Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 40

Articulus 2

IIª-IIae q. 40 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod clericis et episcopis liceat pugnare. Bella enim intantum sunt licita et iusta, sicut dictum est, inquantum tuentur pauperes et totam rempublicam ab hostium iniuriis. Sed hoc maxime videtur ad praelatos pertinere, dicit enim Gregorius, in quadam homilia, lupus super oves venit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor videbatur esse et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit. Ergo praelatis et clericis licitum est pugnare.

IIª-IIae q. 40 a. 2 arg. 2
Praeterea, XXIII, qu. VIII, Leo Papa scribit, cum saepe adversa a Saracenorum partibus pervenerint nuntia, quidam in Romanorum portum Saracenos clam furtiveque venturos esse dicebant. Pro quo nostrum congregari praecepimus populum, maritimumque ad littus descendere decrevimus. Ergo episcopis licet ad bella procedere.

IIª-IIae q. 40 a. 2 arg. 3
Praeterea, eiusdem rationis esse videtur quod homo aliquid faciat, et quod facienti consentiat, secundum illud Rom. I, non solum digni sunt morte qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus. Maxime autem consentit qui ad aliquid faciendum alios inducit. Licitum autem est episcopis et clericis inducere alios ad bellandum, dicitur enim XXIII, qu. VIII, quod hortatu et precibus Adriani Romanae urbis episcopi, Carolus bellum contra Longobardos suscepit. Ergo etiam eis licet pugnare.

IIª-IIae q. 40 a. 2 arg. 4
Praeterea, illud quod est secundum se honestum et meritorium non est illicitum praelatis et clericis. Sed bellare est quandoque et honestum et meritorium, dicitur enim XXIII, qu. VIII, quod si aliquis pro veritate fidei et salvatione patriae ac defensione Christianorum mortuus fuerit, a Deo caeleste praemium consequetur. Ergo licitum est episcopis et clericis bellare.

IIª-IIae q. 40 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Petro, in persona episcoporum et clericorum, dicitur Matth. XXVI, converte gladium tuum in vaginam. Non ergo licet eis pugnare.

IIª-IIae q. 40 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ad bonum societatis humanae plura sunt necessaria. Diversa autem a diversis melius et expeditius aguntur quam ab uno; ut patet per philosophum, in sua politica. Et quaedam negotia sunt adeo sibi repugnantia ut convenienter simul exerceri non possint. Et ideo illis qui maioribus deputantur prohibentur minora, sicut secundum leges humanas militibus, qui deputantur ad exercitia bellica, negotiationes interdicuntur. Bellica autem exercitia maxime repugnant illis officiis quibus episcopi et clerici deputantur, propter duo. Primo quidem, generali ratione, quia bellica exercitia maximas inquietudines habent; unde multum impediunt animum a contemplatione divinorum et laude Dei et oratione pro populo, quae ad officium pertinent clericorum. Et ideo sicut negotiationes, propter hoc quod nimis implicant animum, interdicuntur clericis, ita et bellica exercitia, secundum illud II ad Tim. II, nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis. Secundo, propter specialem rationem. Nam omnes clericorum ordines ordinantur ad altaris ministerium, in quo sub sacramento repraesentatur passio Christi, secundum illud I ad Cor. XI, quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem domini annuntiabitis, donec veniat. Et ideo non competit eis occidere vel effundere sanguinem, sed magis esse paratos ad propriam sanguinis effusionem pro Christo, ut imitentur opere quod gerunt ministerio. Et propter hoc est institutum ut effundentes sanguinem, etiam sine peccato, sint irregulares. Nulli autem qui est deputatus ad aliquod officium licet id per quod suo officio incongruus redditur. Unde clericis omnino non licet bella gerere, quae ordinantur ad sanguinis effusionem.

IIª-IIae q. 40 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod praelati debent resistere non solum lupis qui spiritualiter interficiunt gregem, sed etiam raptoribus et tyrannis qui corporaliter vexant, non autem materialibus armis in propria persona utendo, sed spiritualibus; secundum illud apostoli, II ad Cor. X, arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia. Quae quidem sunt salubres admonitiones, devotae orationes, contra pertinaces excommunicationis sententia.

IIª-IIae q. 40 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod praelati et clerici, ex auctoritate superioris, possunt interesse bellis, non quidem ut ipsi propria manu pugnent, sed ut iuste pugnantibus spiritualiter subveniant suis exhortationibus et absolutionibus et aliis huiusmodi spiritualibus subventionibus. Sicut et in veteri lege mandabatur, Ios. VI, quod sacerdotes sacris tubis in bellis clangerent. Et ad hoc primo fuit concessum quod episcopi vel clerici ad bella procederent. Quod autem aliqui propria manu pugnent, abusionis est.

IIª-IIae q. 40 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut supra habitum est, omnis potentia vel ars vel virtus ad quam pertinet finis habet disponere de his quae sunt ad finem. Bella autem carnalia in populo fideli sunt referenda, sicut ad finem, ad bonum spirituale divinum, cui clerici deputantur. Et ideo ad clericos pertinet disponere et inducere alios ad bellandum bella iusta. Non enim interdicitur eis bellare quia peccatum sit, sed quia tale exercitium eorum personae non congruit.

IIª-IIae q. 40 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, licet exercere bella iusta sit meritorium, tamen illicitum redditur clericis propter hoc quod sunt ad opera magis meritoria deputati. Sicut matrimonialis actus potest esse meritorius, et tamen virginitatem voventibus damnabilis redditur, propter obligationem eorum ad maius bonum.

 

Zweiter Artikel.
Bischöfe und Kleriker dürfen nicht in den Krieg ziehen, um zu kämpfen.

a) Es scheint dies erlaubt zu sein. Denn:

I. Die Kriege sind gerecht, insoweit die armen geschützt und der ganze Staat verteidigt wird. Das geht aber die Bischöfe ganz besonders an, nach Gregor (14. hom. in Evgl.): „Der Wolf bricht in den Schafstall ein, wenn ein beliebiger Ruchloser und Räuber die gläubigen und armen bedrückt. Dann flieht jener, der da Hirt schien und es nicht war, und verläßt die Schafe; er getraut sich nicht zu widerstehen, weil er für sich selber fürchtet.“ Also gerade die geistlichen Hirten müssen kämpfen.

II. Leo IV. (23, 98. c. Igitur) schreibt: „Da oft schlechte Nachrichten kamen über die Saracenen, verkündeten einzelne, sie würden nächstens in den Hafen Roms einlaufen und zwar heimlich. Da haben wir unser Volk versammelt und haben beschlossen, zum Meeresgestade hinabzusteigen.“ Also wollte der Papst kämpfen.

III. Die Bischöfe können den Rat geben, Krieg anzufangen. Dasselbe aber ist es, etwas anzuraten und, es selber thun; denn „nicht nur jene sind des Todes schuldig, die das thun, sondern auch die ihnen beistimmen bei diesem Thun,“ sagt im allgemeinen Paulus (1. Röm. 32.) So hat z. B. (23, 9. 8. c. Hortatu) Karl d. Gr. auf Anraten des Papstes Hadrian den Krieg gegen die Longobarden unternommen.

IV. Was an sich ehrbar ist, das ist den Klerikern ebenfalls erlaubt. So verhält es sich aber mit dem Kriegführen; denn l. c. cap. Omni timore heißt es: „Wer für die Wahrheit des Glaubens, für die Verteidigung des Vaterlandes und für die Beschützung der Christen fällt, wird ewigen Lohn bei Gott erhalten.“

Auf der anderen Seite sagt der Herr zu Petrus (Matth. 26.): „Stecke dein Schwert in die Scheide.“

b) Ich antworte, zum Besten der ganzen menschlichen Gesellschaft seien viele Dinge notwendig. Nicht einer aber kann all dieses Verschiedene thun; das geschieht besser durch verschiedene, nach 1. Polit. 1. Manche Obliegenheiten nun sind so einander entgegengesetzt, daß sie nicht zugleich ausgeübt werden können. Kriegerische Übungen zumal sind durchaus im Gegensatze zu den Obliegenheiten der Bischöfe und Kleriker und zwar wegen zweierlei: 1. weil solche Übungen viele Unruhen mit sich bringen und somit die Betrachtung der göttlichen Dinge hindern sowie das Gebet für das Volk, was den Klerikern obliegt; wie also aus dem nämlichen Grunde Handelsgeschäfte den Klerikern untersagt werden (nach 2. Tim. 2, 4.), so auch thatsächliche Teilnahme am Kriegführen; — 2. weil alle Kleriker geweiht werden, um am Altare zu dienen, wo unter den Formen des Sakramentes das Leiden Christi unblutigerweise erneuert wird, nach 1. Kor. 11.: „So oft ihr dieses Brot esset und dieses Blut trinket, sollt ihr den Tod des Herrn verkündigen, bis er kommt.“ Deshalb kommt es ihnen nicht zu, Blut zu vergießen; sondern bereit zu sein, daß sie ihr eigenes Blut vergießen. Deshalb werden jene Kleriker, die, wenn auch ohne Sünde, Blut vergossen haben, irregulär, d. h. unfähig, am Altare zu dienen. Niemandem [S. 272] aber ist etwas erlaubt, was mit den Obliegenheiten seines Standes sich nicht verträgt.

c) I. Die geistlichen Vorsteher müssen ebenfalls entgegentreten denen, welche körperlich die Gläubigen bedrängen; aber nicht mit dem Schwerte in der Hand, sondern mit geistigen Waffen, wie fromme Ermahnungen, im Notfalle die Exkommunikationen das sind; nach 2. Kor. 10.: „Die Waffen unseres Kriegsdienstes sind keine fleischlichen, sondern die Macht, welche Gott gehört.“

II. Die Kleriker können mit Erlaubnis der Bischöfe den Kriegen beiwohnen; nicht aber um selber zu kämpfen, sondern um den kämpfenden geistigerweise zu helfen, wie auch Jos. 6. geboten wird, die Priester sollten im Kriege in die Trompeten stoßen, d. h. heilsame Ermunterungen geben. Daß Bischöfe und Kleriker mit eigener Hand kämpfen, ist ein Mißbrauch.

III. Jede Fähigkeit oder Kunst oder Tugend, welcher der Zweck angehört, kann Verfügungen treffen im Bereiche des Zweckdienlichen. Die Kriege aber sind bei einem gläubigen Volke hinzuleiten, wie zum letzten Endzwecke, zum Heile der Seele, also zum göttlichen Gute, dem die Kleriker unmittelbar dienen. Den Klerikern also liegt es ob, dazu anzuleiten, daß man gerechte Kriege führe. Nicht weil Kriegführen Sünde ist, wird es den Klerikern untersagt, daran teilzunehmen, sondern weil es zu ihrem Amte nicht paßt.

IV. Gerechte Kriege zu führen, ist an sich verdienstvoll; für die Kleriker aber ist die Teilnahme daran unerlaubt, weil ihre Obliegenheiten höher und verdienstvoller sind. So kann der eheliche Akt verdienstvoll sein; und doch ist er denen, die Jungfrauschaft gelobt haben, verboten, weil sie für ein höheres Gut verpflichtet sind.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 32
. Quaestio 33
. Quaestio 34
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 41
. Quaestio 42
. Quaestio 43
. Quaestio 44
. Quaestio 45
. Quaestio 46
. Quaestio 47
. Quaestio 48
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger