Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 33

Articulus 3

IIª-IIae q. 33 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod correctio fraterna non pertineat nisi ad praelatos. Dicit enim Hieronymus, sacerdotes studeant illud Evangelii implere, si peccaverit in te frater tuus, et cetera. Sed nomine sacerdotum consueverunt significari praelati, qui habent curam aliorum. Ergo videtur quod ad solos praelatos pertineat fraterna correctio.

IIª-IIae q. 33 a. 3 arg. 2
Praeterea, fraterna correctio est quaedam eleemosyna spiritualis. Sed corporalem eleemosynam facere pertinet ad eos qui sunt superiores in temporalibus, scilicet ad ditiores. Ergo etiam fraterna correctio pertinet ad eos qui sunt superiores in spiritualibus, scilicet ad praelatos.

IIª-IIae q. 33 a. 3 arg. 3
Praeterea, ille qui corripit alium movet eum sua admonitione ad melius. Sed in rebus naturalibus inferiora moventur a superioribus. Ergo etiam secundum ordinem virtutis, qui sequitur ordinem naturae, ad solos praelatos pertinet inferiores corrigere.

IIª-IIae q. 33 a. 3 s. c.
Sed contra est quod dicitur XXIV, qu. III, tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles appareant, ab Ecclesia separentur.

IIª-IIae q. 33 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, duplex est correctio. Una quidem quae est actus caritatis, qui specialiter tendit ad emendationem fratris delinquentis per simplicem admonitionem. Et talis correctio pertinet ad quemlibet caritatem habentem, sive sit subditus sive praelatus. Est autem alia correctio quae est actus iustitiae, per quam intenditur bonum commune, quod non solum procuratur per admonitionem fratris, sed interdum etiam per punitionem, ut alii a peccato timentes desistant. Et talis correctio pertinet ad solos praelatos, qui non solum habent admonere, sed etiam corrigere puniendo.

IIª-IIae q. 33 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod etiam in correctione fraterna, quae ad omnes pertinet, gravior est cura praelatorum; ut dicit Augustinus, in I de Civ. Dei. Sicut enim temporalia beneficia potius debet aliquis exhibere illis quorum curam temporalem habet, ita etiam beneficia spiritualia, puta correctionem, doctrinam et alia huiusmodi magis debet exhibere illis qui sunt suae spirituali curae commissi. Non ergo intendit Hieronymus dicere quod ad solos sacerdotes pertineat praeceptum de correctione fraterna, sed quod ad hos specialiter pertinet.

IIª-IIae q. 33 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod sicut ille qui habet unde corporaliter subvenire possit quantum ad hoc dives est, ita ille qui habet sanum rationis iudicium, ex quo possit alterius delictum corrigere quantum ad hoc est superior habendus.

IIª-IIae q. 33 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod etiam in rebus naturalibus quaedam mutuo in se agunt, quia quantum ad aliquid sunt se invicem superiora, prout scilicet utrumque est quodammodo in potentia et quodammodo in actu respectu alterius. Et similiter aliquis, inquantum habet sanum rationis iudicium in hoc in quo alter delinquit, potest eum corrigere, licet non sit simpliciter superior.

 

Dritter Artikel.
Die brüderliche Zurechtweisung und die Oberen.

a) Den Oberen allein gebührt es, zurechtzuweisen. Denn:

I. Hieronymus sagt: „Die Priester seien bemüht, Jenes zu erfüllen: Wenn dein Bruder gegen dich gesündigt hat.“ Unter den „Priestern“ aber werden die Oberen verstanden.

II. Die brüderliche Zurechtweisung ist ein geistiges Almosen. Also [S. 237] muß es jener geben, der im Bereiche des Geistigen höher steht, d. h. der Obere; wie auch jener, der im Bereiche der äußeren Güter höher steht, das körperliche Almosen giebt.

III. Die Vollendung zum Besseren hin geht immer von den höheren aus zu den niederen hin.

Auf der anderen Seite heißt es 24. quaest. 3. cap. 4.: „Priester sowohl wie gläubige Laien müssen im höchsten Grade Sorge tragen um jene, die zu Grunde gehen; insoweit letztere durch ihre Ermahnungen entweder von ihren Sünden ablassen oder, wenn sie unverbesserlich sind, von der Kirchengemeinschaft getrennt werden.“

b) Ich antworte, jene brüderliche Zurechtweisung, die das Beste des Sünders selbst zum Zwecke hat, sei Pflicht eines jeden, der die Liebe besitzt; sei er Untergebener oder Oberer; — jene aber, welche das Gemeinbeste zum Zwecke hat und bisweilen auch durch Strafen sich vollzieht, nicht einzig durch Ermahnungen, sei Sache allein der Oberen.

c) I. Auch zu der erstgenannten Art Zurechtweisung sind die Oberen in erster Linie verpflichtet. (Aug. 1. de civ. Dei 9.) Wie nämlich zeitliche Wohlthaten jemand in erster Linie den seiner Obsorge anvertrauten angedeihen lassen muß, so muß auch der geistige Obere Lehre, Ermahnung, Besserung in erster Linie denen angedeihen lassen, die ihm anvertraut sind. Also sind, meint Hieronymus, die Priester, zwar nicht allein, aber im besonderen Sinne, zur brüderlichen Zurechtweisung verpflichtet.

II. Wer gesundes Urteil und Liebe hat, ist im geistigen Sinne reicher und steht höher wie der Sünder; muß diesen sonach bessern.

III. Auch im Bereiche der Natur stehen Dinge wechselseitig zu einander im Verhältnisse des Höheren und Niedrigeren, soweit etwas in einer gewissen Beziehung im Zustande des Vermögens, des Unfertigen, ist mit Rücksicht auf das Andere; und in einer anderen Beziehung, soweit etwas wie eine thatsächlich einwirkende Ursache zu diesem selben Anderen sich verhält. Wer also ein gesundes Urteil hat in dem, wo es dem anderen mangelt, der kann ihm da helfen, obgleich er nicht schlechthin sein Oberer ist.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 25
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Quaestio 28
. Quaestio 29
. Quaestio 30
. Quaestio 31
. Quaestio 32
. Quaestio 33
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 34
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. Quaestio 41
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger