Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 40

Articulus 1

IIª-IIae q. 40 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod bellare semper sit peccatum. Poena enim non infligitur nisi pro peccato. Sed bellantibus a domino indicitur poena, secundum illud Matth. XXVI, omnis qui acceperit gladium gladio peribit. Ergo omne bellum est illicitum.

IIª-IIae q. 40 a. 1 arg. 2
Praeterea, quidquid contrariatur divino praecepto est peccatum. Sed bellare contrariatur divino praecepto, dicitur enim Matth. V, ego dico vobis non resistere malo; et Rom. XII dicitur, non vos defendentes, carissimi, sed date locum irae. Ergo bellare semper est peccatum.

IIª-IIae q. 40 a. 1 arg. 3
Praeterea, nihil contrariatur actui virtutis nisi peccatum. Sed bellum contrariatur paci. Ergo bellum semper est peccatum.

IIª-IIae q. 40 a. 1 arg. 4
Praeterea, omne exercitium ad rem licitam licitum est, sicut patet in exercitiis scientiarum. Sed exercitia bellorum, quae fiunt in torneamentis, prohibentur ab Ecclesia, quia morientes in huiusmodi tyrociniis ecclesiastica sepultura privantur. Ergo bellum videtur esse simpliciter peccatum.

IIª-IIae q. 40 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de puero centurionis, si Christiana disciplina omnino bella culparet, hoc potius consilium salutis petentibus in Evangelio daretur, ut abiicerent arma, seque militiae omnino subtraherent. Dictum est autem eis, neminem concutiatis; estote contenti stipendiis vestris. Quibus proprium stipendium sufficere praecepit, militare non prohibuit.

IIª-IIae q. 40 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ad hoc quod aliquod bellum sit iustum, tria requiruntur. Primo quidem, auctoritas principis, cuius mandato bellum est gerendum. Non enim pertinet ad personam privatam bellum movere, quia potest ius suum in iudicio superioris prosequi. Similiter etiam quia convocare multitudinem, quod in bellis oportet fieri, non pertinet ad privatam personam. Cum autem cura reipublicae commissa sit principibus, ad eos pertinet rem publicam civitatis vel regni seu provinciae sibi subditae tueri. Et sicut licite defendunt eam materiali gladio contra interiores quidem perturbatores, dum malefactores puniunt, secundum illud apostoli, ad Rom. XIII, non sine causa gladium portat, minister enim Dei est, vindex in iram ei qui male agit; ita etiam gladio bellico ad eos pertinet rempublicam tueri ab exterioribus hostibus. Unde et principibus dicitur in Psalm., eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Unde Augustinus dicit, contra Faust., ordo naturalis, mortalium paci accommodatus, hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit. Secundo, requiritur causa iusta, ut scilicet illi qui impugnantur propter aliquam culpam impugnationem mereantur. Unde Augustinus dicit, in libro quaest., iusta bella solent definiri quae ulciscuntur iniurias, si gens vel civitas plectenda est quae vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per iniuriam ablatum est. Tertio, requiritur ut sit intentio bellantium recta, qua scilicet intenditur vel ut bonum promoveatur, vel ut malum vitetur. Unde Augustinus, in libro de verbis Dom., apud veros Dei cultores etiam illa bella pacata sunt quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur et boni subleventur. Potest autem contingere quod etiam si sit legitima auctoritas indicentis bellum et causa iusta, nihilominus propter pravam intentionem bellum reddatur illicitum. Dicit enim Augustinus, in libro contra Faust., nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus et implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua sunt similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur.

IIª-IIae q. 40 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in II Lib. contra Manich., ille accipit gladium qui, nulla superiori aut legitima potestate aut iubente vel concedente, in sanguinem alicuius armatur. Qui vero ex auctoritate principis vel iudicis, si sit persona privata; vel ex zelo iustitiae, quasi ex auctoritate Dei, si sit persona publica, gladio utitur, non ipse accipit gladium, sed ab alio sibi commisso utitur. Unde ei poena non debetur. Nec tamen illi etiam qui cum peccato gladio utuntur semper gladio occiduntur. Sed ipso suo gladio semper pereunt, quia pro peccato gladii aeternaliter puniuntur, nisi poeniteant.

IIª-IIae q. 40 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod huiusmodi praecepta, sicut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, semper sunt servanda in praeparatione animi, ut scilicet semper homo sit paratus non resistere vel non se defendere si opus fuerit. Sed quandoque est aliter agendum propter commune bonum, et etiam illorum cum quibus pugnatur. Unde Augustinus dicit, in Epist. ad Marcellinum, agenda sunt multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur, quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas, velut hostis interior, roboratur.

IIª-IIae q. 40 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod etiam illi qui iusta bella gerunt pacem intendunt. Et ita paci non contrariantur nisi malae, quam dominus non venit mittere in terram, ut dicitur Matth. X. Unde Augustinus dicit, ad Bonifacium, non quaeritur pax ut bellum exerceatur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut eos quos expugnas ad pacis utilitatem vincendo perducas.

IIª-IIae q. 40 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod exercitia hominum ad res bellicas non sunt universaliter prohibita, sed inordinata exercitia et periculosa, ex quibus occisiones et depraedationes proveniunt. Apud antiquos autem exercitationes ad bella sine huiusmodi periculis erant, et ideo vocabantur meditationes armorum, vel bella sine sanguine, ut per Hieronymum patet, in quadam epistola.

 

Erster Artikel.
Kriegführen ist nicht immer Sünde.

a) Jeder Krieg ist sündhaft. Denn:

I. Strafe wird vom Herrn nur für Sünden angedroht. Matth. 26. aber heißt es: „Wer zum Schwerte greift, wird durch das Schwert um kommen.“

II. Der Krieg ist gegen das göttliche Gesetz. Denn Matth. 5. heißt es: „Ich aber sage euch, nicht dem Bösen Widerstand zu leisten;“ und Röm. 13.: „Verteidigt euch nicht, Geliebteste, lasset den Zorn austoben.“

III. Der Krieg ist dem Frieden entgegengesetzt, d. h. einem Tugendakte.

IV. Die Übung in erlaubten Sachen ist erlaubt. Die Übungen für den Krieg aber, wie Turniere, Zweikämpfe etc. sind verboten; und die darin sterben, werden nicht kirchlich begraben.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (de puero Centur. sermo): „Wenn die christliche Religion die Kriege überhaupt für sündhaft hielte, so würde das Evangelium eher den heilsamen Rat geben, die Waffen abzulegen und dem Kriegsdienste durchaus zu entsagen. Das thut es aber nicht; sondern es ward da gesagt: Plündert nicht; seid zufrieden mit euerem Solde. Denen ist also nicht verboten, Kriegsdienste zu leisten, welchen erlaubt wird, Sold anzunehmen.“

b) Ich antworte, damit ein Krieg gerecht sei, werde dreierlei erfordert: 1. Die Autorität des Fürsten. Denn nicht jeden geht es an, Krieg zu führen; er kann sein Recht bei einem höheren suchen; — und ähnlich geht es nicht jeden an, die Menge zusammenzurufen, welche zum Kriege notwendig ist. Vielmehr ist es Sache dessen, Krieg zu erklären, dem das Gemeinwesen anvertraut ist. Und wie die Fürsten letzteres gerechterweise verteidigen gegen innere Feinde, denn „nicht ohne Grund trägt er das Schwert; der Diener Gottes ist er, der Rächer für den, der Übles thut;“ (Röm. 13.); so gehört es ihnen an, auch gegen den äußeren Feind den Staat zu verteidigen. Deshalb heißt es Ps. 81.: „Reißet heraus den armen und befreiet den bedürftigen von der Hand des Sünders;“ und Augustin (22. cont. Faust. 75.) schreibt: „Die natürliche dem Frieden dienende Ordnung unter den sterblichen fordert dies, daß die Autorität und der Ratschluß, um Krieg, zu führen, bei den Fürsten sich finde.“ [S. 270]

2. Die gerechte Ursache; daß nämlich die Gegner auf Grund einer Schuld verdient haben, bekämpft zu werden. Daher sagt Augustin (sup. Jos. qu. 16.): „Gerechte Kriege nennt man solche, welche Beleidigungen rächen; wenn ein Volk oder ein Staat es vernachlässigt hat zu strafen, was von seinen Bürgern Übles verübt worden und deshalb gezüchtigt werden muß; oder wenn ein solches Volk nicht wiedererstatten will, was ungerechterweise hinweggenommen worden.“

3. Die rechte Absicht derer, die Krieg führen; daß nämlich Übles verhütet und Gutes befördert werde. Deshalb sagt Augustin (de verb. Dom.): „Bei den Verehrern Gottes sind auch jene Kriege friedlich, die nicht aus Gewinngier oder mit Grausamkeit, sondern um des Friedens willen geführt werden, daß die Bösen ihre Strafe finden und den Guten Hilfe werde.“

Mag aber auch die Autorität des Fürsten da sein, der den Krieg erklärt und eine gerechte Ursache vorliegen; der Krieg wird trotzdem ein ungerechter, wenn eine schlechte Absicht vorwaltet. Denn Augustin schreibt (22. cont. Faust. 74.): „Die Gier zu verwüsten, die Grausamkeit in der Rache, der unfriedliche und unversöhnliche Geist, die Habsucht und Herrschsucht und Ähnliches; — das Alles ist es, was die Kriege sündhaft macht.“

c) I. „Jener greift im Sinne des Herrn zum Schwerte,“ wie Augustin lsgt (l. c. 70.), „welcher ohne gesetzmäßig autorisierte Gewalt, die es befiehlt oder zugiebt, zum Blutvergießen sich waffnet.“ Wer aber aus Eifer für die Gerechtigkeit, unter der Autorität des Fürsten, das Schwert gebraucht; der greift nicht zu selbem, sondern er empfängt das Schwert durch den Fürsten oder durch die Autorität des gerechten Gottes. Die aber gewaltthätig, eigenmächtig das Schwert ergreifen, werden nicht immer mit dem Schwerte getötet; sondern sie kommen durch das Schwert um, weil sie wegen der Sünde, die sie mit dem Schwerte begangen, ewig bestraft werden, wenn sie nicht bereuen.

II. Derartige Gebote muß man immer mit Rücksicht auf die Bereitwilligkeit des Herzens halten (Aug. 1. de serrm. Dom. in monte 19.); daß nämlich immer der Mensch bereit sei, sich nicht zu verteidigen, nicht zu wider stehen etc. Bisweilen muß man aber thatsächlich anders handeln wegen des Gemeinbestens. Daher sagt Augustin (ep. ad Marcellinum): „Man muß Manches thun zum Besten derer, die nicht wollen, damit man, freilich immer mit einer gewissen gütigen Rauheit, strafe. Denn wem die Macht zu schaden entrissen wird, der wird zu seinem eigenen Nutzen besiegt. Nichts nämlich ist unglückseliger wie das Glück derjenigen, die sündigen, wodurch die sträfliche Straflosigkeit genährt und der böse Wille als innerer Feind gestärkt wird.“

III. Der gerechte Krieg wird um des Friedens willen geführt, steht also nicht dem Frieden entgegen. Deshalb sagt Augustin (ep. ad Bonifac.): „Der Friede wird nicht gesucht um des Krieges willen, sondern Krieg wird begonnen, damit man Frieden erlange. Sei also, wenn du Krieg führst, friedfertig, daß du die, gegen welche du kämpfest, durch den Sieg zur Nützlichkeit des Friedens bringest.“

IV. Kriegerische Übungen sind im allgemeinen nicht verboten; sondern solche gefahrvolle Übungen sind dies, woraus Gelegenheit zu Krieg und zu Raubzügen entsteht. Bei den Alten waren derartige Übungen ohne Gefahr und wurden deshalb genannt „Betrachtungen über die Waffen, Kriege ohne Blut“, nach Hieronymus. [S. 271]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 32
. Quaestio 33
. Quaestio 34
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 41
. Quaestio 42
. Quaestio 43
. Quaestio 44
. Quaestio 45
. Quaestio 46
. Quaestio 47
. Quaestio 48
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger