Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 25

Articulus 3

IIª-IIae q. 25 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam creaturae irrationales sint ex caritate diligendae. Per caritatem enim maxime conformamur Deo. Sed Deus diligit creaturas irrationales ex caritate, diligit enim omnia quae sunt, ut habetur Sap. XI; et omne quod diligit, seipso diligit, qui est caritas. Ergo et nos debemus creaturas irrationales ex caritate diligere.

IIª-IIae q. 25 a. 3 arg. 2
Praeterea, caritas principaliter fertur in Deum, ad alia autem se extendit secundum quod ad Deum pertinent. Sed sicut creatura rationalis pertinet ad Deum inquantum habet similitudinem imaginis, ita etiam creatura irrationalis inquantum habet similitudinem vestigii. Ergo caritas etiam se extendit ad creaturas irrationales.

IIª-IIae q. 25 a. 3 arg. 3
Praeterea, sicut caritatis obiectum est Deus, ita et fidei. Sed fides se extendit ad creaturas irrationales, inquantum credimus caelum et terram esse creata a Deo, et pisces et aves esse productos ex aquis, et gressibilia animalia et plantas ex terra. Ergo caritas etiam se extendit ad creaturas irrationales.

IIª-IIae q. 25 a. 3 s. c.
Sed contra est quod dilectio caritatis solum se extendit ad Deum et proximum. Sed nomine proximi non potest intelligi creatura irrationalis, quia non communicat cum homine in vita rationali. Ergo caritas non se extendit ad creaturas irrationales.

IIª-IIae q. 25 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod caritas, secundum praedicta, est amicitia quaedam. Per amicitiam autem amatur uno quidem modo, amicus ad quem amicitia habetur; et alio modo, bona quae amico optantur. Primo ergo modo nulla creatura irrationalis potest ex caritate amari. Et hoc triplici ratione. Quarum duae pertinent communiter ad amicitiam, quae ad creaturas irrationales haberi non potest. Primo quidem, quia amicitia ad eum habetur cui volumus bonum. Non autem proprie possum bonum velle creaturae irrationali, quia non est eius proprie habere bonum, sed solum creaturae rationalis, quae est domina utendi bono quod habet per liberum arbitrium. Et ideo philosophus dicit, in II Physic., quod huiusmodi rebus non dicimus aliquid bene vel male contingere nisi secundum similitudinem. Secundo, quia omnis amicitia fundatur super aliqua communicatione vitae, nihil enim est ita proprium amicitiae sicut convivere, ut patet per philosophum, VIII Ethic. Creaturae autem irrationales non possunt communicationem habere in vita humana, quae est secundum rationem. Unde nulla amicitia potest haberi ad creaturas irrationales, nisi forte secundum metaphoram. Tertia ratio est propria caritati, quia caritas fundatur super communicatione beatitudinis aeternae, cuius creatura irrationalis capax non est. Unde amicitia caritatis non potest haberi ad creaturam irrationalem. Possunt tamen ex caritate diligi creaturae irrationales sicut bona quae aliis volumus, inquantum scilicet ex caritate volumus eas conservari ad honorem Dei et utilitatem hominum. Et sic etiam ex caritate Deus eas diligit.

IIª-IIae q. 25 a. 3 ad 1
Unde patet responsio ad primum.

IIª-IIae q. 25 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod similitudo vestigii non causat capacitatem vitae aeternae, sicut similitudo imaginis. Unde non est similis ratio.

IIª-IIae q. 25 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod fides se potest extendere ad omnia quae sunt quocumque modo vera. Sed amicitia caritatis se extendit ad illa sola quae nata sunt habere bonum vitae aeternae. Unde non est simile.

 

Dritter Artikel.
Die vernunftlosen Wesen sind nicht kraft heiliger Liebe zu lieben.

a) Dies scheint unwahr. Denn:

I. Durch die heilige Liebe werden wir Gott ähnlich. „Gott aber liebt Alles was ist,“ nach Sap. 2.; also auch die vernunftlosen Wesen. Und Er liebt Alles kraft Seiner selbst, also kraft der heiligen Liebe.

II. Die heilige Liebe erstreckt sich auf Alles, soweit es Gott angehört. Wie aber kraft des Bildes in ihr die vernünftige Kreatur zu Gott gehört, so die vernunftlose kraft der Spur Gottes, die in ihr ist.

III. Wie für die heilige Liebe, so ist auch für den Glauben Gott der Gegenstand. Der Glaube aber erstreckt sich auf die vernunftlofen Kreaturen; denn wir glauben, daß Himmel und Erde, Fische und Vögel etc. von Gott geschaffen sind. Also ist dies auch für die Liebe der Fall.

Auf der anderen Seite erstreckt sich die Zuneigung der heiligen Liebe auf Gott und den Nächsten. Unter dem Nächsten kann aber nicht die vernunftlose Kreatur verstanden werden; denn sie hat mit dem Menschen nicht die Vernunft gemeinsam. Also.

b) Ich antworte, die heilige Liebe sei eine gewisse Freundschaft. Kraft der Freundschaft aber wird etwas geliebt: 1. wie der Freund, mit dem uns die Freundschaft verbindet; 2. wie das Gute, was dem Freunde gewünscht wird. In der erstgenannten Weise nun kann kein vernunftloses Wesen aus Freundschaftsliebe geliebt werden. Denn a) kraft der Freundschaft wollen wir dem Freunde Gutes. Gutes aber können wir im eigentlichen Sinne der vernunftlosen Kreatur nicht wollen; denn ihr ist kein Gut eigen, weil nur die vernünftige Kreatur freie Verfügung hat über das Gute was sie besitzt: „Solchen Dingen,“ sagt daher Aristoteles, „begegnet Gutes oder Schlechtes, nur gemäß einer gewissen Analogie oder Ähnlichkeit.“ Ferner ist b) die Freundschaft gegründet auf einer Gemeinsamkeit im Leben; denn [S. 175] nichts ist so eigen der Freundschaft wie ein gutes Leben. (8 Ethic. 3.) Die vernunftlosen Kreaturen aber haben nichts gemein mit dem vernünftigen Leben. Endlich ist c) zumal die heilige Liebe gegründet auf die Mitteilung der ewigen Seligkeit, deren die vernunftlose Kreatur nicht fähig ist. Die Freundschaft heiliger Liebe kann also den Menschen nicht mit der vernunftlosen Kreatur verbinden.

Jedoch können aus heiliger Liebe die vernunftlosen Kreaturen geliebt werden wie etwas Gutes, was wir anderen wollen; insofern wir aus heiliger Liebe wollen, daß sie bestehen bleiben zur Ehre Gottes und zum Nutzen der Menschen; — und so liebt sie Gott ebenfalls.

c) I. Ist damit beantwortet.

II. Nur die Ähnlichkeit des Bildes verleiht die Fähigkeit, am ewigen Leben teilzunehmen.

III. Der Glaube erstreckt sich auf alles Wahre; die heilige Liebe «auf Alles, was an der Seligkeit teilnehmen kann.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Quaestio 19
. Quaestio 20
. Quaestio 21
. Quaestio 22
. Quaestio 23
. Quaestio 24
. Quaestio 25
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Quaestio 28
. Quaestio 29
. Quaestio 30
. Quaestio 31
. Quaestio 32
. Quaestio 33
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger