Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 61

Articulus 1

IIª-IIae q. 61 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur duae species iustitiae, iustitia distributiva et commutativa. Non enim potest esse iustitiae species quod multitudini nocet, cum iustitia ad bonum commune ordinetur. Sed distribuere bona communia in multos nocet bono communi multitudinis, tum quia exhauriuntur opes communes; tum etiam quia mores hominum corrumpuntur; dicit enim Tullius, in libro de Offic., fit deterior qui accipit, et ad idem semper expectandum paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam iustitiae speciem.

IIª-IIae q. 61 a. 1 arg. 2
Praeterea, iustitiae actus est reddere unicuique quod suum est, ut supra habitum est. Sed in distributione non redditur alicui quod suum erat, sed de novo appropriatur sibi id quod erat commune. Ergo hoc ad iustitiam non pertinet.

IIª-IIae q. 61 a. 1 arg. 3
Praeterea, iustitia non solum est in principe, sed etiam in subiectis, ut supra habitum est. Sed distribuere semper pertinet ad principem. Ergo distributiva non pertinet ad iustitiam.

IIª-IIae q. 61 a. 1 arg. 4
Praeterea, distributivum iustum est bonorum communium, ut dicitur in V Ethic. sed communia pertinent ad iustitiam legalem. Ergo iustitia distributiva non est species iustitiae particularis, sed iustitiae legalis.

IIª-IIae q. 61 a. 1 arg. 5
Praeterea, unum et multa non diversificant speciem virtutis. Sed iustitia commutativa consistit in hoc quod aliquid redditur uni; iustitia vero distributiva in hoc quod aliquid datur multis. Ergo non sunt diversae species iustitiae.

IIª-IIae q. 61 a. 1 s. c.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., ponit duas partes iustitiae, et dicit quod una est directiva in distributionibus, alia in commutationibus.

IIª-IIae q. 61 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam privatam personam, quae comparatur ad communitatem sicut pars ad totum. Potest autem ad aliquam partem duplex ordo attendi. Unus quidem partis ad partem, cui similis est ordo unius privatae personae ad aliam. Et hunc ordinem dirigit commutativa iustitia, quae consistit in his quae mutuo fiunt inter duas personas ad invicem. Alius ordo attenditur totius ad partes, et huic ordini assimilatur ordo eius quod est commune ad singulas personas. Quem quidem ordinem dirigit iustitia distributiva, quae est distributiva communium secundum proportionalitatem. Et ideo duae sunt iustitiae species, scilicet commutativa et distributiva.

IIª-IIae q. 61 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sicut in largitionibus privatarum personarum commendatur moderatio, effusio vero culpatur; ita etiam in distributione communium bonorum est moderatio servanda, in quo dirigit iustitia distributiva.

IIª-IIae q. 61 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod sicut pars et totum quodammodo sunt idem, ita id quod est totius quodammodo est partis. Et ita cum ex bonis communibus aliquid in singulos distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est.

IIª-IIae q. 61 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod actus distributionis quae est communium bonorum pertinet solum ad praesidentem communibus bonis, sed tamen iustitia distributiva est et in subditis, quibus distribuitur, inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quamvis etiam distributio quandoque fiat bonorum communium non quidem civitati, sed uni familiae, quorum distributio fieri potest auctoritate alicuius privatae personae.

IIª-IIae q. 61 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod motus accipiunt speciem a termino ad quem. Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea quae sunt privatarum personarum in bonum commune, sed ordinare e converso bonum commune ad personas particulares per distributionem est iustitiae particularis.

IIª-IIae q. 61 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod iustitia distributiva et commutativa non solum distinguuntur secundum unum et multa, sed secundum diversam rationem debiti, alio enim modo debetur alicui id quod est commune, alio modo id quod est proprium.

 

Erster Artikel.
Es giebt zwei Gattungen Gerechtigkeit: die Tausch- und die verteilende Gerechtigkeit.

a) Solche zwei Gattungen lassen sich nicht unterscheiden. Denn:

I. Keine Gattung Gerechtigkeit kann dem Gemeinwesen schaden, da die Gerechtigkeit dem Gemeinwesen von Natur aus dient. Das allen gemeinsame Gut aber in viele verteilen, gereicht dem gemeinsamen Besten aller zum Schaden; sowohl weil die gemeinnützigen Güter erschöpft als auch weil die Sitten der Menschen verdorben werden. Denn Cicero sagt (2. de off.): „Schlechter wird, der da annimmt, und um wieder etwas zu empfangen bereitwilliger.“ Verteilen also gehört nicht zu einer Gattung Gerechtigkeit.

II. Die Thätigkeit der Gerechtigkeit besteht darin, jedem das Seine zu geben. Im Verteilen aber wird jemandem nicht gegeben was sein ist; vielmehr wird ihm zu eigen gegeben, was früher nicht sein war, sondern dem Gemeinwesen gehörte.

III. Die Gerechtigkeit ist nicht im Fürsten allein, sondern auch in den Unterthanen. Verteilen aber gehört immer dem Fürsten an.

IV. „Das was gerechterweise verteilt werden kann, betrifft die gemeinsamen Güter.“ (3 Ethic. 2.) Das was gemeinsam ist aber gehört der „gesetzlichen“ Gerechtigkeit an, nicht der besonderen, privaten.

V. Das Eine und Viele machen keinen Wesensunterschied in der Tugendgattung. Die Tauschgerechtigkeit aber besteht darin, daß einem einzigen gegeben wird; die verteilende, daß vielen gegeben wird. Also ist da kein Unterschied in der Gattung.

Auf der anderen Seite nennt Aristoteles die eine Gattung der Gerechtigkeit: „die im Verteilen leitende“, die andere: „die Richtschnur im Tauschen“. (5 Ethic. 2.) [S. 388]

b) Ich antworte, die besondere oder Privatgerechtigkeit beziehe sich auf eine Privatperson, die da Teil oder Glied eines Gemeinwesens ist. Nun besteht da ein doppeltes Verhältnis: 1. das zwischen dem einen Teile und dem anderen, also zwischen einer Privatperson zur anderen; und dieses Verhältnis wird geregelt durch die Tauschgerechtigkeit; — 2. das zwischen dem Ganzen und den Teilen, also zwischen dem Gemeinsamen und den einzelnen Personen; und dieses Verhältnis wird geregelt durch die verteilende Gerechtigkeit, die das Gemeinsame verteilt nach einem gewissen Verhältnisse. Also sind zwei Gattungen Gerechtigkeit.

c) I. Wie in Privatgaben Maßhalten empfohlen, Verschwendung getadelt wird; so ist dies auch bei Zuteilung von Gütern des Gemeinwesens der Fall.

II. Der Teil und das Ganze haben ein und dasselbe Interesse. So weit also an öffentlichen Gütern einzelnen verteilt wird, bekommt jeder das Seine.

III. Das thatsächliche Verteilen gehört allerdings dem Fürsten zu. Die Unterthanen aber haben die Tugend der verteilenden Gerechtigkeit, in soweit sie mit dem recht Zugeteilten zufrieden sind.

IV. Die Thätigkeit oder Bewegung erhält ihren Wesenscharakter vom Abschlußpunkte, auf den sie gerichtet ist. Zur „gesetzlichen“ Gerechtigkeit gehört es also, das Beste der einzelnen zum Gemeinbesten hinzuleiten; und der „besonderen“ oder Privatgerechtigkeit ist es eigen, das gemeinsame Gute an einzelne Personen gebührendermaßen zu verteilen.

V. Der verschiedene Wesenscharakter dessen, was geschuldet wird, unter scheidet diese beiden Gattungen Gerechtigkeit; nicht das Eine und Viele. Denn anders wird dem einzelnen der Anteil am Gemeinsamen geschuldet und anders das was dem einzelnen als einem solchen eigen ist.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 53
. Quaestio 54
. Quaestio 55
. Quaestio 56
. Quaestio 57
. Quaestio 58
. Quaestio 59
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger