Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 43

Articulus 7

IIª-IIae q. 43 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod bona spiritualia sint propter scandalum dimittenda. Augustinus enim, in libro contra epistolam Parmen., docet quod ubi schismatis periculum timetur, a punitione peccatorum cessandum est. Sed punitio peccatorum est quoddam spirituale, cum sit actus iustitiae. Ergo bonum spirituale est propter scandalum dimittendum.

IIª-IIae q. 43 a. 7 arg. 2
Praeterea, sacra doctrina maxime videtur esse spiritualis. Sed ab ea est cessandum propter scandalum, secundum illud Matth. VII, nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras spargatis ante porcos, ne conversi dirumpant vos. Ergo bonum spirituale est dimittendum propter scandalum.

IIª-IIae q. 43 a. 7 arg. 3
Praeterea, correctio fraterna, cum sit actus caritatis, est quoddam spirituale bonum. Sed interdum ex caritate dimittitur, ad vitandum scandalum aliorum; ut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei. Ergo bonum spirituale est propter scandalum dimittendum.

IIª-IIae q. 43 a. 7 arg. 4
Praeterea, Hieronymus dicit quod dimittendum est propter scandalum omne quod potest praetermitti salva triplici veritate, scilicet vitae, iustitiae et doctrinae. Sed impletio consiliorum, et largitio eleemosynarum, multoties potest praetermitti salva triplici veritate praedicta, alioquin semper peccarent omnes qui praetermittunt. Et tamen haec sunt maxima inter spiritualia opera. Ergo spiritualia opera debent praetermitti propter scandalum.

IIª-IIae q. 43 a. 7 arg. 5
Praeterea, vitatio cuiuslibet peccati est quoddam spirituale bonum, quia quodlibet peccatum affert peccanti aliquod spirituale detrimentum. Sed videtur quod pro scandalo proximi vitando debeat aliquis quandoque peccare venialiter, puta cum peccando venialiter impedit peccatum mortale alterius, debet enim homo impedire damnationem proximi quantum potest sine detrimento propriae salutis, quae non tollitur per peccatum veniale. Ergo aliquod bonum spirituale debet homo praetermittere propter scandalum vitandum.

IIª-IIae q. 43 a. 7 s. c.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., si de veritate scandalum sumitur, utilius nasci permittitur scandalum quam veritas relinquatur. Sed bona spiritualia maxime pertinent ad veritatem. Ergo bona spiritualia non sunt propter scandalum dimittenda.

IIª-IIae q. 43 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod, cum duplex sit scandalum, activum scilicet et passivum, quaestio ista non habet locum de scandalo activo, quia cum scandalum activum sit dictum vel factum minus rectum, nihil est cum scandalo activo faciendum. Habet autem locum quaestio si intelligatur de scandalo passivo. Considerandum est igitur quid sit dimittendum ne alius scandalizetur. Est autem in spiritualibus bonis distinguendum. Nam quaedam horum sunt de necessitate salutis, quae praetermitti non possunt sine peccato mortali. Manifestum est autem quod nullus debet mortaliter peccare ut alterius peccatum impediat, quia secundum ordinem caritatis plus debet homo suam salutem spiritualem diligere quam alterius. Et ideo ea quae sunt de necessitate salutis praetermitti non debent propter scandalum vitandum. In his autem spiritualibus bonis quae non sunt de necessitate salutis videtur distinguendum. Quia scandalum quod ex eis oritur quandoque ex malitia procedit, cum scilicet aliqui volunt impedire huiusmodi spiritualia bona, scandala concitando, et hoc est scandalum Pharisaeorum, qui de doctrina domini scandalizabantur. Quod esse contemnendum dominus docet, Matth. XV. Quandoque vero scandalum procedit ex infirmitate vel ignorantia, et huiusmodi est scandalum pusillorum. Propter quod sunt spiritualia opera vel occultanda, vel etiam interdum differenda, ubi periculum non imminet, quousque, reddita ratione, huiusmodi scandalum cesset. Si autem post redditam rationem huiusmodi scandalum duret, iam videtur ex malitia esse, et sic propter ipsum non sunt huiusmodi spiritualia opera dimittenda.

IIª-IIae q. 43 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod poenarum inflictio non est propter se expetenda, sed poenae infliguntur ut medicinae quaedam ad cohibendum peccata. Et ideo intantum habent rationem iustitiae inquantum per eas peccata cohibentur. Si autem per inflictionem poenarum manifestum sit plura et maiora peccata sequi, tunc poenarum inflictio non continebitur sub iustitia. Et in hoc casu loquitur Augustinus, quando scilicet ex excommunicatione aliquorum imminet periculum schismatis, tunc enim excommunicationem ferre non pertineret ad veritatem iustitiae.

IIª-IIae q. 43 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod circa doctrinam duo sunt consideranda, scilicet veritas quae docetur; et ipse actus docendi. Quorum primum est de necessitate salutis, ut scilicet contrarium veritati non doceat, sed veritatem secundum congruentiam temporis et personarum proponat ille cui incumbit docendi officium. Et ideo propter nullum scandalum quod sequi videatur debet homo, praetermissa veritate, falsitatem docere. Sed ipse actus docendi inter spirituales eleemosynas computatur, ut supra dictum est. Et ideo eadem ratio est de doctrina et de aliis misericordiae operibus, de quibus postea dicetur.

IIª-IIae q. 43 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod correctio fraterna, sicut supra dictum est, ordinatur ad emendationem fratris. Et ideo intantum computanda est inter spiritualia bona inquantum hoc consequi potest. Quod non contingit si ex correctione frater scandalizetur. Et ideo si propter scandalum correctio dimittatur, non dimittitur spirituale bonum.

IIª-IIae q. 43 a. 7 ad 4
Ad quartum dicendum quod in veritate vitae, doctrinae et iustitiae non solum comprehenditur id quod est de necessitate salutis, sed etiam id per quod perfectius pervenitur ad salutem, secundum illud I ad Cor. XII, aemulamini charismata meliora. Unde etiam consilia non sunt simpliciter praetermittenda, nec etiam misericordiae opera, propter scandalum, sed sunt interdum occultanda vel differenda propter scandalum pusillorum, ut dictum est. Quandoque tamen consiliorum observatio et impletio operum misericordiae sunt de necessitate salutis. Quod patet in his qui iam voverunt consilia; et in his quibus ex debito imminet defectibus aliorum subvenire, vel in temporalibus, puta pascendo esurientem, vel in spiritualibus, puta docendo ignorantem; sive huiusmodi fiant debita propter iniunctum officium, ut patet in praelatis, sive propter necessitatem indigentis. Et tunc eadem ratio est de huiusmodi sicut de aliis quae sunt de necessitate salutis.

IIª-IIae q. 43 a. 7 ad 5
Ad quintum dicendum quod quidam dixerunt quod peccatum veniale est committendum propter vitandum scandalum. Sed hoc implicat contraria, si enim faciendum est, iam non est malum neque peccatum; nam peccatum non potest esse eligibile. Contingit tamen aliquid propter aliquam circumstantiam non esse peccatum veniale quod, illa circumstantia sublata, peccatum veniale esset, sicut verbum iocosum est peccatum veniale quando absque utilitate dicitur; si autem ex causa rationabili proferatur, non est otiosum neque peccatum. Quamvis autem per peccatum veniale gratia non tollatur, per quam est hominis salus; inquantum tamen veniale disponit ad mortale, vergit in detrimentum salutis.

 

Siebenter Artikel.
Das geistig Vollkommene soll man nicht unterlassen aus Furcht, Ärgernis zu geben.

a) Dies wird bestritten:

I. Augustin (3. (contraep. Parmeniani cap. 2.) schreibt: „Wo die Gefahr eines Schisma droht, soll man der Bestrafung der Sünden sich enthalten.“ Letztere aber ist der Vollkommenheit der Gerechtigkeit entsprechend.

II. Matth. 7, 6. heißt es: „Gebet das Heilige nicht den Hunden und streuet euere Perlen nicht vor Säuen aus, damit diese sich nicht umkehren und euch zerreißen.“ Also soll man deshalb sich enthalten die heilige Lehre vorzutragen aus Furcht, Ärgernis zu geben.

III. Die brüderliche Zurechtweisung, etwas geistig Gutes also, muß manchmal wegfallen, um das Ärgernis anderer zu vermeiden, nach Augustin. (1. de civ. Dei 9.).

IV. Hieronymus sagt zu Matth. 15, 12.: „Um nicht Ärgernis zu geben, muß man Alles unterlassen, was unterlassen werden kann, ausgenommen die dreifache Wahrheit des Lebens, der Gerechtigkeit, der Lehre.“ Also muß man bisweilen die Erfüllung der evangelischen Räte, das Almosengeben und Ähnliches unterlassen; was doch bedeutet, große geistige Güter beiseite lassen, damit man kein Ärgernis gebe.

V. Um das Ärgernis des Nächsten zu vermeiden, muß man bisweilen eine läßliche Sünde begehen; wenn nämlich jemand durch eine läßliche Sünde die Todsünde des anderen verhindert. Denn der Mensch muß die Verdammnis des Nächsten verhindern, falls sein eigenes Heil keinen Schaden leidet, welch letzteres durch eine läßliche Sünde nicht gefährdet ist. Vermeiden aber eine läßliche Sünde ist etwas gering Vollkommenes. Also kann Letzteres unterlassen werden, damit man kein Ärgernis gebe.

Auf der anderen Seite sagt Gregor (sup. Ezech. hom. 7.): „Entsteht um der Wahrheit willen ein Ärgernis, so ist es nützlicher, daß das Ärgernis entsteht als daß die Wahrheit verlassen wird.“ Das geistig Vollkommene aber gehört zur Wahrheit. Also soll man es nicht beiseite lassen, damit kein Ärgernis entstehe.

b) Ich antworte, die berührte Frage betreffe nicht das Ärgernisgeben, da dies immer „minder recht“ d. h. etwas Unvollkommenes ist.

Nun ist, daß niemand Ärgernis nehme, bei dem geistigen Guten zu unterscheiden. Denn darunter giebt es Dinge, die man ohne schwere Sünde nicht unterlassen darf. Niemand aber soll schwer sündigen, damit er die [S. 285] schwere Sünde eines anderen hindere, da nach der Ordnung der heiligen Liebe ein jeder sein eigenes Seelenheil dem des Nächsten vorziehen muß. Also im Bereiche des zum Heile Notwendigen darf nichts aus Furcht, Ärgernis zu geben, unterlassen werden.

Handelt es sich nicht um das zum Heile Notwendige, so geht das Ärgernis, welches man an geistig Gutem nimmt, manchmal aus Bosheit hervor; es werden nämlich Ärgernisse erregt, damit man das Gute hindere; und das ist „das Ärgernis der Phansäer“, welches diese an der Lehre des Herrn nahmen. Dieses Ärgernis ist nach Matth. 15. zu verachten. Bisweilen aber geht das Ärgernis aus Unkenntnis oder aus Schwäche hervor, es ist dies „das Ärgernis der Kleinen“. Und da ist das geistig Gute manchmal zu verbergen oder aufzuschieben, wo damit keine Gefahr für die Seele verbunden ist, bis man Rechenschaft von diesem Guten gegeben hat und so das Ärgernis schwindet. Hat man seine Gründe dargelegt und das Ärgernis bleibt trotzdem, so hat dasselbe zur Quelle mehr die Bosheit wie die Schwäche; und sonach ist in diesem Falle das Gute nicht beiseite zu lassen.

c) I. Strafen sind wie Medizin. So viel also entsprechen sie der Gerechtigkeit, als sie Heilmittel sind gegen die Sünde und diese dadurch gehindert wird. Ist es aber offenbar, daß aus der Vollziehung der Strafen mehr und schwerere Sünden folgen, dann ist die Vollziehung der Strafen nicht gerecht. Und davon spricht Augustin; wenn nämlich aus der Exkommunikation einzelner ein Schisma folgen würde. In diefem Falle entspräche die Verhängung der Exkommunikation nicht der Wahrheit der Gerechtigkeit.

II. Die Wahrheit selber der Lehre gehört zum Notwendigen des Heiles; und deshalb darf man aus keinerlei Furcht vor Ärgernis etwas Falsches lehren. Die Thätigkeit oder Wirksamkeit aber der Lehre, die Belehrung also, wird unter die geistigen Almosen gerechnet und davon gilt, was über die Almosen gesagt worden; vgl. ad IV.

III. Insoweit die bruderliche Zurechtweisung dem anderen zur Besserung gereicht, ist sie ein geistiges Gut; nimmt also der andere daran Ärgernis, so ist sie gar kein geistiges Gut.

IV. In der Wahrheit des Lebens, der Lehre und der Gerechtigkeit ist nicht allein das zum Heile Notwendige enthalten, sondern auch das, was in mehr vollkommener Weise zum Heile führt, nach 1. Kor. 12.: „Eifert besseren Geistesgaben nach.“ Also auch die evangelischen Räte und die Werke der Barmherzigkeit sind nicht schlechthin beiseite zu lassen wegen des „Ärgernisses der Kleinen“; wenn man sie auch manchmal verbergen oder aufschieben kann. Hat man aber bereits die evangelischen Räte gelobt oder besteht eine Verpflichtung anderen beizustehen, dann handelt es sich da um das zum Heile Notwendige.

V. Wäre eine läßliche Sünde erlaubt, um ein Ärgernis zu vermeiden, wie einige meinen, so wäre sie schon nicht mehr Sünde. Also das geht nicht. Es kann aber geschehen, daß ein Akt infolge eines Umstandes keine läßliche Sünde mehr ist, der das ohne diesen begleitenden Umstand wohl sein würde. So ist ein Scherzwort läßliche Sünde, wenn es ohne Nutzen gesagi wird. Sagt man es aber aus einer vernünftigen Ursache, so ist es eben kein unnützes Wort mehr und somit keine Sünde. Die läßliche Sünde bereitet zur Todsünde vor und schädigt so das Heil. [S. 286]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. Quaestio 41
. Quaestio 42
. Quaestio 43
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 44
. Quaestio 45
. Quaestio 46
. Quaestio 47
. Quaestio 48
. Quaestio 49
. Quaestio 50
. Quaestio 51
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger