Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 32

Articulus 4

IIª-IIae q. 32 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod eleemosynae corporales non habeant effectum spiritualem. Effectus enim non est potior sua causa. Sed bona spiritualia sunt potiora corporalibus. Non ergo eleemosynae corporales habent spirituales effectus.

IIª-IIae q. 32 a. 4 arg. 2
Praeterea, dare corporale pro spirituali vitium simoniae est. Sed hoc vitium est omnino vitandum. Non ergo sunt dandae eleemosynae ad consequendum spirituales effectus.

IIª-IIae q. 32 a. 4 arg. 3
Praeterea, multiplicata causa, multiplicatur effectus. Si igitur eleemosyna corporalis causaret spiritualem effectum, sequeretur quod maior eleemosyna magis spiritualiter proficeret. Quod est contra illud quod legitur Luc. XXI de vidua mittente duo aera minuta in gazophylacium, quae, secundum sententiam domini, plus omnibus misit. Non ergo eleemosyna corporalis habet spiritualem effectum.

IIª-IIae q. 32 a. 4 s. c.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXIX, eleemosyna viri gratiam hominis quasi pupillam conservabit.

IIª-IIae q. 32 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod eleemosyna corporalis tripliciter potest considerari. Uno modo, secundum suam substantiam. Et secundum hoc non habet nisi corporalem effectum, inquantum scilicet supplet corporales defectus proximorum. Alio modo potest considerari ex parte causae eius, inquantum scilicet aliquis eleemosynam corporalem dat propter dilectionem Dei et proximi. Et quantum ad hoc affert fructum spiritualem, secundum illud Eccli. XXIX, perde pecuniam propter fratrem. Pone thesaurum in praeceptis altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. Tertio modo, ex parte effectus. Et sic etiam habet spiritualem fructum, inquantum scilicet proximus, cui per corporalem eleemosynam subvenitur, movetur ad orandum pro benefactore. Unde et ibidem subditur, conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.

IIª-IIae q. 32 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de corporali eleemosyna secundum suam substantiam.

IIª-IIae q. 32 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod ille qui dat eleemosynam non intendit emere aliquid spirituale per corporale, quia scit spiritualia in infinitum corporalibus praeeminere, sed intendit per caritatis affectum spiritualem fructum promereri.

IIª-IIae q. 32 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod vidua, quae minus dedit secundum quantitatem, plus dedit secundum suam proportionem; ex quo pensatur in ipsa maior caritatis affectus, ex qua corporalis eleemosyna spiritualem efficaciam habet.

 

Vierter Artikel.
Die körperlichen Almosen haben eine geistige Wirkung.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Die Wirkung steigt nicht höher wie die Ursache. Geistige Güter aber sind höher wie körperliche.

II. Körperliches zu geben, um Geistiges zu erhalten, ist Simonie, d. h. ein abscheuliches Laster.

III. Würde körperliches Almosen geistige Wirkungen zur Folge haben, so wäre ein größeres Almosen von einer größeren Wirkung begleitet. Das ist aber gegen Luk. 21., wo von der Witwe, die nur zwei Pfennige gegeben hatte, es heißt: „Mehr hat sie gegeben als die anderen Alle.“

Auf der anderen Seite heißt es Ekkli. 17.: „Das Almosen eines Mannes… wird die Gnade des Menschen wie einen Augapfel bewahren.“

b) Ich antworte: 1. in seiner Substanz allein betrachtet, hat das körperliche Almosen nur körperliche Wirkungen; es lindert das Elend. 2. In seiner Ursache betrachtet, nämlich insoweit es von der Liebe Gottes und des Nächsten ausgeht, hat es geistige Wirkungen, nach Ekkli. 29.: „Daß du deines Geldes wegen des Bruders verlustig gehest …, mache dir einen Schatz beim Höchsten und es wird dir mehr nützen wie Gold.“ 3. Als empfangen macht das Almosen ebenfalls geistigen Nutzen; denn es bewegt zum Gebete für den Wohlthäter, nach Ekkli. 29.: „Berge dein Almosen im Busen des Armen; und es wird erflehen von dir Befreiung von jedem Übel.“

c) I. Das Almosen in seiner bloßen Substanz betrachtet hat keinen geistigen Nutzen.

II. Wer Almosen giebt, will damit nichts Geistiges kaufen; denn er weiß wohl, wie unendlich hoher Wert den geistigen Gütern zukommt. Aber er hat die Absicht, auf Grund der Hinneigung der Liebe geistige Frucht zu verdienen.

III. Die Witwe gab mehr im Verhältnisse zu ihrem Besitze; so daß die Hinneigung der Liebe in ihr größer war und somit das körperliche Almosen größere geistige Frucht hatte.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 24
. Quaestio 25
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Quaestio 28
. Quaestio 29
. Quaestio 30
. Quaestio 31
. Quaestio 32
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 33
. Quaestio 34
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger