Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 32

Articulus 1

IIª-IIae q. 32 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod dare eleemosynam non sit actus caritatis. Actus enim caritatis non potest esse sine caritate. Sed largitio eleemosynarum potest esse sine caritate, secundum illud I ad Cor. XIII, si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, caritatem autem non habuero. Ergo dare eleemosynam non est actus caritatis.

IIª-IIae q. 32 a. 1 arg. 2
Praeterea, eleemosyna computatur inter opera satisfactionis, secundum illud Dan. IV, peccata tua eleemosynis redime. Sed satisfactio est actus iustitiae. Ergo dare eleemosynam non est actus caritatis, sed iustitiae.

IIª-IIae q. 32 a. 1 arg. 3
Praeterea, offerre hostiam Deo est actus latriae. Sed dare eleemosynam est offerre hostiam Deo, secundum illud ad Heb. ult., beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus. Ergo caritatis non est actus dare eleemosynam, sed magis latriae.

IIª-IIae q. 32 a. 1 arg. 4
Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod dare aliquid propter bonum est actus liberalitatis. Sed hoc maxime fit in largitione eleemosynarum. Ergo dare eleemosynam non est actus caritatis.

IIª-IIae q. 32 a. 1 s. c.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. III, qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo?

IIª-IIae q. 32 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod exteriores actus ad illam virtutem referuntur ad quam pertinet id quod est motivum ad agendum huiusmodi actus. Motivum autem ad dandum eleemosynas est ut subveniatur necessitatem patienti, unde quidam, definientes eleemosynam, dicunt quod eleemosyna est opus quo datur aliquid indigenti ex compassione propter Deum. Quod quidem motivum pertinet ad misericordiam, ut supra dictum est. Unde manifestum est quod dare eleemosynam proprie est actus misericordiae. Et hoc apparet ex ipso nomine, nam in Graeco a misericordia derivatur, sicut in Latino miseratio. Et quia misericordia est effectus caritatis, ut supra ostensum est, ex consequenti dare eleemosynam est actus caritatis, misericordia mediante.

IIª-IIae q. 32 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod aliquid dicitur esse actus virtutis dupliciter. Uno modo, materialiter, sicut actus iustitiae est facere iusta. Et talis actus virtutis potest esse sine virtute, multi enim non habentes habitum iustitiae iusta operantur, vel ex naturali ratione, vel ex timore sive ex spe aliquid adipiscendi. Alio modo dicitur esse aliquid actus virtutis formaliter, sicut actus iustitiae est actio iusta eo modo quo iustus facit, scilicet prompte et delectabiliter. Et hoc modo actus virtutis non est sine virtute. Secundum hoc ergo dare eleemosynas materialiter potest esse sine caritate, formaliter autem eleemosynas dare, idest propter Deum, delectabiliter et prompte et omni eo modo quo debet, non est sine caritate.

IIª-IIae q. 32 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet actum qui est proprie unius virtutis elicitive, attribui alteri virtuti sicut imperanti et ordinanti ad suum finem. Et hoc modo dare eleemosynam ponitur inter opera satisfactoria, inquantum miseratio in defectum patientis ordinatur ad satisfaciendum pro culpa. Secundum autem quod ordinatur ad placandum Deum, habet rationem sacrificii, et sic imperatur a latria.

IIª-IIae q. 32 a. 1 ad 3
Unde patet responsio ad tertium.

IIª-IIae q. 32 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod dare eleemosynam pertinet ad liberalitatem inquantum liberalitas aufert impedimentum huius actus, quod esse posset ex superfluo amore divitiarum, propter quem aliquis efficitur nimis retentivus earum.

 

Erster Artikel.
Almosen geben ist ein Akt der Liebe.

a) Dem wird widersprochen:

I. Ein Akt der Liebe kann nicht ohne Liebe sein. Dies ist aber mit dem Almosen der Fall, nach 1. Kor. 13.: „Wenn ich all das Meine den Armen gebe und habe keine Liebe, so ist das unnütz.“

II. Das Almosen zählt zu den Werken der Genugthuung, nach Dan. 4.: „Deine Sünden löse los durch Almosen.“ Genugthuung aber gehört zur Gerechtigkeit.

III. Opfergaben darbringen ist ein Akt der Gottesverehrung. Dazu aber gehört das Almosen, nach Hebr. 13.: „Wohlzuthun und Almosen zu geben vergesset nicht; denn mit solchen Opfergaben verdient man Gott.“

IV. Aristoteles zählt es zu den Akten der Freigebigkeit, etwas zu geben um des Guten willen. (4 Ethic. 1.) Also ist Almosengeben kein Akt der Liebe.

Auf der anderen Seite heißt es 1. Joh. 3.: „Wer da die Güter dieser Welt hat und sein Inneres verschließt, da er seinen Bruder Not leiden sieht, wie soll die Liebe Gottes in ihm sein.“

b) Ich antworte, die äußerlichen Thätigkeiten werden auf jene Tugend bezogen, der das zugehört, was zu dergleichen Thätigkeit der Beweggrund ist. Der Beweggrund aber, um Almosen zu geben, ist, dem Bedürftigen beizustehen, so daß manche das Almosen definieren als „ein Werk, vermittelst dessen dem Bedürftigen etwas aus Mitleid gegeben wird um Gottes willen.“ Ein solcher Beweggrund nun gehört der Barmherzigkeit an. Da also die Barmherzigkeit eine Wirkung der heiligen Liebe ist, so ist durch Vermittlung der Barmherzigkeit das Almosengeben ein Akt der Liebe. Deshalb wird auch das Wort selber: Almosen (eleemosyna), gemäß dem Griechischen, vom Erbarmen abgeleitet.

c) I. Es ist etwas der Akt einer Tugend 1. dem äußeren Werke nach, im materialen Sinne, wie Gerechtes thun; und ein solcher Akt kann ohne die entsprechende Tugend sein, wie ich thun kann, was an sich gerecht ist, obgleich ich die Tugend der Gerechtigkeit nicht besitze, aus Furcht z. B.; — 2. dem inneren Beweggrunde nach, im formalen Sinne, wie wenn ich Gerechtes thue gern und bereitwillig, in gerechter Weise; und ein solcher Akt kann nicht ohne die entsprechende Tugend sein. So nun, im ersten Sinne, kann ich Almosen geben ohne Liebe; im zweiten Sinne, also um Gottes willen und gern und freudig, kann ich es nicht ohne Liebe.

II. Ein Tugendakt kann der einen Tugend angehören als dem nächsten handelnden Princip und einer anderen als der befehlenden, anordnenden. Und so wird das Almosen unter die genugthuenden Werke gesetzt, weil es [S. 223] von dieser Tugend angeordnet ist; und unter die Werke der Gottesverehrung, wenn diese es anordnet.

III. Damit beantwortet.

IV. Die Freigebigkeit hebt das Hindernis auf für das Almosen geben, nämlich die zu große Anhänglichkeit an den Reichtum; und so gehört zu dieser Tugend das Almosen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 24
. Quaestio 25
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Quaestio 28
. Quaestio 29
. Quaestio 30
. Quaestio 31
. Quaestio 32
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 33
. Quaestio 34
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger