Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 44

Articulus 4

IIª-IIae q. 44 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter mandetur quod Deus diligatur ex toto corde. Modus enim virtuosi actus non est in praecepto, ut ex supradictis patet. Sed hoc quod dicitur ex toto corde, importat modum divinae dilectionis. Ergo inconvenienter praecipitur quod Deus ex toto corde diligatur.

IIª-IIae q. 44 a. 4 arg. 2
Praeterea, totum et perfectum est cui nihil deest; ut dicitur in III Physic. Si igitur in praecepto cadit quod Deus ex toto corde diligatur, quicumque facit aliquid quod non pertinet ad Dei dilectionem agit contra praeceptum, et per consequens peccat mortaliter. Sed peccatum veniale non pertinet ad Dei dilectionem. Ergo peccatum veniale erit mortale. Quod est inconveniens.

IIª-IIae q. 44 a. 4 arg. 3
Praeterea, diligere Deum ex toto corde est perfectionis, quia secundum philosophum, totum et perfectum idem sunt. Sed ea quae sunt perfectionis non cadunt sub praecepto, sed sub consilio. Ergo non debet praecipi quod Deus ex toto corde diligatur.

IIª-IIae q. 44 a. 4 s. c.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo.

IIª-IIae q. 44 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, cum praecepta dentur de actibus virtutum, hoc ergo modo aliquis actus cadit sub praecepto, secundum quod est actus virtutis. Requiritur autem ad actum virtutis non solum quod cadat super debitam materiam, sed etiam quod vestiatur debitis circumstantiis, quibus sit proportionatus tali materiae. Deus autem est diligendus sicut finis ultimus, ad quem omnia sunt referenda. Et ideo totalitas quaedam fuit designanda circa praeceptum de dilectione Dei.

IIª-IIae q. 44 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sub praecepto quod datur de actu alicuius virtutis non cadit modus quem habet ille actus ex alia superiori virtute. Cadit tamen sub praecepto modus ille qui pertinet ad rationem propriae virtutis. Et talis modus significatur cum dicitur, ex toto corde.

IIª-IIae q. 44 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod dupliciter contingit ex toto corde Deum diligere. Uno quidem modo, in actu, idest ut totum cor hominis semper actualiter in Deum feratur. Et ista est perfectio patriae. Alio modo, ut habitualiter totum cor hominis in Deum feratur, ita scilicet quod nihil contra Dei dilectionem cor hominis recipiat. Et haec est perfectio viae. Cui non contrariatur peccatum veniale, quia non tollit habitum caritatis, cum non tendat in oppositum obiectum; sed solum impedit caritatis usum.

IIª-IIae q. 44 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod perfectio caritatis ad quam ordinantur consilia est media inter duas perfectiones praedictas, ut scilicet homo, quantum possibile est, se abstrahat a rebus temporalibus etiam licitis, quae, occupando animum, impediunt actualem motum cordis in Deum.

 

Vierter Artikel.
Gott soll von ganzem Herzen geliebt werden.

a) Dem steht entgegen:

I. Das Maß für den Tugendakt ist nicht vorgeschrieben, sondern nur der Tugendakt selber. Also mußte nicht geboten werden: aus ganzem Herzen.

II. „Ganz und vollkommen ist das, wo nichts fehlt,“ sagt Aristoteles. (3 Physic.) Wer also etwas thut, was nicht zur Liebe Gottes gehört, der handelt gegen das Gebot, welches vorschreibt, Gott aus ganzem Herzen zu lieben; er sündigt somit schwer. Nun gehört die läßlche Sünde nicht zur Liebe zu Gott. Also wäre die läßliche Sünde Todsünde.

III. Gott aus ganzem Herzen lieben ist Sache der vollkommenen Seelen; denn „ganz und vollkommen sind dasselbe“ (l. c.). Dann ist es aber nur geraten, nicht geboten.

Auf der anderen Seite heißt es Deut. 6.: „Du sollst Gott deinen Herrn lieben aus ganzem Herzen.“

b) Ich antworte, insoweit sei eine Thätigkeit Gegenstand des Gebotes als sie Tugendthätigkeit ist. Damit etwas Tugendakt sei, ist aber nicht nur erfordert, daß dieser den richtigen Gegenstand habe, sondern auch daß er unter den gebührenden Umständen sich vollziehe; die nämlich im gehörigen [S. 291] Verhältnisse stehen zum entsprechenden Gegenstande. Gott aber ist zu lieben als letzter Endzweck. Also muß Alles auf ihn bezogen werden und ist Er somit aus ganzem Herzen zu lieben.

c) I. Wenn über einen Tugendakt ein Gebot gegeben wird, so ist damit nicht geboten das Maß und die Richtschnur, soweit diese von einer höheren Tugend abhängt. Aber geboten ist das Maß, welches der betreffenden Tugend selber eigen ist. Das „aus ganzem Herzen“ ist nun eigen der Liebe eben zu Gott als einer Tugend.

II. Einmal wird Gott „aus ganzem Herzen“ geliebt der Thatsächlichkeit nach, so daß das ganze Herz immer thatsächlich auf Gott gerichtet ist' — und das ist die Vollendung im ewigen Heim. Dann wird Gott aus ganzem Herzen“ geliebt, wenn dem Zustande nach das Herz auf Gott gerichtet ist, so daß das Herz in sich nichts aufnimmt, was gegen die Liebe zu Gott ist; — und das ist die dem Pilger eigene Liebe. Dieser steht die läßliche Sünde nicht entgegen; denn sie nimmt den Zustand der Liebe nicht fort, da sie nicht auf den entgegengesetzten Gegenstand sich richtet. Wohl aber hindert sie den thatsächlichen Gebrauch des Zustandes der Liebe.

III. Die Vollendung der Liebe in den evangelischen Räten steht in der Mitte zwischen der Vollendung im Himmel und der genannten auf dem Pilgerwege. Der Mensch zieht da sein Herz soviel wie möglich zurück selbst von dem Erlaubten, damit es immer mehr, auch thatsächlich, zu Gott hin sich bewege.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. Quaestio 41
. Quaestio 42
. Quaestio 43
. Quaestio 44
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 45
. Quaestio 46
. Quaestio 47
. Quaestio 48
. Quaestio 49
. Quaestio 50
. Quaestio 51
. Quaestio 52
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger