Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 61

Articulus 3

IIª-IIae q. 61 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod materia utriusque iustitiae non sit diversa. Diversitas enim materiae facit diversitatem virtutis, ut patet in temperantia et fortitudine. Si igitur distributivae iustitiae et commutativae sit diversa materia, videtur quod non contineantur sub una virtute, scilicet sub iustitia.

IIª-IIae q. 61 a. 3 arg. 2
Praeterea, distributio, quae pertinet ad distributivam iustitiam, est pecuniae vel honoris vel aliorum quaecumque dispertiri possunt inter eos qui communitate communicant; ut dicitur in V Ethic. Quorum etiam est commutatio inter personas ad invicem, quae pertinet ad commutativam iustitiam. Ergo non est diversa materia distributivae et commutativae iustitiae.

IIª-IIae q. 61 a. 3 arg. 3
Praeterea, si sit alia materia distributivae iustitiae et alia materia commutativae propter hoc quod differunt specie, ubi non erit differentia speciei, non debebit esse materiae diversitas. Sed philosophus ponit unam speciem commutativae iustitiae, quae tamen habet multiplicem materiam. Non ergo videtur esse multiplex materia harum specierum.

IIª-IIae q. 61 a. 3 s. c.
In contrarium est quod dicitur in V Ethic., quod una species iustitiae est directiva in distributionibus, alia in commutationibus.

IIª-IIae q. 61 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iustitia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionem et commutationem, quae quidem sunt usus quorundam exteriorum, vel rerum vel personarum vel etiam operum, rerum quidem, sicut cum aliquis vel aufert vel restituit alteri suam rem; personarum autem, sicut cum aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, puta percutiendo vel conviciando, aut etiam cum reverentiam exhibet; operum autem, sicut cum quis iuste ab alio exigit vel alteri reddit aliquod opus. Si igitur accipiamus ut materiam utriusque iustitiae ea quorum operationes sunt usus, eadem est materia distributivae et commutativae iustitiae, nam et res distribui possunt a communi in singulos, et commutari de uno in alium; et etiam est quaedam distributio laboriosorum operum, et recompensatio. Si autem accipiamus ut materiam utriusque iustitiae actiones ipsas principales quibus utimur personis, rebus et operibus, sic invenitur utrobique alia materia. Nam distributiva iustitia est directiva distributionis, commutativa vero iustitia est directiva commutationum quae attendi possunt inter duas personas. Quarum quaedam sunt involuntariae; quaedam vero voluntariae. Involuntariae quidem, quando aliquis utitur re alterius vel persona vel opere, eo invito. Quod quidem contingit quandoque occulte per fraudem; quandoque etiam manifeste per violentiam. Utrumque autem contingit aut in rem aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidem, si occulte unus rem alterius accipiat, vocatur furtum; si autem manifeste, vocatur rapina. In personam autem propriam, vel quantum ad ipsam consistentiam personae; vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personae, sic laeditur aliquis occulte per dolosam occisionem seu percussionem, et per veneni exhibitionem; manifeste autem per occisionem manifestam, aut per incarcerationem aut verberationem seu membri mutilationem. Quantum autem ad dignitatem personae, laeditur aliquis occulte quidem per falsa testimonia seu detractiones, quibus aliquis aufert famam suam, et per alia huiusmodi; manifeste autem per accusationem in iudicio, seu per convicii illationem. Quantum autem ad personam coniunctam, laeditur aliquis in uxore, ut in pluribus occulte, per adulterium; in servo autem, cum aliquis servum seducit, ut a domino discedat; et haec etiam manifeste fieri possunt. Et eadem ratio est de aliis personis coniunctis, in quas etiam possunt omnibus modis iniuriae committi sicut et in personam principalem. Sed adulterium et servi seductio sunt proprie iniuriae circa has personas, tamen, quia servus est possessio quaedam, hoc refertur ad furtum. Voluntariae autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntarie transfert rem suam in alterum. Et si quidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est actus iustitiae, sed liberalitatis. Intantum autem ad iustitiam voluntaria translatio pertinet inquantum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem contingit tripliciter. Uno modo, quando aliquis transfert simpliciter rem suam in alterum pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione et emptione. Secundo modo, quando aliquis tradit rem suam alteri concedens ei usum rei cum debito recuperandi rem. Et si quidem gratis concedit usum rei, vocatur ususfructus in rebus quae aliquid fructificant; vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus quae non fructificant, sicut sunt denarii, vasa et huiusmodi. Si vero nec ipse usus gratis conceditur, vocatur locatio et conductio. Tertio modo aliquis tradit rem suam ut recuperandam, non ratione usus, sed vel ratione conservationis, sicut in deposito; vel ratione obligationis, sicut cum quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus, sive voluntariis sive involuntariis, est eadem ratio accipiendi medium secundum aequalitatem recompensationis. Et ideo omnes istae actiones ad unam speciem iustitiae pertinent, scilicet ad commutativam.

IIª-IIae q. 61 a. 3 ad arg.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.

 

Dritter Artikel.
Der Gegenstand für die beiderseitige Gerechtigkeit.

a) Es handelt sich hier um den nämlichen Gegenstand. Denn:

I. Die Verschiedenheit im Gegenstande stellt einen Wesensunterschied in den Tugenden her, wie dies bei der Mäßigkeit und bei der Stärke der Fall ist. Also würden bei verschiedenen Gegenständen hier zwei verschiedene Tugenden bestehen; und nicht die eine Tugend der Gerechtigkeit.

II. Die verteilende Gerechtigkeit beschäftigt sich mit Geld oder mit Ehren oder mit Ähnlichem, „was auch immer verteilt werden kann unter den Mitbürgern ein und desselben Staates.“ (5 Ethic. 2.) Mit den gleichen Gegenständen aber beschäftigt sich die Tauschgerechtigkeit.

III. Soll wegen des Wesensunterschiedes zwischen beiden Gattungen von Gerechtigkeit der beiderseitige Gegenstand ein verschiedener sein, so müßte doch nur ein Gegenstand sein, wo nur eine Gattung Gerechtigkeit ist. Nun hat die Tauschgerechtigleit aber vielfache Gegenstände. Also scheint im Gegenteil der Gegenstand der Tausch- und der verteilenden Gerechtigkeit ein gemeinsamer zu sein.

Auf der anderen Seite nennt Aristoteles (5 Ethic. 2.) die eine Gattung Gerechtigkeit die Richtschnur im Verteilen und die andere die Richtschnur im Tauschen.

b) Ich antworte, die Gerechtigkeit berücksichtige gewisse Thätigkeiten nach außen hin, nämlich das Verteilen und das Tauschen; und diese Thätigkeiten bestehen im Gebrauche von außen Befindlichem, nämlich von Dingen oder von Personen oder auch von Wirksamkeiten: von Dingen nämlich, wie wenn jemand dem anderen seine Sache wegnimmt oder sie wiedererstattet; von Personen, wie wenn jemand den anderen persönlich beleidigt oder schmäht oder auch wenn er ihm Achtung erweist; von Wirksamkeiten, wie wenn jemand gerechterweise vom anderen eine Wirksamkeit fordert oder sie ihm leistet. Wird also als Gegenstand der Gerechtigkeit Jenes selbst betrachtet, was man vermittelst der Thätigkeit gebraucht, so hat die verteilende und die Tauschgerechtigteit den gleichen Gegenstand; denn ganz dieselben Dinge werden aus dem Gemeinsamen verteilt an die einzelnen und werden eingetauscht zwischen den einzelnen, dem einen und dem anderen; und so giebt es auch ein Verteilen der mühsamen Wirksamkeiten und ein Auslohnen dieser nämlichen.

Betrachten wir aber als Gegenstand der beiderseitigen Gerechtigkeit an erster Stelle jene Handlungen oder Thätigkeiten, vermittelst deren wir Dinge oder Personen oder Wirksamkeiten gebrauchen, so findet sich auf den beiden Seiten ein verschiedener Gegenstand. Denn die verteilende Gerechtigkeit leitet die verschiedenen Zuteilungen; die Tauschgerechtigkeit den Aus- und Eintausch, welcher zwischen zwei Personen statthat. Von solchen Handlungen oder Thätigkeiten, die sich auf den Tausch erstrecken, nun sind die einen freiwillige, die anderen unfreiwillige.

Unfreiwillig sind sie, wenn jemand den Besitz oder die Person oder die Wirksamkeit eines anderen gegen dessen Willen gebraucht. Dies geschieht entweder im Verborgenen vermittelst Betrug oder mit offener Gewalt; und Beides entweder gegen den Besitz oder gegen die Person des [S. 391] anderen und zwar gegen dessen eigene Person oder gegen eine diesem nahestehende. Nimmt nun jemand fremdes Gut im Verborgenen, so heißt dies Diebstahl; nimmt er es offen, so heißt es Raub. Gegen die Person selber des anderen ist dieses Gebrauchen gerichtet entweder mit Rücksicht auf deren persönlichen Bestand oder mit Rücksicht auf deren Würde. Der persönliche Bestand wird im Verborgenen verletzt durch geheime Tötung oder durch Schlagen oder durch Reichen von Gift; und offen durch offene Tötung oder durch Einkerkerung oder durch Schläge oder Verstümmelung eines Gliedes. Durch falsches Zeugnis oder durch Verkleinerung wird jemand im Verborgenen verletzt mit Rücksicht auf seine Stellung und Würde, insoweit sein guter Name geschädigt wird; offen durch Anklage vor Gericht, durch Schmähungen. Mit Rücksicht auf eine nahestehende Person wird jemand verletzt in der Gattin, für gewöhnlich im Verborgenen durch Ehebruch; im Knechte, wenn man diesen seinem Herrn abwendig machen will; — was Alles auch offen geschehen kann. Und so verhält es sich dann auch mit anderen nahestehenden Personen, in denen man Unrecht thut der Hauptperson.

Freiwillig ist der Aus- und Eintausch, wenn jemand seinen Besitz dem anderen überträgt mit beiderseitigem freien Willen. Geschieht dies schlechthin ohne weitere Verpflichtung des anderen, so heißt dies Schenken und gehört der Freigebigkeit, nicht der Gerechtigkeit an. Die Gerechtigkeit schließt immer den Charakter des Geschuldeten ein. Ein solches Ein- und Austauschen gemäß der Gerechtigkeit nun geschieht 1. wenn jemand seine Sache einem anderen giebt als Entgelt für etwas Empfangenes, wie beim Kauf und Verkauf; — 2. wenn jemand umsonst den Gebrauch einer Sache bewilligt, die ihm gehört; und das heißt Nießbrauch, wenn die Sache Früchte bringt; ist 3. Leihen, wenn die Sache keine Früchte bringt, wie Gold, Gefäße etc.; — 4. wenn jemand gegen einen gewissen Preis den Gebrauch einer ihm gehörigen Sache bewilligt; und das heißt Mieten oder Pachten; — endlich 5. wenn jemand sein Eigentum einem anderen übergiebt; nicht um des Gebrauches willen sondern damit es aufbewahrt bleibe, wie das Anvertraute oder wie ein Pfand oder um für einen anderen Bürgschaft zu leisten; immer in diesen Fällen, um sein Eigentum später zurückzuhaben. In allen diesen Thätigleiten ist die rechte Mttte gemäß absoluter Gleichheit im Geben und im Empfangen. Alle diese Thätigkeiten also gehören der Tauschgerechtigkeit an.

c) Damit ist auf die Einwürfe erwidert.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 53
. Quaestio 54
. Quaestio 55
. Quaestio 56
. Quaestio 57
. Quaestio 58
. Quaestio 59
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger