Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 67

Articulus 4

IIª-IIae q. 67 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iudex licite possit poenam relaxare. Dicitur enim Iac. II, iudicium sine misericordia ei qui non facit misericordiam. Sed nullus punitur propter hoc quod non facit illud quod licite facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licite misericordiam facere, relaxando poenam.

IIª-IIae q. 67 a. 4 arg. 2
Praeterea, iudicium humanum debet imitari iudicium divinum. Sed Deus poenitentibus relaxat poenam, quia non vult mortem peccatoris, ut dicitur Ezech. XVIII. Ergo etiam homo iudex potest poenitenti licite laxare poenam.

IIª-IIae q. 67 a. 4 arg. 3
Praeterea, unicuique licet facere quod alicui prodest et nulli nocet. Sed absolvere reum a poena prodest ei et nulli nocet. Ergo iudex licite potest reum a poena absolvere.

IIª-IIae q. 67 a. 4 s. c.
Sed contra est quod dicitur Deut. XIII de eo qui persuadet servire diis alienis, non parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, sed statim interficies eum. Et de homicida dicitur Deut. XIX, morietur, nec misereberis eius.

IIª-IIae q. 67 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum unum est quod ipse habet iudicare inter accusatorem et reum; aliud autem est quod ipse non fert iudicii sententiam quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex ne reum a poena absolvere possit. Primo quidem, ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet ut reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum commissam, cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis, quia quilibet iudex tenetur ius suum reddere unicuique. Alio modo impeditur ex parte reipublicae, cuius potestate fungitur, ad cuius bonum pertinet quod malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc differt inter inferiores iudices et supremum iudicem, scilicet principem, cui est plenarie potestas publica commissa. Iudex enim inferior non habet potestatem absolvendi reum a poena, contra leges a superiore sibi impositas. Unde super illud Ioan. XIX, non haberes adversum me potestatem ullam, dicit Augustinus, talem Deus dederat Pilato potestatem ut esset sub Caesaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absolvere. Sed princeps, qui habet plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam velit eam remittere, poterit reum licite absolvere, si hoc publicae utilitati viderit non esse nocivum.

IIª-IIae q. 67 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod misericordia iudicis habet locum in his quae arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est ut sit diminutivus poenarum, sicut philosophus dicit, in V Ethic. In his autem quae sunt determinata secundum legem divinam vel humanam, non est suum misericordiam facere.

IIª-IIae q. 67 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod Deus habet supremam potestatem iudicandi, et ad ipsum pertinet quidquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum est ei poenam remittere, praecipue cum peccato ex hoc poena maxime debeatur quod est contra ipsum. Non tamen remittit poenam nisi secundum quod decet suam bonitatem, quae est omnium legum radix.

IIª-IIae q. 67 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod iudex, si inordinate poenam remitteret, nocumentum inferret et communitati, cui expedit ut maleficia puniantur, ad hoc quod peccata vitentur, unde Deut. XIII, post poenam seductoris, subditur, ut omnis Israel, audiens, timeat, et nequaquam ultra faciat quispiam huius rei simile. Nocet etiam personae cui est illata iniuria, quae recompensationem accipit per quandam restitutionem honoris in poena iniuriantis.

 

Vierter Artikel.
Der Richter kann nicht dem schuldigen die Strafe nachlassen.

a) Dies kann erlaubterweise der Richter. Denn:

I. Jakob. 2. heißt es: „Ein Gericht ohne Barmherzigkeit wird ergehen über jenen, der nicht Barmherzigkeit geübt hat.“ Keiner aber wird bestraft für das, was er nicht gethan, weil er es nicht durfte thun. Also darf der Richter die Strafe nachlassen.

II. „Gott will nicht den Tod des Sünders.“ (Ezech. 18.) Also soll auch die menschliche Gerechtigkeit dem reuigen die Strafe nachlassen.

III. Was keinem schadet, manchem aber nützt, kann jeder thun. Die Strafe nachlassen aber schadet keinem und nützt diesem anderen. Also.

Auf der anderen Seite heißt es Deut. 13.: „Es soll seiner (des Sünders, der zur Abgötterei verführt) dein Auge nicht schonen, daß du Erbarmen habest und ihn verbergest; sogleich sollst du ihn töten;“ und vom Mörder (Deut. 19.): „Er sterbe und seiner sollst du dich nicht erbarmen.“

b) Ich antworte, der Richter müsse 1. urteilen zwischen dem Ankläger und dem schuldigen; und 2. fällt er sein Urteil, nicht auf Grund eigener, sondern der öffentlichen Gewalt. Also darf der Richter dem schuldigen die Strafe nicht nachlassen: a) wegen des Anklägers, dessen Recht es manchmal ist, daß der schuldige bestraft werde, z. B. wenn ihm ein Unrecht vom schuldigen angethan worden; des Richters Sache aber ist es, jedem das Seine zu geben; — b) wegen des Gemeinbesten, das der Richter vertritt und das die Bestrafung der Übelthäter erfordert.

Es besteht aber ein Unterschied zwischen dem untergeordneten Richter und dem höchsten, nämlich dem Fürsten, der an erster Stelle und mit Vollgewalt das Gemeinwesen leitet. Vom untergeordneten Richter nun gilt, was Augustin zu Joh. 19. (Non haberes addversum me potestatem ullam) bemerkt (iu Joan. tract. 116.): „Solche Gewalt hatte Gott dem Pilatus gegeben, daß er unter der Macht des Kaisers stehe und daß in keiner Weise es ihm freistände, den angeklagten ohne weiteres zu befreien.“ Der Fürst [S. 435] aber mit seiner Vollgewalt kann dem schuldigen die Strafe nachlassen, wenn der beleidigte das ihm angethaene Unrecht verzeihen will und wenn dies dem Gemeinbesten nicht schädlich ist.

c) I. In dem, was der Willkür des Richters unterliegt, kann er barmherzig sein; „ein guter Mann vermindert die Strafen,“ sagt Aristoteles. (5 Ethic. 10.) In dem aber, was vom menschlichen und göttlichen Gesetze bestimmt wird, ist es nicht seine Sache, Barmherzigkeit walten zu lassen.

II. Gott hat alle Vollgewalt; Er kann frei alle Strafen nachlassen, zumal ja Er der vom Sünder beleidigte ist. Nur aber gemäß seiner Güte, der Wurzel aller Gesetze, läßt Er die Strafe nach.

III. Dem Gemeinbesten würde es ganz gewiß schaden, wenn Übeltätern die Strafe ungeregelterweise nachgelassen würde. Deshalb heißt es Deut. 13, 11.: „Damit ganz Israel es höre und fürchte und daß keiner jemals mehr Derartiges begehe.“ Auch der beleidigten Person würde der Richter durch den Nachlaß der Strafe schaden, die ja keinen Ersatz erhielte für das ihr angethaene Unrecht.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 59
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger