Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 37

Articulus 2

IIª-IIae q. 37 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod discordia non sit filia inanis gloriae. Ira enim est aliud vitium ab inani gloria. Sed discordia videtur esse filia irae, secundum illud Prov. XV, vir iracundus provocat rixas. Ergo non est filia inanis gloriae.

IIª-IIae q. 37 a. 2 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., exponens illud quod habetur Ioan. VII, nondum erat spiritus datus, livor separat, caritas iungit. Sed discordia nihil est aliud quam quaedam separatio voluntatum. Ergo discordia procedit ex livore, idest invidia, magis quam ex inani gloria.

IIª-IIae q. 37 a. 2 arg. 3
Praeterea, illud ex quo multa mala oriuntur videtur esse vitium capitale. Sed discordia est huiusmodi, quia super illud Matth. XII, omne regnum contra se divisum desolabitur, dicit Hieronymus, quo modo concordia parvae res crescunt, sic discordia maximae dilabuntur. Ergo ipsa discordia debet poni vitium capitale, magis quam filia inanis gloriae.

IIª-IIae q. 37 a. 2 s. c.
Sed contra est auctoritas Gregorii, XXXI Moral.

IIª-IIae q. 37 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod discordia importat quandam disgregationem voluntatum, inquantum scilicet voluntas unius stat in uno, et voluntas alterius stat in altero. Quod autem voluntas alicuius in proprio sistat, provenit ex hoc quod aliquis ea quae sunt sua praefert his quae sunt aliorum. Quod cum inordinate fit, pertinet ad superbiam et inanem gloriam. Et ideo discordia, per quam unusquisque sequitur quod suum est et recedit ab eo quod est alterius, ponitur filia inanis gloriae.

IIª-IIae q. 37 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod rixa non est idem quod discordia. Nam rixa consistit in exteriori opere, unde convenienter causatur ab ira, quae movet animum ad nocendum proximo. Sed discordia consistit in disiunctione motuum voluntatis, quam facit superbia vel inanis gloria, ratione iam dicta.

IIª-IIae q. 37 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod in discordia consideratur quidem ut terminus a quo recessus a voluntate alterius, et quantum ad hoc causatur ex invidia. Ut terminus autem ad quem, accessus ad id quod est sibi proprium, et quantum ad hoc causatur ex inani gloria. Et quia in quolibet motu terminus ad quem est potior termino a quo (finis enim est potior principio), potius ponitur discordia filia inanis gloriae quam invidiae, licet ex utraque oriri possit secundum diversas rationes, ut dictum est.

IIª-IIae q. 37 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ideo concordia magnae res crescunt et per discordiam dilabuntur, quia virtus quanto est magis unita, tanto est fortior, et per separationem diminuitur; ut dicitur in libro de causis. Unde patet quod hoc pertinet ad proprium effectum discordiae, quae est divisio voluntatum, non autem pertinet ad originem diversorum vitiorum a discordia, per quod habeat rationem vitii capitalis.

 

Zweiter Artikel.
Die Zwietracht ist eine Tochter der eitlen Ruhmgier.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Die Zwietracht ist eine Tochter des Zornes, nach Prov. 15.: „Der zornige ruft Streit hervor.“

II. Augustin schreibt zu Joh. 7. (tract. 32. in Joan.): „Der Neid trennt, die Liebe verbindet.“ Also ist der Neid die Quelle der Zwietracht.

III. Aus der Zwietracht entstehen viele Übel, nach Hieronymus zu Matth. 12. (Omne regnum contra se divisum): „Wie kleine Dinge durch Eintracht wachsen, so gehen durch Zwietracht die größten zu Grunde.“ Also muß die Zwietracht selbst als Hauptsünde angesehen werden.

Auf der anderen Seite steht die Autorität Gregors. (31. moral. 17.)

b) Ich antworte, die Zwietracht schließe Verschiedenheit in der Willensrichtung ein, insofern der Wille des einen an dem Einen festhält und der des anderen am Anderen. Daß aber der Wille Jemandes am Eigenen festhält, rührt daher, weil er das Eigene vorzieht dem der anderen; und geschieht dies in ungeregelter Weise, so ist es Stolz und eitle Ruhmgier. Demgemäß wird die Zwietracht, kraft deren jemand das Eigene festhält und sich entfernt von dem, was dem anderen angehört, als Tochter der eitlen Ruhmgier bezeichnet.

c) I. Der Streit ist nicht dasselbe wie die Zwietracht. Denn der Streit besteht im äußeren Werke und wird somit vom Zorne verursacht, der einen Menschen bewegt, dem anderen zu schaden; dagegen besteht die Zwietracht in der Trennung der Willensrichtungen, welche im Stolze oder in der eitlen Ruhmgier ihre Quelle hat. [S. 262]

II. Soweit das Abweichen vom anderen in Betracht kommt, der Ausgangspunkt also, wird die Zwietracht vom Neide verursacht. Wird der Abschlußpunkt erwogen, zu dem man hingelangt, nämlich das Festhalten am Eigenen, so ist ihr Quell die eitle Ruhmgier. Und weil überall der Endzweck vorwiegt dem Ausgangspunkte, so ist die Zwietracht vielmehr eine Tochter der eitlen Ruhmgier wie des Neides.

III. „Die Kraft ist desto stärker, je mehr sie geeint ist; durch die Trennung wird sie minder,“ sagt der lib. de causis prop. 17. Das gehört also zur eigentlichsten Wirkung der Zwietracht, die da ist Teilung der Willensrichtungen; — nicht aber gehört es zum Ursprünge der verschiedenen Sünden aus der Zwietracht und nur dies hat den Charakter einer Hauptsünde.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 29
. Quaestio 30
. Quaestio 31
. Quaestio 32
. Quaestio 33
. Quaestio 34
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. Quaestio 41
. Quaestio 42
. Quaestio 43
. Quaestio 44
. Quaestio 45
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger