Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 36

Articulus 3

IIª-IIae q. 36 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod invidia non sit peccatum mortale. Invidia enim, cum sit tristitia, est passio appetitus sensitivi. Sed in sensualitate non est peccatum mortale, sed solum in ratione; ut patet per Augustinum, XII de Trin. Ergo invidia non est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 36 a. 3 arg. 2
Praeterea, in infantibus non potest esse peccatum mortale. Sed in eis potest esse invidia, dicit enim Augustinus, in I Confess., vidi ego et expertus sum zelantem puerum, nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Ergo invidia non est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 36 a. 3 arg. 3
Praeterea, omne peccatum mortale alicui virtuti contrariatur. Sed invidia non contrariatur alicui virtuti, sed Nemesi, quae est quaedam passio; ut patet per philosophum, in II Rhet. Ergo invidia non est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 36 a. 3 s. c.
Sed contra est quod dicitur Iob V, parvulum occidit invidia. Nihil autem occidit spiritualiter nisi peccatum mortale. Ergo invidia est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 36 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod invidia ex genere suo est peccatum mortale. Genus enim peccati ex obiecto consideratur. Invidia autem, secundum rationem sui obiecti, contrariatur caritati, per quam est vita animae spiritualis, secundum illud I Ioan. III, nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Utriusque enim obiectum, et caritatis et invidiae, est bonum proximi, sed secundum contrarium motum, nam caritas gaudet de bono proximi, invidia autem de eodem tristatur, ut ex dictis patet. Unde manifestum est quod invidia ex suo genere est peccatum mortale. Sed sicut supra dictum est, in quolibet genere peccati mortalis inveniuntur aliqui imperfecti motus in sensualitate existentes qui sunt peccata venialia, sicut in genere adulterii primus motus concupiscentiae, et in genere homicidii primus motus irae. Ita etiam et in genere invidiae inveniuntur aliqui primi motus quandoque etiam in viris perfectis, qui sunt peccata venialia.

IIª-IIae q. 36 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod motus invidiae secundum quod est passio sensualitatis, est quoddam imperfectum in genere actuum humanorum, quorum principium est ratio. Unde talis invidia non est peccatum mortale. Et similis est ratio de invidia parvulorum, in quibus non est usus rationis.

IIª-IIae q. 36 a. 3 ad 2
Unde patet responsio ad secundum.

IIª-IIae q. 36 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod invidia, secundum philosophum, in II Rhet. opponitur et Nemesi et misericordiae, sed secundum diversa. Nam misericordiae opponitur directe, secundum contrarietatem principalis obiecti, invidus enim tristatur de bono proximi; misericors autem tristatur de malo proximi. Unde invidi non sunt misericordes, sicut ibidem dicitur, nec e converso. Ex parte vero eius de cuius bono tristatur invidus, opponitur invidia Nemesi, Nemeseticus enim tristatur de bono indigne agentium, secundum illud Psalm., zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns; invidus autem tristatur de bono eorum qui sunt digni. Unde patet quod prima contrarietas est magis directa quam secunda. Misericordia autem quaedam virtus est, et caritatis proprius effectus. Unde invidia misericordiae opponitur et caritati.

 

Dritter Artikel.
Der Neid ist eine Todsünde.

a) Dem wird entgegengehalten:

I. Der Neid ist eine Leidenschaft im sinnlichen Teile. In der Sinnlichkeit aber ist keine Todsünde, sondern in der Vernunft, (Aug. 12. de Trin. 12.)

II. Auch die Kinder, die keine Todsünde begehen können, haben ganz wohl Neid. Denn Augustin schreibt (1. Conf. 7.): „Ich habe selber gesehen einen neidischen Knaben; noch nicht sprach er und blaß, mit bitterem Blicke, schaute er seinen Milchbruder an.“

III. Die Todsünde steht immer einer Tugend entgegen. Der Neid [S. 258] aber hat keine Tugend zum Gegensatze, sondern den Eifer oder den Unwillen, die da sinnliche Leidenschaften sind.

Auf der anderen Seite heißt es Job 5.: „Den Kleinen tötet der Neid.“ Geistig töten aber ist nur der Todsünde eigen.

b) Ich antworte; in ihrer „Art“ ist die Sünde des Neides eine Todsünde. Denn der Gegenstand des Neides steht entgegen der heiligen Liebe, welche das Leben der Seele ist, nach 1. Joh. 14.: „Wir wissen, daß wir vom Tode zum Leben hinübergetragen worden sind, weil wir die Brüder lieben.“ Die Liebe aber sowohl wie der Neid hat zum Gegenstande das Gute im Nächsten, jedoch mit zu einander im direkten Gegensatze stehenden Bewegungen. Denn die Liebe erfreut sich daran und der Neid trauert darüber.

Es finden sich im Bereiche jeder Art Todsünde indessen immer einzelne unfertige Aufwallungen, die in der Sinnlichkeit stehen bleiben und läßliche Sünden sind. So bestehen im Bereiche des Ehebruchs die ersten Bewegungen des Begehrens; im Bereiche des Totschlages die ersten Bewegungen des Zornes; und so auch können in vollkommenen Seelen erste Bewegungen des Neides sein.

c) I. Der Neid, welcher in der Sinnlichkeit stehen bleibt und die Zustimmung der Vernunft nicht findet, ist keine Todsünde.

II. Damit beantwortet.

III. Der Neid steht nach 2 Rhet. 9. entgegen der Barmherzigkeit und dem Eifer, jedoch unter verschiedenen Gesichtspunkten. Denn der Barmherzigkeit steht er unmittelbar auf Grund des Gegenstandes gegenüber; der neidische trauert über das Gute, der barmherzige über das Übel im Nächsten. Von seiten desjenigen aber, über dessen Vorzug getrauert wird, steht dem Neide der Eifer oder der Unwille gegenüber. Denn der eifernde ist traurig über das Gute in jenen, die es nicht verdienen, nach Ps. 72, 3. (s. ob.) Der neidische aber trauert über das Gute in jenen, die es verdienen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 28
. Quaestio 29
. Quaestio 30
. Quaestio 31
. Quaestio 32
. Quaestio 33
. Quaestio 34
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 37
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. Quaestio 41
. Quaestio 42
. Quaestio 43
. Quaestio 44
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger