Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 51

Articulus 1

IIª-IIae q. 51 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod eubulia non sit virtus. Quia secundum Augustinum, in libro de Lib. Arb., virtutibus nullus male utitur. Sed eubulia, quae est bene consiliativa, aliqui male utuntur, vel quia astuta consilia excogitant ad malos fines consequendos; aut quia etiam ad bonos fines consequendos aliqua peccata ordinant, puta qui furatur ut eleemosynam det. Ergo eubulia non est virtus.

IIª-IIae q. 51 a. 1 arg. 2
Praeterea, virtus perfectio quaedam est, ut dicitur in VII Phys. Sed eubulia circa consilium consistit, quod importat dubitationem et inquisitionem, quae imperfectionis sunt. Ergo eubulia non est virtus.

IIª-IIae q. 51 a. 1 arg. 3
Praeterea, virtutes sunt connexae ad invicem, ut supra habitum est. Sed eubulia non est connexa aliis virtutibus multi enim peccatores sunt bene consiliativi, et multi iusti sunt in consiliis tardi. Ergo eubulia non est virtus.

IIª-IIae q. 51 a. 1 s. c.
Sed contra est quod eubulia est rectitudo consilii, ut philosophus dicit, in VI Ethic. Sed recta ratio perficit rationem virtutis. Ergo eubulia est virtus.

IIª-IIae q. 51 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, de ratione virtutis humanae est quod faciat actum hominis bonum. Inter ceteros autem actus hominis proprium est ei consiliari, quia hoc importat quandam rationis inquisitionem circa agenda, in quibus consistit vita humana; nam vita speculativa est supra hominem, ut dicitur in X Ethic. Eubulia autem importat bonitatem consilii, dicitur enim ab eu, quod est bonum, et boule, quod est consilium, quasi bona consiliatio, vel potius bene consiliativa. Unde manifestum est quod eubulia est virtus humana.

IIª-IIae q. 51 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non est bonum consilium sive aliquis malum finem sibi in consiliando praestituat, sive etiam ad bonum finem malas vias adinveniat. Sicut etiam in speculativis non est bona ratiocinatio sive aliquis falsum concludat, sive etiam concludat verum ex falsis, quia non utitur convenienti medio. Et ideo utrumque praedictorum est contra rationem eubuliae, ut philosophus dicit, in VI Ethic.

IIª-IIae q. 51 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod etsi virtus sit essentialiter perfectio quaedam, non tamen oportet quod omne illud quod est materia virtutis perfectionem importet. Oportet enim circa omnia humana perfici per virtutes, et non solum circa actus rationis, inter quos est consilium; sed etiam circa passiones appetitus sensitivi, quae adhuc sunt multo imperfectiores. Vel potest dici quod virtus humana est perfectio secundum modum hominis, qui non potest per certitudinem comprehendere veritatem rerum simplici intuitu; et praecipue in agibilibus, quae sunt contingentia.

IIª-IIae q. 51 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod in nullo peccatore, inquantum huiusmodi, invenitur eubulia. Omne enim peccatum est contra bonam consiliationem. Requiritur enim ad bene consiliandum non solum adinventio vel excogitatio eorum quae sunt opportuna ad finem, sed etiam aliae circumstantiae, scilicet tempus congruum, ut nec nimis tardus nec nimis velox sit in consiliis; et modus consiliandi, ut scilicet sit firmus in suo consilio; et aliae huiusmodi debitae circumstantiae, quae peccator peccando non observat. Quilibet autem virtuosus est bene consiliativus in his quae ordinantur ad finem virtutis, licet forte in aliquibus particularibus negotiis non sit bene consiliativus, puta in mercationibus vel in rebus bellicis vel in aliquo huiusmodi.

 

Erster Artikel.
Das gute Beraten ist eine Tugend.

a) Dies wird geleugnet. Denn:

I. „Der Tugend bedient sich niemand zu etwas Schlechtem.“ (Aug.) Des guten Beratens aber bedienen sich manche, um Schlechtes auszudenken und zu vollführen.

II. „Die Tugend ist eine Vollendung.“ (7 Physic.) Das gute Beraten aber schließt in sich wesentlich Zweifel ein und Untersuchen, also Unvollkommenes.

III. Die Tugenden sind untereinander verbunden, das gute Beraten aber ist nicht mit den anderen Tugenden verbunden; denn viele Sünder beraten gut und manche Gerechte sind darin schwerfällig.

Auf der anderen Seite fagt Aristoteles (6 Ethic. 9.): „Das gute Beraten ist die Geradheit im Beratschlagen;“ trägt also den Charakter der Tugend.

b) Ich antworte, zum Charakter der menschlichen Tugend gehöre es, die menschliche Thätigkeit zu einer guten zu machen. Unter den übrigen Thätigkeiten des Menschen aber ist es ihm eigen, zu beraten, d. h. mit der Vernunft zu untersuchen, was zu thun sei. Damit also dies gut geschehe, besteht als Tugend das gute Beraten. [S. 333]

c) I. Daß jemand um eines schlechten Zweckes willm oder wegen schlechter Mittel sich berät, ist kein gutes Beraten; wie auch im Denken es kein gutes Vorgehen der Vernunft ist, wenn das Ergebnis etwas Falsches ist oder aus falschen Voraussetzungen Wahres sich ergiebt, weil der Syllogismus nicht richtig war. Beides also ist gegen das gute Beraten.

II. Die Tugend ist allerdings Vollendung; aber eine solche wie sie für den Menschen und seine Lage entsprechend ist, der da nicht schlechthin die Wahrheit einfach schaut. Zudem genügt nicht, daß die Vernunft allein vollendet werde, sondern auch das Begehren; was durch die weit wichtigeren moralischen Tugenden geschieht. Also nicht braucht Alles, was Materie der Tugend ist, schlechthin vollendet zu sein.

III. Der Sünder ist als solcher niemals gut beraten. Zudem ist für das gute Beraten auch die Berücksichtigung nicht nur des Zweckdienlichen selber an sich, sondern auch der Umstände: der Zeit, des Ortes, der persönlichen Verhältnisse geboten, was beim Sünder fehlt, wenn er sündigt.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 43
. Quaestio 44
. Quaestio 45
. Quaestio 46
. Quaestio 47
. Quaestio 48
. Quaestio 49
. Quaestio 50
. Quaestio 51
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 52
. Quaestio 53
. Quaestio 54
. Quaestio 55
. Quaestio 56
. Quaestio 57
. Quaestio 58
. Quaestio 59
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger