Gottesverehrung ist keine Tugend, die ihren Sitz in der Vernunft hat; denn ihre Vollendung vollzieht sich nicht unter dem Gesichtspunkte des Wahren. Sie ist auch keine moralische Tugend; denn deren Vollendung ist es, die rechte Mitte einzuhalten zwischen dem „zu viel“ und zu „wenig“, während niemand Gott zu viel ehren kann, nach Ekkli. 43.: „Preiset Gott und erhebet Ihn so viel ihr könnt, denn größer ist Er als alles Lob.“ Also ist sie eine theologische Tugend.

Auf der anderen Seite ist sie eine zur Gerechtigkeit hinzutretende Tugend.

b) Ich antworte, zweierlei sei in der Gottesverehrung zu beachten: 1. das, was sie Gott darbringt, nämlich einen Kult; und das ist wie der Gegenstand und bestimmbare Stoff in dieser Tugend; — 2. der, dem sie darbringt, nämlich Gott; und da erreichen ihre Akte, mit denen sie Gott verehrt, nicht Gott selbst; wie z. B., wenn wir glauben, wir Gott im Glauben, nämlich seine Wahrheit unmittelbar erreichen. Deshalb ward oben gesagt, Gott sei der Gegenstand des Glaubens; nicht nur weil wir an Gott glauben, sondern weil wir Ihm, unserem Gotte, glauben.

Gott aber bringen wir den gebührenden Kult dar, insofern die einzelnen Thätigkeiten, mit denen Gott verehrt wird, zur Ehre Gottes sich vollziehen. Also steht Gott offenbar zur Gottesverehrung nicht in Beziehung wie der Gegenstand, sondern vielmehr wie der Zweck. Und somit ist die Gottesverehrung nicht eine theologische Tugend, deren Gegenstand unmittelbar der letzte Endzweck ist; sondern eine moralische Tugend, die sich mit dem Zweckdienlichen beschäftigt.

) I. Die Tugend, welche sich mit dem Zwecke beschäftigt, setzt durch ihren Befehl in Bewegung die Vermögen und die Tugenden, welche sich auf das Zweckdienliche richten. Die theologischen Tugenden nun beschäftigen sich mit Gott wie mit ihrem eigenen unmittelbaren Gegenstande. Und so verursachen sie durch ihren bestimmenden Einsiuß den Akt der Gottesverehrung, [S. 498] der da sich beschäftigt mit etwas, was auf Gott Bezug hat. Deshalb sagt Augustin, „Gott werde verehrt kraft des Glaubens, der Hoffnung und der Liebe.“

II. Die Gottesverehrung ordnet den Menschen zu Gott hin; nicht wie zu ihrem unmittelbaren Gegenstande, sondern wie zum Zwecke.

III. Die Gottesverehrung ist ein Teil der Gerechtigkeit. Und die rechte Mitte für sie ist nicht zwischen den verschiedenen, einander entgegengesetzten Leidenschaften, sondern ist das Gleichmaß in den auf Gott gerichteten Thätigkeiten; ein Gleichmaß, nicht freilich schlechthin, aber nach dem Grade der menschlichen Möglichkeit und der Annahme von seiten Gottes. Überflüssig nun kann mit Bezug auf Gott nichts sein gemäß dem Umfange betrachtet aber nach mancherlei Umständen; wie wenn man Gott verehrt mit gewissen Kulthandlungen, wann man nicht soll, oder wenn diese Handlungen thut, wer nicht soll etc.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger